1
O Maria, stella maris,
Pietate singularis,
Pietatis oculo
Nos digneris intueri:
Ne cuncteris misereri
Naufraganti saeculo.
2
In hac valle lacrymarum
Nihil dulce, nihil carum,
Suspecta sunt omnia:
Quid hic nobis erit tutum,
Cum nec ipsa vel virtutum
Tuta sit victoria?
3
Caro nobis adversatur,
Mundus carni suffragatur
In nostram perniciem;
Hostis instat, nos infestans,
Nunc se palam manifestans,
Nunc occultans rabiem
4
Et peccamus, et punimur,
Et diversis irretimur
Laqueis venantium:
O Maria, mater Dei,
Tu post Deum summa spei,
Tu dulce refugium:
5
Tot et tantis irretiti,
Non valemus his reniti
Nec vi, nec industria:
Consolatrix miserorum,
Suscitatrix mortuorum,
Mortis rumpe retia.
6
Intendentes tuae laudi,
Nos attende, nos exaudi,
Nos a morte libera;
Quae post Christum prima sedes,
Inter Christi cohaeredes
Christo nos annumera.
7
Iesu, mitis et benigne,
Cuius nomen est insigne,
Dulce, salutiferum,
Munus nobis da salutis,
In defectu constitutis
Plenitudo munerum.
8
Pater, Fili, Consolator,
Vnus Dens, unus dator
Septiformis gratiae,
Solo nutu pietatis,
Fac nos simplae Trinitatis
Post spem frui specie!