Inde gigas quidam de magni stirpe Golie
A Libicis horis advenit, bella movere
In Karolum cupiens, proprio qui nomine dictus
Fernacutus erat, durus, robustus et altus.
5
Hic a soldano transmissus de Babilone
Non formidabat hastas ictumque sagitte.
Ipse quater denos equites superabat in uno
Conflictu, numquam potuit subcumbere bello.
Quem postquam Karolus cognovit in urbe Nagere
10
Esse, nichil metuens, illi cupit obvius ire.
Set postquam Karolum novit Babilonicus ille
Advenisse, sua mox est egressus ab urbe.
Et fuit illius hec prima petitio, bellum
Vt Karolus quemvis contra se mitteret unum.
15
At Karolus meditans, quem mittere posset, Ogerum
Mittere decrevit, multa virtute repletum.
Quem Fernacutus respexit et ivit ad illum
Et complexus eum cunctisque videntibus, ipsum
Sicut ovem modicam deportans, ivit in urbem.
20
Reddidit hoc monstrum populum cum rege stupentem.
Corpore celsus erat, illius lata figura,
Longus erat nasus, digiti quoque brachia, crura.
Postea Renaldum Karolus transmisit; et ipsum
Mox Fernacutus secum portavit ut agnum.
25
Deinde duos equites Karolus subiunxit, Oellum
Et Constantinum, set cessavit cito bellum.
Nam Fernacutus validis utrimque lacertis
Amplexatus eos, secum portavit in urbem.
Postea bis denos equites rex misit, et ipsos
30
Continuo vicit et eos in carcere clausit.
Singula quid referam? Diomedes, Hector, Achilles,
Aiax, Ypomedon, Tydeus, Paris et Polinices,
Credo, quod hii missi si tunc a rege fuissent,
A Fernacuto devicti subcubuissent.
35
Ista videns Karolus, propter mirabile monstrum
Redditur attonitus, presumens mittere nullum.
Tunc princeps belli Rotholandus rege vetante
Contra paganum voluit committere bellum.
Set vix obtinuit Rotholandus; nam iuvenilem
40
Et tenerum rex vidit eum, set corde virilem.
Tunc Dominum Karolus oravit, ut ipse gigantem
Sterneret atque suum vellet servare nepotem.
Cum Fernacutus Rotholandum vidit, in ipsum
Irruit et secum portavit eum resupinum.
45
Cum se portari Rotholandus vidit, in iram
Accensus validam, vires collegit et ipsam
Imploravit opem Domini. Mox ipse gigantem
Per mentum valide rapuit, retroque cadentem
Insequitur Rotholandus eum, pariterque ruentes
50
A propriis labuntur equis peditesque fuerunt.
Set pariter surgunt et equos ascendere statim
Festinant, iterum facturi bella vicissim.
Protinus eduxit Rotholandi dextera spatam,
Nomine Durendam, cupiensque ferire gigantem,
55
Illius percussit equum tam fortiter ictu
Vno, quod medium secuit, mirabile dictu.
Cumque gigas peditem se vidit, protinus ensem
Evaginavit, cepitque fremens Rotholando
Inculcare minas. Set magnanimus Rotholandus
60
Tanta vi percussit eum, quod spata gigantis
Decidit in terram. Qui nullo vulnere lesus
Atque carens gladio, clauso pugno Rotholandum
Impetiit minimeque valens sua vota replere,
Perculit eius equum. Percussus corruit ille.
65
Tunc ambo pedites pugnis certamina belli
Commisere diu; neuter potuit superari.
Occumbente die bellum cessavit utrimque,
Nam Fernacutus petiit trebas habuitque.
Tunc ambo pariter inter se disposuerunt,
70
Vt soli pedites belli certamen inirent.
Hoc ita concesso mox unus quisque recessit,
Mane quidem facto bellator uterque redivit.
Set Fernacutus gladium tulit, et Rotholandus
Arripuit baculum, longum tamen atque rotundum,
75
Percussitque diu baculo feriente gigantem,
Nec potuit duram pagani ledere pellem.
Tunc sibi conferri trebas petiit Rotholandus.
