1.
Aequus causarum iudex dignissimus arce,
Libertas patriae, culmen et civibus anax,
Asilum mundi, vernax rutilans caput arte
Arbiteri sumebas cultura decencia iure.
5
Antiquae rei sceptrum sanctumque sedile
Divinae, constans, sunt in te, numine felix.
2.
Dum mortem, Iesu, pro nobis sustinuisti,
Orbis erat terrae proprio fraudatus amore.
Mors tamen illa tui nos salvat, Christe, redemptos.
Nec minus huc scandens retulit de morte triumphos
5
Inferni claustrum gutturis horrificum.
Signiferi graviter transfigitur hostis ab hictu,
Impia flammivomo sed Tartara cum cruciatu
Nunc tormenta parant miseris; ast gloria felix
Inferno ereptis rediit iam munere Christi.
10
Cum Christo moritur carus amor homini.
Gaudet denario non frustra haec pagina rithmo.
3.
Tu pater in caelis resides, quia verus et es rex.
Tempora tu pacis tribuis, quia diceris et pax.
Tu regis ad normam divinam cuncta velut lex.
Terrea tu lustras et caelica, Tartara, sol, lux.
5
Te mortalis homo veniam sibi ferre perorat.
Te miser infelix prolapsus morte reclamat,
Tetras quo penitus flammas devincere possit.
Tutaque percipiat loca, lux ubi mira refulget.
4.
O virtus Christi, proprio dicata tropheo
Officio sacrata pio, crux sancta, valeto,
Officio sacrata pio, crux sancta valeto,
Omnibus esto salus, orbe diffusa rotato,
5
O crux pulchra piis, o crux invisa diablo,
O precium mundi, caro crux alma tropheo,
O zabulum superans, o ramis pendula caro,
Orbis honore viges, o felix ramus in aevo.
5.
Vt possit digna nunc voce sonare Thalia,
Ab summo solio procedens, spiritus alme,
E<ditus> domini qui sacro pectore summi,
Illius absque tuo vires, sanctissime, nutu
5
(Verum non Muse quia possunt orgia tanta,
Ardua sunt tantae nam mihi vota Camenae)
E ..ae semper at pectore ........... i
Ill..... lactanter nostro solamina cantu.
Rectorem semper summam per secula salva,
10
Alme dei flatus, tua da solamina clemens.
Scis tu qui nosti quae scimus denique cordi,
Ieiunis miseris accendens undique curam
Mellitam, nudis dans indumenta sacrata.
Ac magno nimium fundit de docmate lumen.
15
Non paucos victu doctrine pascere miti,
In poena solvens talem tu maxima doctor.
Illum nam sapimus puri de gurgitis unda
Atque cybo panis recreantem mente sagaci,
Illius clare quam fulgent pectoris ima
20
Atque manu necnon reclusos carceris atri.
Iam quae sunt vobis et sumite dona parata
Ac sibi da populum vestiri vellere tali,
Inditium regis, quo sumere verba serena
Almiflui possit; patris huc ite sacrati.
25
Almum quem solio patrem delegerat alto
Omnia qui larga disponat premia dextra
A cantu proprio nostre decerpere posco
O requies semper nobis per secula certa
In laudem summo se tantum promere damno
30
Omnes quos ense valeat numerare sagaci
Innumeras miti linguas et surgere dono
Olim fecisti populo tibi valde fideli.
6.
Omnibus in terris ego sum notissima mundo.
Omnipotens genitor olim me signat amando.
Omnibus in membris solvit me crimine diro.
Ordine quadrifido collidens cornua nato
5
Orbita me croceo deformis comprimit alvo.
Omnia sed curvo concordant ardua plectro.
O crux, quae dominum portasti robore sacro,
O crux alma dei merito recolenda triumpho.
7.
Omnia qui solo concludit secula palmo,
Occuluit gremio matris se virginis almo.
Obice summoto munitum constat in evo
Omne, quod a Christo regitur moderamine summo.
5
Omnis ab hoc uno seclorum defluit ordo.
Omne quod est solio dens unus spectat ab alto,
Omnia perpetuo complectitur undique giro,
Obtutu sed homo valet hec comprendere nullo.
8.
Oceani sacro de limite surgit Apollo
Orbe migrans tetro Phebus dat lumina seclo
Ore calens frigido respondit iure Saturno
Omnia quadrifluo tribuens lustrantia mundo.
5
Omnipotens mundo statuit qui lumina celo
Ordine quadrifido solari currere ciclo
Ornatum noto Lips candida prebet et austro
Orridus est aquilo frigentia climata celo
Ortus et occasus aquilo contrarius austro
10
Oc volturne potens euro preeunte solano
Occiduoque chorus favonius affricus austro
O miranda suo flammantia sidera caelo.
9.
Octo modos iubilo monet ista per O rota rithmo:
O deus unus et o super infra cunctipotens O.
Omne regit pugno, vere claudit quia pugno.
Optinet in fundo rota, quod demonstrat eundo.
5
Obtulit in mundo se Christus amore rotundo,
Omnis ut esset homo serpentino sine pomo.
Orruit in ligno non orrida ferre benigno,
Optima dans misero decepto flore severo.
10.
Omnigenum pater a solio
Omnia providus ethereo
Ordine temperat eximio
Opere condita quaeque suo.
5
Obligat <et> regit imperio
Organa, quae dedit ipse suo
Omine, quo moderante bono
Orbe tonas, pater, amplifico.
Ordine tam vario disponit sidera caelo
10
Omnipotens nitido super extans ethera fano.
Offerat his servo patrem cum corde sereno
Obice disrupto mentisque tumore fugato
Omnia, que nato rogitet cum pneumate sacro,
Occupat atque suo mare quod tam gurgite vasto
15
Orbita, quod tanto replicat per tempora gyro,
Occasum certo prefigit limite Phebo.
Tua filius ecce refudit tolerans mala, qui bona novit.
Tibi conditor omnia subdat, tua quodque benignitas optat.
Titulus reprobantis labescat, thalamus pietatis adhiscat.
20
Tibi formula laudis resultat, tua gloria lausque crebrescat.
Te, rex, terra tremit, tibi laudes pangere gliscit.
Te freta cuncta pavent, tibi Tartara genua curvant.
Te pius abba colit, tua psallere munera possit,
Te recolens vigeat, tua quam pia gratia ditat.