Adam Victorinus carmina 9

Testo base di riferimento: L. Gautier, 1881

Altre sezioni


Sexta passus feria,

Die Christus tertia

Resurrexit;

Surgens cum victoria,

Collocat in gloria

Quos dilexit.

Pro fideli populo,

Crucis in patibulo,

Immolatur;

Clauditur in tumulo;

Tandem in diluculo

Suscitatur.

Christi crux et passio

Nobis est praesidio,

Si credamus;

Christi resurrectio

Facit ut a vitio

Resurgamus.

Hostia sufficiens

Christus fuit moriens

Pro peccato;

Sanguinis effusio

Abluit nos, impio

Triumphato.

Morte sua simplici

Nostrae morti duplici

Fert medelam;

Vitae pandit aditum,

Nostrum sanat gemitum

Et querelam.

Leo fortis hodie

Dat signum potentiae

Resurgendo,

Principem nequitiae

Per arma iustitiae

Devincendo.

Diem istam Dominus

Fecit, in qua facinus

Mundi luit,

In qua mors occiditur,

In qua vita redditur,

Hostis ruit.

Geminatum igitur

Alleluia canitur

Corde puro,

Quia culpa tollitur

Et vita promittitur

In futuro.

In hoc mundi vespere

Fac tuos resurgere,

Iesu Christe:

Salutaris omnibus

Sit tuis fidelibus

Dies iste!