Adam Victorinus carmina 35

Testo base di riferimento: L. Gautier, 1881

Altre sezioni


1

Gratulemur in hac die

In qua sanctae fit Mariae

Celebris Assumptio;

Dies ista, dies grata,

Qua de terris est translata

In coelum cum gaudio.

2

Super choros exaltata

Angelorum, est praelata

Cunctis coeli civibus.

In decore contemplatur

Natum suum, et precatur

Pro cunctis fidelibus.

3

Expurgemus nostras sordes

Vt illius, mundicordes,

Assistamus laudibus;

Si concordent linguis mentes,

Aures eius intendentes

Erunt nostris vocibus.

4

Nunc concordes hanc laudemus

Et in laude proclamemus:

Ave, plena gratia!

Ave, virgo mater Christi,

Quae de Sancti concepisti

Spiritus praesentia!

5

Virgo sancta, virgo munda,

Tibi nostrae sit iocunda

Vocis modulatio.

Nobis opem fer desursum,

Et, post huius vitae cursum,

Tuo iunge filio.

6

Tu a saeclis praeelecta,

Litterali diu tecta

Fuisti sub cortice;

De te, Christum genitura,

Praedixerunt in Scriptura

Prophetae, sed typice.

7

Sacramentum patefactum

Est, dum Verbum, caro factum,

Ex te nasci voluit,

Quod nos sua pietate

A Maligni potestate

Potenter eripuit.

8

Te per thronum Salomonis,

Te per vellus Gedeonis

Praesignatam credimus

Et per rubum incombustum,

Testamentum si vetustum

Mystice perpendimus.

9

Super vellus ros descendens

Et in rubo flamma splendens,

(Neutrum tamen laeditur)

Fuit Christus carnem sumens,

In te tamen non consumens

Pudorem, dum gignitur.

10

De te virga progressurum

Florem mundo profuturum

Isaias cecinit,

Flore Christum praefigurans

Cuius virtus semper durans

Nec coepit, nec desinit.

11

Fontis vitae tu cisterna,

Ardens, lucens es lucerna;

Per te nobis lux superna

Suum fudit radium;

Ardens igne caritatis,

Luce lucens castitatis,

Lucem summae claritatis

Mundo gignens filium.

12

O salutis nostrae porta,

Nos exaudi, nos conforta,

Et a via nos distorta

Revocare propera:

Te vocantes de profundo,

Navigantes in hoc mundo,

Nos ab hoste furibundo

Tua prece libera.

13

Iesu, nostrum salutare,

Ob meritum singulare

Tuae matris, visitare

In hac valle nos dignare

Tuae dono gratiae.

Qui neminem vis damnari,

Sic directe conversari

Nos concedas in hoc mari,

Vt post mortem munerari

Digni simus requie.