Marcus Valerius bucolica 4

Testo base di riferimento: F. Munari, 1955

Altre sezioni


Egerat Amphrysi pastos ad flumina tauros

Phebus et huma<no> defessus membra labore

Cesserat et gelidis requiem captabat in antris

Dulcisonoque novum claudebat murmure carmen.

5

Huc quoque cum tenera lascivus forte Napea

Pan aderat, solitis agerent ut lusibus horam,

Nec procul extremos referenti leniter aura

Percepere modos, maiorque exorta voluptas

Suasit et adposita caperent ut plenius aure.

10

Prescius hec sensit tenuitque silentia Phebus

Deceptosque preces ultro sibi ferre coegit:

Namque adeunt carmenque rogant; que munera, dicunt.

Numina mox Phebus, quamvis sint rustica, pastor

Erubuit gemuitque dolens sic se esse repertum:

15

Non tripodes, non laurus ibi nec rupe propinqua

Ipse supinatis pendebat cornibus arcus:

Quodque tamen poterat, prodit se carmine numen;

Vtque canit, rigidi mollescit culmen Olimpi

Duraque blandisonis animantur saxa camenis

20

Marmoribusque pares herent ad carmina tigres;

It nemus et tacitis refluus stetit amnis in undis,

Omnis silva silet, ventorum flabra quiescunt;

Ne tremefacta comas invita remurmuret, arbos

Accubat et strictis condensat frondibus umbras;

25

Astupet omnis ager, reprimunt convitia cantus

Atque oblita nefas posuit philomena querelas.

Namque hominem triplices anime referebat in actus,

Vt vita sensuque potens ac mente fruatur;

Hoc herbis illudque feris, canit hoc quoque habere

30

Mortales commune deis, rursusque renarrat

Singula diversis a se distantia rebus,

Quod vivant crescantque rudes sine sensibus herbe,

Sensibus utque fere vigeant erroris inepti,

Vt ratione homines, posito sed limite, vivant.

35

At simul et blando solatur singula cantu,

Quod labor atque dolor vivaces non terat herbas,

Muta quod exosis careant animalia curis

Quodque superba homines contingant numina mente.

Tunc res in triplici disponit tempore cunctas,

40

Vt sint, ut fuerint, ut post ignota sequantur.

His hominum mentem simul inserit et simul addit

Per varios agitare modos, ut denique querat

An quicquam, vel quid sit, vel quale esse putetur,

Curve probet, perque hec geminos sese inferat actus,

45

Iudicio subdens, quecumque invenerit, alto.

Hic canit ad placitum cunctis ut nomina rebus

Mens dedit, absentes oculis ut cernere formas

Possit et ignotas veheret quasi voce figuras;

Hinc quoque simplicibus crescens oratio verbis

50

Nectitur atque animi dissolvit libera motum,

Mox etiam variis cantus astringere certat

Legibus et numeris inclusit carmina doctis.

Hec Pan sollicitus repetebat, cui deus inquit:

"Hoc tibi, Pan, satis est; referam nunc digna Napea".

55

Dixerat et molli tenuabat carmine musam.

Nec mora, Sextiacam recolit miserando puellam

Atque Leandreis narrat freta pervia flammis:

Inflexa est tibi nempe, puer, via, fracta gemescunt

Equora, te cautes reboant, tibi littora plangunt.

60

Quo ruis, heu, tumidas non durature procellas?

Quo ruis? Heu, tantis vix littus sufficit undis.

Ha nimium deflendus eras, si forte revertens

Consummata potens esses post gaudia mersus!

Prevertit sed vota dolor propriusque fremescit

65

Equor et in sevam conspirant flamina mortem;

Ipse relabenti fractus iamiamque natando;

Deficit et surdis pereunt lamenta procellis.

Tunc et olorinas indutum corpore plumas

Dissimulat niveum servato nomine Cignum,

70

Crura etiam dorsumque premit spacioque recepto

Collorum longis differt amfractibus ora;

Hic petit Eridanum, sonat aut per stagna lacusque

Et miserum questu repetit Phetonta canoro.

Tunc, Cupresse, tuos testatur ab arbore luctus,

75

Tunc iacinteis instaurat floribus annum

Purpureoque novat nitidam sub honore iuventam.

Clauditur et rutilo Dane penetratur ab imbre;

Huic deus infami blanditur callidus auro

Perque oculos perque ora fluens: stupet inscia virgo

80

Purpureos speciosa sinus gremioque superbis

Congaudet pluviis, ast illam corpore toto

Lubrica lascivi pertentat gutta metalli.

Ceperat et note merens reminiscier ignes

Dapnidis et viridi comprendere corpora lauro;

85

Namque et odorata cingebat fronde capillos

Pulcraque per fragiles tendebat brachia ramos;

Ammonuit sed corda dolor subiterque gemiscens,

Ceu repetita sui patiatur damna caloris,

Horret adherenti constringere viscera libro,

90

Horret et in rigidas mentem durare medullas.

Dulcia sic mestis interpellata querelis

Carmina conticuit; gemuere silentia nimphe,

Pan quoque deiecta merens sublanguit aure,

Quodque dolens tacuit, hoc plus doluere tacentem.