Moxque gigas cepit dormire, sopore gravatus.
Vtque gigas posset dormire libencius, eius
80
Supposuit capiti lapidem comes ingeniosus.
Set Rotholandus eum noluit prosternere, ne, si
Frangeret has trebas, posset periurus haberi.
Nam fuit inter eos belli conventio talis,
Vt mox occisus foret actor proditionis.
85
At cum paganus sompno fugiente refectus
Evigilasset, ait Rotholandus: "Cur ita pectus,
Fernacute, tuum nulla valet arte domari?
Namque tuum corpus nullo valet ense secari."
Respondens paganus ait: "Subcumbere mortis
90
Imperio nequeo, nisi ledar vulnere ventris."
Talibus auditis tacuit Rotholandus et aurem
Callidus avertit, quasi non intendere vocem
Illius posset, nam Fernacutus Hyberam
Linguam stridebat; Rotholandus noverat illam.
95
Tunc Fernacutus Rotholandum cernere cepit,
Dicens: "Scire nomen tuum volo." Cui Rotholandus:
"Si nomen queris, dicor Rotholandus." At ille:
"De qua gente venis, qui me tam fortiter armis
Hactenus expugnas? Numquam potui reperire
100
Quemquam tam fortem. Respondit ei Rotholandus:
"Si gentem queris, Francorum gente creatus
Sum, Karolique nepos, germani filius eius."
Deinde gigas: "Franci cuius sunt legis?" At ipse:
Dixit: "Nos colimus Christum, pro cuius amore
105
Ipsiusque fide sumus ad certamina prompti."
Statim paganus audito nomine Christi
Intulit: "Ille quis est Christus?" Cui mox Rotholandus:
"Filius ipse Dei, natus de virgine, passus
In cruce pro nobis, tumulatus, deinde resurgens,
110
Mortem destruxit, post ad sua regna revertens."
Contra paganus inquit: "Nos credimus unum
Esse deum tantum, qui solus cuncta creavit.
A nullo genitus nullam prolem generavit,
Nullus ei genitor; nullus sibi filius, ipse
115
Vnus, non trinus." Respondit ei Rotholandus:
"Vnum cum dicis, bene dicis. Set quia trinum
Esse negas, erras. Pater est et filius eius,
Sanctus spiritus est, non tres dii, set Deus unus.
Ipse pater deus est, deus est et filius, almus
120
Spiritus ipse deus, persone tres, Deus unus."
Contra paganus: "Recolo modo te, Rotholande,
Tres dixisse deos, nos unum credimus esse.
Nescimus, quis sit pater aut quis filius aut quis
Sanctus spiritus; hoc scimus, quod sit deus unus."
125
Cui Rotholandus: "Eum nos affirmamus et unum
Et trinum; quam rem si vis cognoscere, crede.
Est in personis trinus deus, in deitate
Vnus, et una tribus maiestas parque voluntas.
Quod dicam, scriptura refert: Tres vidit et unum
130
Sanctus adoravit Abraham, tres credidit unum.
Et velut in cythara tria sunt: ars, corda manusque,
Vna tamen cythara, sic in sancta deitate
Tres sunt persone, tamen hee tres sunt deus unus.
Ecce videre potes, quia nux tria continet in se,
135
Testam cum nucleo, cum cortice, nux tamen una.
In radio solis tria sunt: lux, candor et ardor.
Sol tamen est unus, non plures credimus esse.
Sunt tria, que plaustri rota continet, et tamen una
Est rota; persone tres sunt, deitas tribus una.
140
Sic mortalis homo tria continet, et tamen unus
Est homo; sic vere deus est et trinus et unus."
Cui paganus ait: "Iam nunc intelligo trinum
Esse deum propter personas, in deitate
Vnum. Set michi dic, quo facto, qua ratione
145
Patre deo genitus dicatur filius esse"
Cui Rotholandus ait: "An credis, quod Deus Adam
Fecit?" "Credo" gigas inquid. "Bene credis. Et ipsum
Nullus homo genuit?" "Nullus". "Bene dicis. Et Adam
Heredes genuit?" "Ita plane." "Sic pater ipse
150
A nullo genitus genuit; set filius eius,
Patre deo genitus, numquam cum tempore cepit."
