1
In natale Salvatoris,
Angelorum nostra choris
Succinat conditio:
Harmonia diversorum,
Sed in unum redactorum,
Dulcis est connexio.
2
Felix dies hodiernus,
In quo Patri coaeternus
Nascitur ex Virgine!
Felix dies et iocundus!
Illustrari gaudet mundus
Veri solis lumine.
3
Ne periret homo reus,
Redemptorem misit Deus,
Pater unigenitum;
Visitavit quos amavit
Nosque vitae revocavit
Gratia, non meritum.
4
Infinitus et Immensus
Quem non capit ullus sensus
Nec locorum spatia,
Ex aeterno temporalis,
Ex immenso fit localis,
Vt restauret omnia.
5
Non peccatum, sed peccati
Formam sumens, vetustati
Nostrae se contemperat:
Immortalis se mortali,
Spiritalis corporali,
Vt natura conferat.
6
Sic concurrunt in personae
Singularis unione
Verbum, caro, spiritus,
Vt natura non mutetur
Nec persona geminetur,
Sed sit una penitus.
7
Tantae rei sacramentum
Latet hostem fraudulentum;
Fallitur malitia.
Caecus hostis non praesagit
Quod sub nube carnis agit
Dei sapientia.
8
Huius nodum sacramenti
Non subtilis argumenti
Solvit inquisitio.
Modum nosse non est meum;
Scio tamen posse Deum
Quod non capit ratio.
9
Quam subtile Dei consilium!
Quam sublime rei mysterium!
Virga florem,
Vellus rorem,
Virgo profert filium.
10
Nec pudorem laesit conceptio,
Nec virorem floris emissio:
Concipiens
Et pariens
Comparatur lilio.
11
O Maria, stella maris,
Spes post Deum singularis
Naufragantis saeculi,
Vide quam nos fraudulenter,
Quam nos vexant violenter
Tot et tales aemuli.
12
Per te virtus nobis detur,
Per te, mater, exturbetur
Daemonum superbia;
Tuae proli nos commenda,
Ne nos brevi, sed tremenda
Feriat sententia.
13
Iesu, noster salutaris,
Qui prudenter operaris
Salutis mysterium,
His qui colunt hunc natalem
Da salutem temporalem,
Da perenne gaudium.