De lapsu carnis quo labitur homo de scala caritatis
Hoc metro tactus sic corporis inspice lapsus,
Vt quis sis teneas quod habes timeas.
Debilitas carnis aciem turbat rationis.
Pertrahit ad vicium, ducit ad exicium.
5
Si perpendit homo quis sit vel cuius imago
Vel quo deciderit, quove loco fuerit.
Sive quod eveniet, perfectus ad omnia fiet;
Omne malum nolet, sed bona cuncta volet.
Esurit atque sitit, comedit, bibit atque quiescit;
10
Sed redit esuries e transit et ipsa quies.
Est opus ut comedat, rursum bibat atque quiescat,
Quae si non faciat, corporis aula ruat
Vestibus ambitur lana, linis operitur;
Vt calet aura placet, friget et aura nocet;
15
Ventus, tempestas gravat hunc autumnus et aestas,
Temperies veris, frigus obest hiemis.
Cum labor et requiem, requies vult esse laborem.
Si gravat et requies et gravat omne quod est.
Perpetitur culices, pulices et mille dolores.
20
Cum dolor unus abest, iam dolor alter adest.
Febres incurrit, dolet et medicamenta quaerit.
Et medicina placet, sed medicina nocet.
Vitam debilitas, aut ultima subtrahit aetas.
Et species carnis terra fit atque cinis.
25
Haec caro perpetitur sed si bis perspiciatur!
Quae patitur ratio, militat omnis homo.
Gaudet, tristatur, torpet, ridet, lacrimatur,
Fervet avaritia, rumpitur invidia,
Ira turbatur, curis sic exagitatur!
30
Vt quia vita placet, taedia mille paret;
Laudibus inflatur sed probris exanimatur.
Adversis moeret, prosperitate tumet.
Hunc spes impellit, formido tremorque repellit.
Quod sprevit repetit, quod voluit refugit:
35
Quem nunc ambitio, fastus tenet atque cupido
Ex ovis quorum pullulat omne malum.
Sed damnosa duo gula scilicet atque libido,
Mentem perturbant, dilacerant, hebetant;
Carni quid faciunt? infirmant atque resolvunt.
40
Haec ex carne vigent, ex ratione rigent.
Ergo doma carnem, qui vis evadere mortem.
Presideat ratio, serviat ipsa caro,
Si vallum cordis pulsat temptatio carnis
Ne tibi concubitus causa sit interitus.
45
Collige quid carnis dulcedo, quid est nisi vermis?
Collige quod facies pulchraque cesaries
Formaque menbrorum speciosus et ordo colorum
Marcent, pretereunt, intereunt, pereunt,
Namque caro moritur, putet, putret atque creantur
50
Ex illa vermes, solvitur in cineres.
Si gula te cruciat, ne mortis iter tibi fiat.
Collige quod pomo corruit omnis homo,
Vile quidem pomum febris gravis et grave letum,
Mors autem gravis est, quam sitis atque fames,
55
Quam fetor fedus, frigus comitatur et estus
Et dolor et fletus perpetuusque metus
Sunt illic vermes, serpentes atque dracones,
Respectu terrent, morsibus igne nocent
Mordent atque ligant sulphurque vomenda fatigant,
60
Hec reprobos torquent, sed graviora manent.
Ignis eos punit sed non consumit et urit.
Vrit nec lucet, lucet et inde nocet,
Lucet et obscurat, sed lucet ut amplius urat,
Ad cumulum pene lux manet et tenebre.
65
Quicquid eos torquet, sic torquet ut esse reservet,
Semper pena ferit, nec tamen esse perit.
Sic misera sorte fit mors miseris sine morte
Finis non finit, mors ibi non perimit,
Ergo gulam retine, tactum linguamque coerce,
70
Ne gula te dampnet, linguamque precipitet
Auditum cohibe crimen quoque carnis abhorre.