At paganus ad hec: "Iam dic michi, qualiter ipse
Filius humanam naturam sumpsit et unde
Absque maris cohitu potuit de virgine nasci."
155
Respondens Rotholandus ait: "Deus omnia fecit.
Omnia qui fecit, Christum de virgine nasci
Fecit et hoc fecit solo spiramine sancto,
Non mediante viro. Nam Christus purus et omni
Labe carens voluit de pura virgine nasci,
160
Vt genus humanum, quod captivaverat hostis
Humani generis, virtute sua revocaret."
Contra paganus: "Christus de virgine natus
Si deus ipse fuit, numquam fuit in cruce passus.
Nam numquam moritur deus immortalis, et esse
165
Semper habens, numquam moriendo desinit esse."
Cui Rotholandus ait: "Quoniam de virgine natus
Est, ut homo natus est, hoc ita credere debes.
Si vero natus ut homo de virginis alvo,
Mortuus est ut homo. Moritur, qui nascitur; ergo
170
Si natum credis, et passum crede. Sepultus
Ipse resurrexit et celi regna petivit."
Talibus auditis paganus ait: "Rotholande,
Talia cur profers, michi cur tot inania verba
Spargis? Dico tibi, quod nulla mortuus arte
175
Ad vitam redeat, poteritque resurgere numquam.
Si Christus morti potuit subcumbere, numquam
Ad vitam potuit revocari; sic ego credo."
Cui Rotholandus ait: "Sic debes credere, quod, qui
Omnes vivificat, potuit se vivificare.
180
Nec solum Christus, set nos moriemur; et omnes
Deinde resurgentes adstabimus ante tribunal
Christi terrificum, pro factis premia nostris
Digna recepturi. Iuxta quod gessimus ante
Adventum mortis, retributio digna sequetur."
185
Talia dicenti paganus ait: "Rotholande,
Hec predicta satis video. Set qualiter ipse
Celos ascendit, ego prorsus nescio, quippe
Incarnatus homo depressus pondere carnis.
Credo, quod ad celos numquam conscendere possit."
190
Cui Rotholandus ait: "Hominum stultissime, Christus
Qui, quando voluit, celi descendit ab arce,
Cum voluit, potuit ad celi regna redire.
Cerne mole cursum! Quantum descendit ad yma
Hec, post descensum tantum conscendit ad alta.
195
Est aliud. Volucris alicuius cerne volatum!
Quantum descendit, valet ascendere tantum.
Si descendisti de quodam culmine montis,
Ipse potes rursus illic ascendere, si vis.
Sic dominus Christus celo descendit ab alto,
200
Ad quod conscendit, depressus pondere nullo."
Tunc paganus ait: "Sub tali conditione
Tecum pugnabo, quod, si tua creditur esse
Vera fides, vincar; si mendax, sis modo victus.
Sit laus victori, rubor et confusio victo."
205
Cui Rotholandus ait: "Sic sic contingat, ut ille,
Cuius recta fides, palmam mereatur habere."
Protinus aggreditur audax Rotholandus eundem
Paganum baculo, cupiensque ferire gigantem
Non potuit, quoniam paganus callidus ictum
210
Previdit baculi. Tunc irruit in Rotholandum
Fernacutus, eum cupiens occidere spata
Iniecta. Set eum decepit opinio falsa,
Namque nepos Karoli retro resilivit et ictum
Iniecte spate, cum vidit, reppulit a se
215
Opposito baculo. Quem sevi spata gigantis
Dissecuit, statimque fuit Rotholandus inhermis.
Cum vero perspexit eum paganus inhermem
Absciso baculo, statim ruit in Rotholandum.
Quem Fernacutus sub se prostravit et ipsum
220
Prostratum duris cepit contundere pugnis.
Cum Rotholandus ita se tanta mole videret
Oppressum, cernens, quod non evadere posset,
Imploravit opem Domini sancteque Marie
Virginis auxilium, dicens: "O virgo beata,
225
Sancta parens Christi, quem tu virgo genuisti
Insolito more, nullo vexata dolore,
Subsidium deposco tuum, Christumque precare,
Vt michi nunc sit in auxilium, pro cuius amore
Non timui contra paganum bella subire."
