Adam Victorinus carmina 28

Testo base di riferimento: L. Gautier, 1881

Altre sezioni


1

Roma Petro glorietur,

Roma Paulum veneretur

Pari reverentia:

Immo tota iocundetur

Et iocundis occupetur

Laudibus Ecclesia.

2

Hi sunt eius fundamenta,

Fundatores, fulcimenta,

Bases, epistylia;

Idem saga, qui cortinae,

Pelles templi iacinthinae,

Scyphi, spherae, lilia.

3

Hi sunt nubes coruscantes,

Terram cordis irrigantes

Nunc rore, nunc pluvia;

Hi praecones novae legis

Et ductores novi gregis

Ad Christi praesepia.

4

Laborum socii

Triturant aream,

In spe denarii

Colentes vineam.

5

His ventilantibus,

Secedit palea

Novisque frugibus

Replentur horrea.

6

Ipsi montes appellantur:

Ipsi prius illustrantur

Veri solis lumine.

Mira virtus est eorum:

Firmamenti vel coelorum

Designantur nomine.

7

Fugam morbis imperant,

Leges mortis superant,

Effugant daemonia.

Delent idolatriam,

Reis praebent veniam,

Miseris solatia

8

Laus communis est amborum,

Quum sint tamen singulorum

Dignitates propriae:

Petrus praeit principatu,

Paulus pollet magistratu

Totius Ecclesiae.

9

Principatus uni datur

Vnitasque commendatur

Fidei catholicae;

Vnus cortex est granorum,

Sed haec una vis multorum

Sub eodem cortice.

10

Romam convenerant

Salutis nuntii,

Vbi plus noverant

Inesse vitii,

Nihil medicinae.

Insistunt vitiis

Fideles medici;

Vitae remediis

Obstant phrenetici,

Fatui doctrinae.

11

Facta Christi mentione,

Simon magus, cum Nerone,

Conturbantur hoc sermone

Nec cedunt Apostolis.

Languor cedit, mors obedit,

Magus crepat, Roma credit

Et ad vitam mundus redit,

Reprobatis idolis.

12

Fremit Nero sceleratus,

Magi morte desolatus,

Cuius error ei gratus,

Grave praecipitium.

Bellatores praeelecti

Non a fide possunt flecti;

Sed in pugna stant erecti,

Nec formidant gladium.

13

Petrus, haeres verae lucis,

Fert inversus poenam crucis,

Paulus ictum pugionis:

Nec diversae passionis

Sunt diversa praemia.

Patres summae dignitatis,

Summo Regi conregnatis:

Vincla nostrae pravitatis

Solvat vestrae potestatis

Efficax sententia.