Herrat carmina Horto deliciarum inserta 411

Testo base di riferimento: Rosalie Green et al., 1979

Altre sezioni


De divite et Lazaro

 

Dives avet, fortuna favet, falsus color ambit,

Iste gemit, fortuna premit, canis ulcera lambit.

Cur malo bene, et bono male.

Est aliquando bono bene ne gravibus superetur,

5

Est male quo maculas lavet adversisque probetur,

Est aliquando malo bene quo gravius feriatur,

Est male quo redeat vel ut hic quoque iam patiatur.

Divite de mensa quicumque venis a epulari

Quis sit post coenam lectus debes meditati.

10

Praesentem vitam convivia nostra vocamus

Et mors est lectus ubi post coenam recubamus.

Quaedam fercula sunt quibus hic bene possumus uti

Sed multo plura quae sunt inimica saluti.

Si quis in hac vita mundo tantum saturatur

15

Post hanc in lecto non pausat, sed cruciatur.

Velle Patris facere Christi cibus esse docetur

Post non esuriet si quis semel hoc satietur.

Ille cibus bonus est, Christi sunt fercula grata

Haec faciunt nobis post coenam mollia strata.

20

Audiat omnis homo qui mecum nunc epulatur

Quid cum discipulis verbum Patris inde loquatur.

Divitis exemplo subiectos aedificabat

Quem celebris vestis f et splendida coena iuvabat.

Ante fores eius pauperrimus ille iacebat

25

Vlceribus plenus Lazarus micasque petebat.

Sed frustra pulsat ubi nemo misertus egentis

Clausa domus fuerat, obstructaque ianua mentis.

Post epulas mundi, post fercula, fine notata

Post finem vitae, meritis mercede parata

30

In patriarcharum numero miser iste locatur.

Ille potens ardet; ardenti gutta negatur.

Ardet in inferno dives sine fine sepultus

Et reficit Lazarum Domini per saecula vultus.

Pro celebri veste, pro coena splendidiori

35

Dives in inferno cruciatur et inferiori.

Illa fames Lazari nimium nimiumque beata

Praemia nunc recipit, vultu Domini satiata.

O felix anima, Domini splendore repleta

Nunc consolaris, et agis convivia laeta.

40

O prudens Lazarus, feliciter esuristi

Nam modo te satiat facies ea quam voluisti.

O bona paupertas, qua Christum promeruisti

Ecce metis gaudens quae semina flendo dedisti.

Vlcera qui catulis lingentibus exhibuisti

45

Totus ab ulceribus vitiorum convaluisti.

O felix pauper, modo gaudes qui doluisti

Sic commutavit excelsi dextera Christi.

Tu vero quid agis, infelicissime dives,

Pro mundi pompa modo vermes sunt tibi cives,

50

Vermibus exposita nunc est caro deliciosa

Quam pavit coena tam splendida, tam pretiosa

Et cruciant animam vermes qui non morientur.

O miseri qui sic vivunt, quia sic patientur.

O dives, quem nunc inferni vallat abyssus

55

Quid prodest illic tibi purpura? Quid tibi byssus,

Iam nunc apparet in tempore perditionis?

Mundi divitiae cuius sint conditionis

Nolo coenantes, nimio sermone tenere

Dedecet hic nimiumque loqui, nimiumque tacere,

60

Tu quecumque iuvat vestis bona, splendida mensa

Pauperis esto memor; et, dum potes, hic modo pensa:

Quam cito praetereant miseri solatia mundi

Et quam sint longa mala iudicii tremebundi

Ex alia parte debes modo praemeditari

65

Civibus angelicis quam dulce sit associari

Quorum te civem faciet mundus modo victus

Ad quem vincendum nos armet rex benedictus. Amen.