230
Hec cum dixisset, Domino donante levavit
Se, quamvis modicum, Fernacutumque revolvit
Subter se, cuius mucronem sumpsit et ipsum
In medio ventris pupugit, statimque recessit.
Tunc Fernacutus mortali vulnere lesus
235
In medio ventris, exclamavit moribundus:
"O Maumeth, Maumeth, qui maximus es deus, ecce
Iam morior, morior. Succurre michi morienti!"
Protinus audita morientis voce ruerunt
Vndique pagani, corpusque suum rapuerunt.
240
Quod cum deferrent et ad urbem ferre studerent,
Et Franci proceres illos deferre viderent,
Aggrediuntur iter ipsosque secuntur et urbem
Intrant et castrum capiunt, quod erat super urbem.
Tunc Karolus victor urbem castrumque subegit
245
Et bellatores clausos e carcere traxit.
Sic Fernacutum Rotholandus vicit et ipsum
Auxilio Christi proprio mucrone peremit.
Hiis ita completis Ebroym, rex Sibiliensis,
Militibus validis valde munitus et armis
250
Mandavit Karolo, quod causa Martis agendi
Expectaret eum. Mox ad certamina belli
Ire parat Karolus, et nullam deinde quietem
Perciperet, donec vicisset funditus hostem.
Cumque propinquaret prefati regis ad urbem,
255
Cum Sarracenis multis ad bella venire
Ipsum prospexit, equitum bis milia quinque
Secum ducentem. Karolus sex milia ferme
Duxit et ex ipsis tres turmas fecit. Et ipsi
Pagani de se tres turmas composuerunt.
260
Mox equites nostri properant ad bella; set ipsi
Pagani larvis barbatis undique tecti,
Demonibus valde similes, et acuta gerentes
Cornua, ceperunt contundere timpana crebris
Ictibus, ut nostros terreret equos sonus ille.
265
Protinus ut clamor aures percussit equorum,
Quos stupidos sonitus reddebant atque figure
Terribiles, velut amentes concurrere retro
Ceperunt, nec eos equites retinere valebant.
Quo viso Karolus mirari cepit et artem
270
Novit, que nostros reddebat equos stupefactos.
Tunc Sarraceni nostris fugientibus egro
Ceperunt instare gradu, nostrosque secuti
Sunt lento gressu, donec convenimus omnes
Ad quendam montem. Tunc pagani redierunt.
275
Nosque super montem tentoria fiximus, usque
Mane quiescentes. Set cum clarescere cepit
Crastina lux, Karolus cum pugnatoribus usus
Sano consilio, cunctis precepit, ut omnes
Quadrupedum tegerent oculos, ne cernere possent
280
Larvas terribiles, et festinanter equorum
Aures obstruerent, ne possent timpana sive
Voces audire. Fuit ars mirabilis ista.
Et sic quadrupedum clausis oculis et eorum
Auribus obstrusis cum larvis timpana Franci
285
Spernentes, rursus properant ad bella reverti.
Tunc cum paganis bellum commisimus; et sic
Maxima bellando pars est consumpta diei.
Set donante Deo cessit victoria nobis,
Hostibus adversis ex magna parte peremptis,
290
Non tamen omnino. Nam paganis fuit hic mos
Et ratio semper, quod tergum nullus eorum
Verteret a bello, dum signum stare videret.
Quod postquam Karolus cognovit, protinus armis
Induitur, fultusque Dei virtute potentis
295
Irruit in medias acies, spataque timenda
Detruncavit eas, donec pervenit ad ipsum
Plaustrum, quod signum portabat. At ipse columpnam
Desecuit mediam, signum fatale ferentem,
Et sic evertit labarum. Tunc protinus omnes
300
Terga dedere fuge, loca per diversa vagantes.
At Sarracenis retro fugientibus instant
Francorum proceres, truncantes undique, donec
De Sarracenis truncarunt milia septem.
Rex Ebroym truncatur ibi, rex Sibiliensis.
