1
Rex Salomon fecit templum,
Quorum instar et exemplum
Christus et Ecclesia.
Huius hic est imperator,
Fundamentum et fundator,
Mediante gratia.
2
Quadri templi fundamenta
Marmora sunt, instrumenta
Parietum paria;
Candens flos est castitatis,
Lapis quadrus in praelatis
Virtus et constantia.
3
Longitudo,
Latitudo
Templique sublimitas,
Intellecta
Fide recta,
Sunt fides, spes, caritas.
4
Sed tres partes sunt in Templo
Trinitatis sub exemplo,
Ima, summa, media:
Prima signat vivos cunctos,
Et secunda iam defunctos,
Redivivos tertia.
5
Sexagenos quaeque per se,
Sed et partes universae
Habent lati cubitos:
Harum trium tres conventus
Trinitati dant concentus
Vnitati debitos.
6
Templi cultus
Extat multus:
Cinnamomus
Odor domus,
Myrrha, stactis, casia,
Qua bonorum
Decus morum
Atque bonos
Precum sonos
Sunt significantia.
7
In hac casa,
Cuncta vasa
Sunt ex auro,
De thesauro
Praeelecto penitus;
Nam magistros
Et ministros
Decet doctos
Et excoctos
Igne Sancti Spiritus.
8
Sic ex bonis
Salomonis
Quae rex David
Praeparavit
Fiunt aedificia;
Nam in lignis
Rex insignis
Iuvit Tyri,
Cuius viri
Tractant artificia.
9
Nam ex gente Iudaeisque,
Sicut templum ab utrisque,
Conditur Ecclesia:
Christe, qui hanc et hos unis,
Lapis huic et his communis,
Tibi laus et gloria!