Profitentes unitatem
Veneremur Trinitatem
Pari reverentia,
Tres personas asserentes
Personali differentes
A se differentia.
Hae dicuntur relative,
Quum sint unum substantive,
Non tria principia.
Sive dicas tres vel tria,
Simplex tamen est usia,
Non triplex essentia.
Simplex esse, simplex posse,
Simplex velle, simplex nosse,
Cuncta sunt simplicia.
Non unius quam duarum
Sive trium personarum
Minor efficacia.
Pater, Proles, sacrum Flamen,
Deus unus: sed hi tamen
Habent quaedam propria.
Vna virtus, unum numen,
Vnus splendor, unum lumen,
Hoc una quod alia.
Patri Proles est aequalis,
Nec hoc tollit personalis
Amborum distinctio.
Patri compar Filioque,
Spiritalis ab utroque
Procedit connexio.
Non humana ratione
Capi possunt hae personae,
Nec harum discretio.
Non hic ordo temporalis,
Non hic situs, aut localis
Rerum circumscriptio.
Nil in Deo praeter Deum;
Nulla causa preter eum
Qui creat causalia.
Effectiva vel formalis
Causa Deus, et finalis,
Sed nunquam materia.
Digne loqui de personis
Vim transcendit rationis,
Excedit ingenia.
Quid sit gigni, quid processus,
Me nescire sum professus:
Sed fide non dubia.
Qui sic credit, non festinet,
Et a via non declinet
Insolenter regia.
Servet fidem, formet mores,
Nec attendat ad errores
Quos damnat Ecclesia.
Nos in fide gloriemur,
Nos in una modulemur
Fidei constantia:
Trinae sit laus Vnitati,
Sit et simplae Trinitati
Coaeterna gloria!