Item de Abraham
Interpretatur Abraham
Pater multarum gentium,
Qui sunt omnes Christiani
Vel Iudei vel pagani.
5
Sicut Adam nascentium
Pater est et morientium,
Sic Abraham omnium
Pater est resurgentium.
Sed ille non vivificat
10
Vllum umquam ut resurgat,
Sed Christus semen Abrahe
Iubet mortuos vivere.
Tamen dispares merito
Dispari donat premio
15
Stellas vocans superis,
Harenam mittens inferis.
Et quia Deus Abrahe
Factus est semen Abrahe,
Omnes quos vite generat
20
Semen Abrahe computat.
Libet autem intendere
Qualiter semen Abrahe
Sit qui de lumbis Abrahe
Non potuit procedere.
25
Lumbos carnis pater Christi
Nec nunc nec umquam habuit,
Qui non homo non hominem
Sed Deus Deum genuit.
Alter natus ab altero
30
Sed neuter prior altero
Qui finis absque termino
Vnum sunt cum Paraclito.
Misertus pater Dominus,
Quod homo fuit perditus
35
Huc in nostrum exilium
Pro servo misit filium.
Ad hoc ut quam non habuit
Carnem de carne sumeret,
Non ex alio semine
40
Nisi de sancti Abrahe.
Renes atque cor illius
Inflammans sancto Spiritu,
Carnis privans incendiis
Aptans Dei mysteriis.
45
In cuius sanctis renibus
Aridis quia senibus,
Semen nature mortuum
Fit iussu Dei vividum.
Ad procreandum filium
50
De Sara sibi genitum,
Quo semine sterilium
Plantatur virgo virginum.