Quilichinus historia Alexandri

Testo base di riferimento: W. Kirsch, 1971


Post Abrahe legem, qua circumcisus habetur,

      Quattuor in mundo regna fuisse ferunt:

Egipti primum, post id fuit Assiriorum,

      Hinc Grecum sequitur, Roma fit inde caput.

5

Assirio regno Perses Babilonaque iungo,

      Quamuis hec tria sint, non tria regna uoco:

Primum namque uoco, quod primo pressit Hebreos;

      Ordine sic tali singula regna uoco.

Sub primo regno strauit Moyses mare rubrum,

10

      Quo Pharao moritur, inde Maria canit.

Assirius princeps regno durante secundo

      Bis quinas traxit ad sua regna tribus.

Hi nunquam post hec redierunt ad sua tecta,

      Quos tenet inclusos Caspia porta modo.

15

Ex denis tribubus si pars fuit ulla superstes,

      Beniamin inde post sociata fuit.

Qui reliqui fuerant, migrarunt in Babilona

      Et tunc sola sedens urbs populosa fuit.

Propterea nimium plorauit tunc Ieremias

20

      Preteritum memorans excidiumque sequens.

Post hec Persarum princeps laxauit eosdem,

      Atque domus domini tunc reparata fuit.

Et ducibus Persis soluit Iudea tributum,

      Donec rex Darius mortuus ense fuit.

25

Assiriis uictis cum Persis cum Babilone

      Grecus Alexander summus in orbe fuit.

Ipsius heredes pugnarunt cum Machabeis;

      Romanus populus tunc fit amicus eis.

Expulsis Grecis tenuerunt sceptra Quirites,

30

      Et quartum regnum regia Roma tenet;

Quod non deficiet, donec mundana peribunt,

      Vt tradunt quidam, qui sacra scripta legunt.

Sub quarto regno pugnat cum Cesare Magnus,

      Inde sub Augusto uirgo Maria parit.

35

Post hec Ierusalem pro Christi morte subacta,

      Hebreus populus exul in orbe manet.

Et quamuis plures fuerint et sint modo reges,

      In reliquis horum maximus unus erat.

De getis primi regni quartique secundi,

40

      Cum sint nota satis, non docet iste liber.

De regno Greco modicum sacra pagina tractat,

      Ipsius idcirco carmine gesta loquar.

Quod Machabeorum scripture subticuerunt

      De Macedum rege, prosequar ipse modo.

45

Stellarum curis Egiptus dedita quondam,

      Doctrine cupida, dogmata plura sciens,

Pondera, mensuras, numeros discebat et artes,

      Quas homini scire philosophia dedit.

Vt rex philosophus Egipti regna teneret.

50

      Neptanabum regem preficit ipsa sibi;

Qui nouit magicas artes et sidera celi

      Venturos casus indicat ipse suis.

Presens historia non nar singula metro,

      Que de Neptanabo scripta referre solent.

55

Regis Alexandri tantum uolo scribere gesta,

      Ac his annexa carmine pando tibi.

Tunc Artaxerses, Persarum rex, ueniebat

      Contra Neptanabum, quod superaret eum.

Neptanabus fugiens Macedum tunc regna petiuit,

60

      Ignotus mansit et uagus hospes ibi.

More peregrini non cognitus ipse manebat

      Doctrinis magicis queque futura docens.

Et quia Neptanabus liquit sua regna latenter,

      Egipti populus undique querit eum.

65

Dum nequeunt scire, qua mundi parte lateret,

      Responsum Serapis regia turba petit.

Respondit Serapis: "Egipti regna reliquit,

      Post modicum tempus is sua regna petet.

Namque senectutem debet deponere totam,

70

      Et iuuenis ueniet ad sua regna cito."

Hinc quedam statua fabricatur in eius honorem,

      Responsum Serapis scribitur in statua.

Et tunc, rex Macedum Philippus pergit in hostes.

      Vxori regis Neptanabus loquitur:

75

Monstrauit tabulam regine ludicra narrans;

      Sidereos cursus illa tabella docet.

Est Olimpiades uxor regina uocata;

      Quam magica fraude decipit ille sua.

Inquit regine "Cognoscet te deus Amon;

80

      Quod tibi monstrabo, si bene cuncta notes."

Se transformauit, sumpsit speciemque draconis,

      Et sic decepta mox grauidata fuit.

