Hec sunt opprobria mundi
Tu rapis omnia, deteris omnia, munde caduce,
Ceca tibi via pronus abis quia tu sine luce.
Tu nivis instar, nemo tibi par, ipse nec umquam
Par eris ulli commode nulli stas quia nunquam
5
Lubrice, labilis, exiciabilis omnibus eque.
Qui renuunt sua dum cupiunt tua gaudia teque
Deliciis vincis, viciis quos denique vincis.
O lacus aride, sordide, perfide, mortis imago,
Fossa patens es, tabe scatens, tenebrosa vorago.
10
Munde fugax, es morte minax, tua sponsio nugax,
Federe fallax, perdere verax, prodere sagax.
Tu male trux, es ad infera dux, ubi nulla viget lux.
Lutea fex, certissima nex, est quod tua lex.
Fraus laquei, cava faux e putei, cariturati diei;
15
Fede cinis, nichil esse sinis, mundum, quia finis!
Omnia luctu, perpete ductu, tu sine fructu.
Sepe virescis, per breve crescis, flos, quia vernus,
Postquam pusillum demetit illum tristis avernus.
Qui tibi credit, nil sibi cedit rite serenum,
20
Qui tibi paret, marcidus aret spe quasi fenum.
Atra lues, immundus ut es, et crimine putens,
Fluxa strues, cito munde rues, tecum ruet utens,
Sordida tabes, dic quid habes tu quod sit honestum
Lubrica labes, quicquid habes, est iure molestum
25
Ergo miliciam que deservit tibi dicam.
Omnem nequiciam peccandi ducis amicam
Omnem mundiciam, quia semper habes inimicam.
Totus avaricie se conciliat tibi questus
Omnis luxurie tibi servit sordidus estus
30
Astat et invidie cetus semper tibi mestus.
He tres pestes tres sunt hostes, mors animarum
Que mala fedant, qui bona sedant, trigenarum.