Herrat carmina Horto deliciarum inserta 722

Testo base di riferimento: Rosalie Green et al., 1979

Altre sezioni


Item de ferculo Salemonis

 

Aquantur hi libanicis

Lignis equa baptismatis

Et nigris quod dat candidos

Christus ex siccis virides.

5

Taliter ligna Libani

Non uret ignis clibani

Tempore vultus Domini

Quod est dies iudicii.

Vbi quilibet uritur

10

Sed poenis non consumitur,

Qui nec de lignis Libani

Fuit nec templum Domini.

Elaboratum regio

Istud ferculum studio

15

Praedictis lignis Libani

Nitet structura nobili.

Sunt illius argenteae

Columnae splendidissime,

In quo reclinatorium

20

Ex auro splendet fulgidum.

Scanditur ad hoc inclytum

Per ascensum purpureum,

Ferculi quaeque media

Charitate sunt constrata.

25

Causa fit hoc tenerarum

Ierusalem animarum

Quae sunt innumerabiles

Diversi sexus homines.

Ascensum qui purpureum

30

Altum scandere nequeunt

Sicut legio martyrium

Sanguine purpurantium.

Horum quoque columnarum

Non tenent argentearum

35

Nec rubentes martyrio

Nec splendentes eloquio.

Cum infimis fidelium

Aestimant se pavimentum,

Abiecti domus Domini

40

Optant et ovant fieri.

Vniversis his splendidum

Hoc nitet ferculum

Quo maximus et minimus

De suis gaudent sedibus.