Adam Victorinus carmina 34

Testo base di riferimento: L. Gautier, 1881

Altre sezioni


Ave, Virgo singularis,

Porta vitae, stella maris,

Ave, decus virginum;

Tota virgo, sed fecunda,

Casta corde, carne munda,

Gignens Christum Dominum!

Mater Eius qui creavit,

Qui distinxit et ornavit

Coelum, terram, maria:

Vivit, regnat, dominatur,

Cuius nullo terminatur

Fine regni gloria.

Cuiu eius? Quid dicemus?

Quibus verbis explicemus

Nomen tanti numinis?

Eius quippe magnitudo,

Virtus, honor, pulchritudo

Cor excedit hominis.

Res mutando, dic, natura,

Vbi sunt, dic, tua iura?

Virgo parit filium,

Quae, conceptu Veritatis,

Incorruptae castitatis

Non amittit lilium.

Virgo fuit ante partum,

Et dum parit, et post partum,

Virgo mente, corpore.

Verbum Patris sine matre,

Facta mater sine patre,

Genuit in tempore.

Virga florem, stella solem,

Coaeternam Patri prolem

Virgo mater genuit;

Sol et lumen et decorem,

Flos et fructum et odorem

Toti mundo praebuit.

Hic est enim, ipso teste,

Verum lumen et coeleste,

Cibus indeficiens,

Panis vivus, manducantis,

Sed credentis et amantis

Animam reficiens.

Eva mater per reatum

Stola vitae spoliatum

Morti dedit hominem;

Culpa perit, mors recedit;

Datur salus, vita redit

Per Mariam virginem.

Virgo potens et benigna,

Angelorum laude digna,

Plena Dei gratia,

Laudes tuas decantamus,

Corde tibi supplicamus:

Dele nostra vitia.

Poenitentes confitemur

Mala quibus promeremur

Iram Dei vindicem:

Tu, miserta tui gregis,

O regina, mater Regis,

Placa nobis Iudicem.

Cara Deo, semper ora

Pro misellis et implora

Peccatorum veniam.

Servis tuis Iesu Christi

Quem tu, Virgo, genuisti,

Tu reforma gratiam.

O Maria, Redemptoris

Creatura, Creatoris

Genitrix magnifica,

Per te nobis reparatrix,

Per te fiat consolatrix

Tua proles unica.

Donet nobis rectam mentem,

In adversis patientem,

In secundis humilem,

Fidem puram, spem securam,

Caritatem permansuram

Qua nihil est melius;

Opus verae pietatis

Et decorem castitatis

Intus et exterius,

Vt sit vita speciosa,

Sit mors nostra pretiosa

In conspectu Domini.

Deo Patri Filioque,

Procedenti ab utroque

Sed non temporaliter,

Regnum, decus et potestas,

Honor, virtus et maiestas

Nunc et aeternaliter!