De monte Hohenburc
Hoc in monte vivo fonte
Potantur ovicule,
Esum vite sine lite
Congestant apicule.
5
Nectar clarum scripturarum
Potant liberaliter,
Bibant, bibant, vivant, vivant
Omnes eternaliter.
Vultus harum lumen carum
10
Habent datum celitus,
Reginarum hos sanctarum
Credas esse penitus.
Genus tale speciale
Genus Christo proximum
15
Est commune tibi une
Fructum portans maximum.
Nevum nescit nam ignescit
Celibatus gloria,
Semper mentem gemiscentem
20
Dat sponsi memoria.
Illum spectat vis exspectat
Vt remoto speculo,
Bone spei faciei
Contempletur oculo.
25
Cetus iste nichil triste,
Nihil levum doleat,
Rectitudo, sanctitudo
Sempter hinc redoleat.
Aula Dei virginei
30
Chori sunt et thalamus,
Dictat namque sic utrumque
Cito scribens calamus.
Verus sponsus nunc absconsus,
In celi palacio,
35
Servet, regat, has protegat
Seculorum spacio.
Vt sodales virginales
Vivant sine crimine,
Sub Messya cum Maria,
40
Virgines cum virgine.