Flore pudor vario triplicem vestitur in usum.
Certant pura caro, mens mera, mixtus honos.
Mens clam mecha sui meritum necat. Intus adulter
Sordescit, florent integra membra foris.
5
Vi temerata caro culpa caret; aula pudoris
Solvitur, at palme premia plena manent.
Dulcius elucet gemini mixtura nitoris,
Cum sine sorde animus et sine labe caro.
Hec sceptro radians, stabili signata sigillo
10
Et decus et meritum virginitatis habet.
Sola viri virtus carnem vicisse rebellem,
Solus honos animi nobilitate frui.
Turpe animum carnis famule venisse sub hastam
Et dominum servi sub iuga feda dari.
15
Corpus mente minus, mens maior corpore; qua re
Delicias mentis credo valere magis.
Dulce sequi, quod iura iubent, quod dictat honestas,
Quod racio sentit, quod pia cura sitit.
Singula cum niteant, sacre regina cohortis
20
Virginitas titulo nobiliore viret.
Ipse pudicitie titulum commendat, adornat,
Sancit matre satus virgine, virgo Deus.
Virgo Deus matri socium partitus honorem,
Quod dedit esse, fuit; quod fuit, esse dedit.
25
Hec alium clausam partus laxavit in usum,
Sed fecunda Deo, sed paritura Deum.
Felix, que triplicem placuit meritura favorem
Celo casta, homini feta humilisque Deo!
Felix, que Patrem genitrix, que filia natum
30
Protulit, ut gemino federe spiret amor!
Huic merito cessere sacri vexilla pudoris,
Cui studiis paribus nupsit utrumque decus.
Mira fides: intacta parens fecundaque virgo
Absque pari pariens et sine patre parens.
35
Equus honos nulli, par gloria, mixta voluntas,
Vt simul et mater et mera virgo foret.
Pura pudicitie plures exempla secuti
Voverunt ultro sobria corda Deo.
Cetera virtutum certis examina iussis
40
Iussa coli, solus absque iubente pudor.
Solus liber amans refugit maiore corona
Concessum tenere condicionis opes.
Hunc non iussa ligant, non lex indicta, sed ultro
Bina sibi nectit vincula: vota, preces.
45
Ipse sacri Paulus dux limitis indita carni
Iussa negat monitis consiliisque docens.
Hic, gratis quia amat, fit gratior, et quia sponte
Spondet opus purum, purius ipse nitet.
Flos hic in fragili pubescens stipite vernat,
50
E merito fructus uberiore metit.
Hunc si forte semel detriverit Eurus adulter,
Expirat penitus et sine pene perit.
Quare agite et nullo rediturum tempore florem
Cautius amoto flamine ferte, viri!
55
Ferte, viri, florem! Quando? Modo. Quomodo? Caute.
Que merces? Celum. Quis dator? Ipse Deus.
Hic dator, hoc donum. Sic hos flos ille meretur
Fructus, sic spargit, sic metit, auget, alit.
In celsum migrant apicem proceraque surgunt
60
Lilia. Sic alto regnat honore pudor.
Hic non commodior, sed rarior et, quia rara,
Cara magis princeps gloria cessit ei.
Rara quidem virtus et corvo rarior albo
Virginitas, cui mens sobria, pura caro.
65
Pura caro paucis, paucis mens sobria, nulli
Iuncta pudicitie gloria, mixtus honos.
Quis nec carne calens nec mechus mente, quis, inquam,
In neutra lapsus servat utrumque decus?
Cum tot Sirenum moduli, tot blanda, videnti
70
Et sensus teneri, quem sine labe rear?
Leno oculus solvit solus perimitque pudorem
Et, licet illeso corpore, mechus adest.
Dic "volo", dic "volui": vocem si vota sequantur,
Quem caro non novit, intus adulter erit.
75
Et dices "vireo, quia virgo carne, quid inde?"
Virgineas animus tollit adulter opes.