Claude viam cordis omnibus illicitis
Ne careas vita, ludos, spectacula vita.
Multis lux oculi dux fuit exicii,
75
Visu peccavit que nos huc precipitavit,
Vidit, concupiit, edit et interiit.
Visus Sampsonem pessumdedit et Salemonem,
David eo cecidit, sed lacrimis rediit.
Vt fugias mortem vivens infer tibi mortem,
80
Appete quod prodest, respue quicquid obest.
Pauperibus largus, tibi vive per omnia parcus,
Vestes atque cibus sint tua pauperibus,
Continua fletum, ne perdas vivere letum,
Pro culpis lacrime sint tibi delicie,
85
Ieiuna, vigila, commissa pia prece vela,
Respue delicias et fuge divicias
Delicie multis iter obstruxere salutis,
Multos argentum traxit ad interitum.
Concubitus hora districti iudicis ira,
90
Momento coitus provenit interitus,
Defluit ad mortem quicquid profertur in orbem,
Quicquid in hoc oritur, preterit et moritur.
Gloria, divicie, decor et genus et decus omne
Mortem non adimunt, vivere non redimunt,
95
Non puer aut iuvenis mortis abit laqueis
Cur ergo vermis, cur terra cinisque superbis?
Terra, cinis, fumus, hoc sumus, hoc erimus,
Cum sis ergo cinis, memor esto per omnia finis,
Si finis bonus est, nec tibi finis obest.
100
Esto memor cineris in quo tandem morieris.
Vt facias humilem, te reputa cinerem,
Hoc tibi propone quod eris moriens in agone.
In lecto cineris tu quoque pulvis eris.
Spiritus obsistet ne mors invisa subintret,
105
Sed quia non poterit vincere, victus erit,
Spiritus aufugiet, caro mortua tabida fiet.
Sic caro per mortem defluit in cinerem,
Esto memor Sathane quis sit, quem te velit esse,
Mortis in articulo suggeret ipse Deo.
110
Hic meus est, dicet, meus esse per omnia debet,
Nam mihi, dum licuit, paruit ut potuit,
Que volui fecit, tua iussa salubria sprevit,
Vivens innumeris subiecuit viciis,
Hic tecum factum violavit apostata pactum.
115
Noluit esse bonus, noluit esse tuus.
Vitam mutavit, mortem moriturus amavit;
Quod fugit careat, quod meruit teneat.
Damnetur mecum, tua linea iudicet aequum.
Noluit esse tuus, horreat esse meus.
120
Nec bene decessit, nec tum vixit bona gessit,
Concordet vitae regula iustitiae.
Flammis uratur, in poenis experiatur
Quod non sit tutum spernere velle Deum.
Sic accusabit, sic ante Deum reprobabit,
125
Sic ut te damnet, lividus anguis aget.
Sic deceptibilis deceptum iudicat hostis.
Quid iudex faciet, qui Deus omne videt?
Iudex districtus cuius reprobos manet ictus
Non est terrenis iudicibus similis,
130
Iudex a vero terrenus flectitur auro,
Et vili precio flectitur obsequio.
Non vis, non precium, non gracia distulit illum,
Causarum tantum respicit intuitum,
Vt faciat rectum iudex non exiget ullum,
135
Cuius iudicium non capit effugium.
Non digiti tactus, non hunc oculi latet actus,
Omnis ei modus, omne videtur opus;
Hic motus mentis videt, hic abscondita cordis;
Cuncta videt solus cum sit ubique Deus.
140
Non opus est teste, reus est testis sibi quisque,
Nam quicunque perit, se quoque teste perit.
Nullus salvatur si iudicium comitatur;
Omnibus hoc claret, quod pietate caret.
Ergo dum vivis te corrige ne remoreris.
145
Que mala sunt fugias, que bona sunt facias
Vt victor mortis aditum claudat tibi mortis,
Et secum proprio collocet in solio. Amen.