305
Protinus ingressus est Altumaior in urbem,
Qui contra Karolum moturus prelia, regi
Sibilie dabat auxilium. Set denique victus,
Reddidit hanc urbem sub tali conditione,
Quod statim Christi baptismum sumeret, urbem
310
A Karolo retinens et eidem subditus esset.
Hiis ita completis totam terram regionis
Hyspanie Karolus sibi subdidit, oppida, villas,
Vrbes cum castris; nullusque resistere deinceps
Illi presumpsit in cunctis partibus illis.
315
Set quia nos Karoli partim descripsimus actus,
Eius personam volumus depingere: Crine
Brunus erat, rubeus facie, speciosus honesto
Membrorum ductu, visu ferus et metuendus.
Corpore longus erat, ita quod mensura venusti
320
Corporis octo pedes compleret et insuper unum;
Renibus amplus erat, mediocri congruus alvo,
Bracchia grossa gerens et crura, per omnia membra
Magnifica virtute potens in turbine belli,
Doctus et intrepidus ad cuncta pericula promptus.
325
Palmum complebat facies sua dimidiumque,
Nasus cum barba complebat circiter unum.
Frons erat unius pedis, et feritate leonis
Frendebant oculi rutilantes ut vapor ignis.
Longa supercilia sub magna nube latentes
330
Velabant oculos. Statim perterritus esset,
Si quem perspiceret oculis iratus apertis.
Zonaque, qua Karolus se precingebat, habebat
Quinque pedes, preter quod dependebat. Edebat
Exiguum panis, set manducare solebat
335
Ex facili quartam partem vervecis in una
Cena, gallinasve duas. Cum maximus anser
Apponebatur illi, totum comedebat.
Porcinam spatulam seu pavonem, leporemve,
Sive gruem totam ventri mandabat egeno.
340
Exiguum vini, set aquam, que sorde carebat,
Sepe bibebat. Erat tante virtutis, ut unum
Armatum proprio mucrone secaret equumque.
Quatuor ex facili manuum virtute suarum
Hic ferraturas curvare solebat equorum.
345
Largus erat donis, sermone benignus, amator
Iuris, indicio iustus, sectator honesti,
Cultor iusticie, plenus pietate, modestus
Eloquio, sensu discretus, corpore castus,
Ecclesiam sanctam venerans super omnia, fortis
350
Fortibus, infirmus infirmis, omnibus omnis.
Qui ter sive quater portare solebat in anno
Letus et exultans regali more coronam:
In festo Pasche, Pentecostes Dominique
Natalis, sancti Iacobi dyadema ferebat.
355
Sicubi pergebat, statim prefulgidus ensis
Precedebat eum; sic est mos imperialis.
Tempore nocturno quotiens dormire volebat,
Innumeros equites circa se semper habebat.
Qui caput atque pedes, dextrum latus atque sinistrum
360
Eius servabant, spatam lumenque tenentes,
Quatuor excubiis alternatim vigilantes
Et requiescentem Karolum servare studentes.
Non ego sufficerem verbis exponere gesta
Omnia, que fecit. Set partim scripsimus illa,
365
Qualiter a Galafro, venerando rege Toleti,
Dum puer exul erat, habitum suscepit equestrem,
Qualiter eiusdem Galafri prece victus, iniquum
Braimantum regem paganorum superavit;
Qualiter ecclesias plures construxit, et urbes
370
Devicit multas, et Christo subdidit illas;
Qualiter argento vestiri fecit et auro
Pervigili cura sanctorum corpora plura;
Qualiter imperium Romanum rexit, et undas
Transiit equoreas, Dominique videre sepulcrum
375
Appetiit Karolus. Non est michi dicere promptum,
Qualiter ipse crucis lignum secum tulit, in quo
Mortem pro nobis Salvator pertulit, ex quo
Ecclesias multas ornavit. Scribere vellem,
Set non sufficio; superant tot gesta volentem.
380
Hoc narrare tamen breviter volo, qualiter ipse
Post hec disposuit ad Gallica regna redire.
Set quia debilitat corpus labor absque quiete,
Terminet hunc librum quarte distinctio mete.