1
Laus erumpat ex affectu!
Psallat chorus in conspectu
Supernorum civium!
Laus iocunda, laus decora,
Quando laudi concanora
Puritas est cordium.
2
Michaelem cuncti laudent
Nec ab huius se defraudent
Diei laetitia.
Felix dies qua sanctorum
Recensetur angelorum
Solemnis victoria!
3
Draco vetus exturbatur
Et Draconis effugatur
Inimica legio;
Exturbatus est turbator
Et proiectus Accusator
A coeli fastigio.
4
Sub tutela Michaelis
Pax in terra, pax in coelis,
Laus et iubilatio;
Cum sit potens hic virtute,
Pro communi stans salute,
Triumphat in praelio.
4a
Michael, dux angelorum,
Qui draconem de coelorum
Profligasti sedibus,
Ne superbi deprimamur,
Fac demissos, ut iungamur
Per te coeli civibus.
5
Suggestor sceleris,
Pulsus a superis,
Per huius aeris
Oberrat spatia.
Dolis invigilat,
Virus insibilat,
Sed hunc annihilat
Praesens custodia.
6
Tres distinctae hierarchiae
Iugi vacant theoriae
Iugique psallentio,
Nec obsistit theoria
Sive iugis harmonia
Iugi ministerio.
7
O quam mirae caritatis
Est supernae civitatis
Ter terna distinctio,
Quae nos amat et tuetur,
Vt ex nobis restauretur
Eius diminutio!
8
Sicut sunt hominum
Divisae gratiae,
Sic erunt ordinum
Distinctae gloriae
Iustis in praemio:
Solis est alia
Quam lunae dignitas;
Stellarum varia
Relucet claritas:
Sic resurrectio.
9
Vetus homo novitati,
Se terrenus puritati
Conformet coelestium;
Coaequalis his futurus,
Licet nondum plene purus,
Spe praesumat praemium.
10
Vt ab ipsis adiuvemur,
Hos devote veneremur
Instantes obsequio:
Deo nos conciliat
Angelisque sociat
Sincera devotio.
11
De secretis reticentes
Interim coelestibus,
Erigamus puras mentes
In coelum cum manibus;
12
Vt superna nos dignetur
Cohaeredes curia
Et divina collaudetur
Ab utriusque gratia.
13
Capiti sit gloria
Membrisque concordia!