Quid cineri bustum, fluide quid purpura lepre?
Non minus hic sordet, non minus illa dolet.
Sunt duo: mens, caro. Fert clausum caro casta sigillum,
80
Mens sceptrum tollit <carnis> ad illud opus.
Sunt tria: persuadens hostis, mens consona, carnis
Obsequium. Tetrum tercia texit opus:
Orditur primus, stamen letale secunda
Digerit, in telam tercia fila legit.
85
Tercia pruritu mergit peiore pudorem,
Cum mentis venerem turpe fatetur opus.
O cecum facinus! Breve factum, at dampna sigilli
Nulla reformabunt secula, nulla dies.
Mens sceptrum contrita refert, at perdita reddi
90
Lapsaque restitui fracta sigilla negant.
Vis carnis candore frui, vis pectore puro
Degere? Non vagus es, illud et illud habes.
Si tibi silvescat animus, preme vota! Repugnet
Vis humilis. Caro si pruriat, obde seram!
95
Hunc studium et celebs detergunt cura Marie,
Hanc mense tenuis sobria Martha domat.
Ergo humilem tibi pone modum, tolle ocia, tolle
Luxum: regnabit liber ab hoste pudor.
Casurum in casses heremita Antonius orbem
100
Viderat inque plagis delituisse plagas.
Miranti in laqueos labi freta, sidera, terras
"Hec humilis vitat recia", Christus ait.
Ergo post animi, post carnis prelia victor
Si fueris, Christo, non tibi victor eris.
105
Hic Christo: "Pro te certo, pro te vigeo, in te
Milito". Dic numquam: "Te sine victor ero"!
Hic humili merito mense conviva superne
Ad loca conscendens prima vocante Deo.
Sic faustum spirabit opus fastuque sepulto
110
Inveniet victor premia plena pudor.
Quippe rosas pugiles et lilia sobria martyr,
Virgo pugil sertum sceptraque virgo feret.
En Pannonigene Martini dicta volentem
Materia cumulant uberiore stilum.
115
En animo presul presens occurrit, alumpnus
Italie, Turonis gloria, Grecus honor.
Hic celebri fama magnus, sed celibe facto
Maior, si maior maximus esse potest.
Huic utinam tam culta queam quam debita ferre
120
Carmina, dum meditor ipsius orsa memor!
Ibat inequalem visu permensus agellum
Et "Quid" ait "quid humus tam maculosa notat?
Hic flos pubescit, hic gramen pullulat, inde
Et florem et gramen eruta prodit humus.
125
Virgineas flos vernus opes, detonsa iugalem
Herba thorum, mechos arida signat humus".
Sic varium typicavit agrum pius ille sacerdos,
Sic dedit in mores ocia sacra sacer.
Vidit et agnovit in pulvere crimen, in herba
130
Coniugium, in flore dulce pudoris opus.
Heu, stabules, quos putre solum, quos arida signat
Area, quos porcis trita figurat humus!
Sus animal fece fetum, sed feda secuti
Caprizant vicio deteriore viri.
135
Res iocunda Venus, sed subdola; blanda, sed urens;
Dulcis, sed numquam dat sine felle favum.
Has faleras fuge! Quid sequeris? Dissolve! Quid heres?
Sperne! Quid affectas? Tolle! Quid eger amas?
Si motu tenero teritur caro, iunge iugales
140
Nexus in culpe liberioris opus!
Sic labi sine labe potes, sine crimine iungi
Et votum Veneris, sed veniale sequi.
At tibi, virginitas, licet hec permissa voluptas,
Nexibus a licitis abstinuisse libet.
145
Gaude, cuius amor virtus, cui gloria Christus,
Quam mens pura iuvat, qua pia vota vigent!
Te regis solium, pastoris septa, cubile
Sponsi presentem participemque tenent.
Tecum, o, virgineum misero michi pandat ovile
150
Christus, cui vivit gloria, regnat honos!