Supernae matris gaudia
Repraesentet Ecclesia:
Dum festa colit annua,
Suspiret ad perpetua.
In hac valle miseriae
Mater succurrat filiae:
Hic coelestes excubiae
Nobiscum stent in acie.
Mundus, caro, daemonia
Diversa movent proelia:
Incursu tot phantasmatum
Turbatur cordis sabbatum.
Dies festos cognatio
Simul haec habet odio
Certatque pari foedere
Pacem de terra tollere.
Confusa sunt hic omnia,
Spes, metus, moeror, gaudium:
Vix hora vel dimidia
Fit in coelo silentium.
Quam felix illa civitas
In qua iugis solemnitas!
Et quam iocunda curia,
Quae curae prorsus nescia!
Nec languor hic, nec senium,
Nec fraus, nec terror hostium,
Sed una vox laetantium
Et unus ardor cordium.
Illic cives angelici
Sub hierarchia triplici
Trinae gaudent et simplici
Se Monarchiae subici.
Mirantur, nec deficiunt,
In illum quem prospiciunt;
Fruuntur, nec fastidiunt,
Quo frui magis sitiunt.
Illic patres dispositi
Pro dignitate meriti,
Semota iam caligine,
Lumen vident in lumine.
Hi sancti quorum hodie
Celebrantur solemnia,
Iam revelata facie,
Regem cernunt in gloria.
Illic Regina virginum,
Transcendens culmen ordinum,
Excuset apud Dominum
Nostrorum lapsus criminum.
Nos ad sanctorum gloriam,
Per ipsorum suffragia,
Post praesentem miseriam
Christi perducat gratia!