Post actum Veneris ipsam percussit in aluo,

      Et dum percuteret, talia dixit ei:

85

"Hunc concepisti, qui te defendere debet

      Mundi tocius qui dominator erit."

Neptanabum post hec ad se regina uocauit

      Inquit: "Quid faciam, uir meus, ecce, redit!"

Neptanabus dixit: "Noli, regina, timere!

90

      Amon ille deus conferet auxilium."

Philippo uisus in sompnis est deus Amon

      Per uim concumbens cum muliere sua.

Sub tali specie, qualem preuiderat uxor,

      Est uisus regi pessimus ille draco.

95

Dum rex pugnaret, ipsius depulit hostes.

      Ipsius auxilio rex quoque uictor erat.

Post reditum regis cepit regina pauere.

      Quam rex confortans illico dixit ei.

Si tu peccasti peccatum non reputatur,

100

      Cum concepisti, uis tibi facta fuit."

Dum simul in mensa rex et regina sederent,

      Cum sonitu ludens affuit ille draco.

Regine pedibus alludens nititur ipse,

      Quod coram cunctis oscula ferret ei.

105

Tunc rex testatur hunc se uidisse draconem,

      Quando deuictis hostibus ipse redit.

Talia fingebat Neptanabus arte maligna,

      Vt posset regem culpa latere sua.

Cum coram rege post hec auis una uolaret,

110

      Concepte sobolis fata futura notat.

Hec ouum peperit, serpens processit ab ouo,

      Sicque statim moritur; rex stupet inde nimis.

Conuocat ariolum querens addiscere monstrum;

      Ariolus dixit: "Rex bone, dico tibi:

115

Mundum denotat hunc oui tibi forma rotundi,

      Filius est serpens, qui moriturus erit.

Ouum circuit hic, mundum circumdabit ille,

      Nec poterit patrios post reuidere Lares."

His gestis peperit puerum regina ferocem,

120

      Ipsius partus plurima signa dedit:

Fulgura cum tonitru, tellus tunc tota tremescit,

      Ex his turbatus rex stupefactus ait.

"Estimo, regina, quod non sit natus alendus,

      Nam de me genitus non fuit iste puer.

125

Sed deus hunc genuit, ut mundi signa reuelant,

      Attamen ut proprius est michi dignus ali.

Non erit hic heres; natus de coniuge pura

      Sit michi successor et mea regna tenens."

Aspectus pueri timidos facit aspicientes

130

      Atque leoninam continet ipse comam.

Vt sidus radians oculos habet ille micantes,

      Vnus adest glaucus, et niger alter adest.

Et quamuis infans dentes emittit acutos,

      Non similis matri, non similisque patri.

135

Nomen Alexander illi posuere parentes,

      Grecia cui primum tota subacta fuit.

Sub teneris annis doctus fuit ille scolaris,

      Filius eiusdem discipulusque fuit.

Pugnat cum sociis in sensibus atque loquela,

140

      Et cunctos superat cum probitate sua.

Magnus Aristotiles doctrinis imbuit illum,

      Qui tunc philosophus summus in orbe fuit.

Ante duodenos annos pugnabat in armis,

      Quod pater admirans talia dixit ei:

145

"Gauderem, fili, quod fortis es atque peritus,

      Si tuus aspectus esset imago mei."

Hoc dicto cepit nimium regina pauere;

      Dixit Neptanabo: "Da michi consilium!"

Aspiciens quandam stellam Neptanabus inquit:

150

      "Noscas, regina, quod tibi uana times!"

Dixit Alexander: "Stellam uolo cernere celo,

      Quam conspexisti, sic michi carus eris.

Et si nouisti finem predicere uite,

      Quis tibi sit finis, dicito, queso, michi!"

155

Neptanabus dixit: "Fili, me nocte sequeris,

      Et tibi monstrabo sidera nota michi."

Inde foras pergunt, ut sidere cognita monstret.

      "Herculeam stellam conspice," dixit ei,

"Quomodo tristatur, gaudet Stilbon quoque ualde,

160

      Et fulget nimium splendida stella Iouis.

Ex his cognosco, quod nunc mea fata propinquant.

      Filius, ecce, meus est homicida mei."

Inquit Alexander: "Falso celestia tractas!

      Cum sis terrenus, terrea facta geras!"

165

Sic puer iratus in fossam depulit illum

      Qui dixit: "Fili! Nunc ego morte premor!"

Dixit Alexander: "Ergo tu me genuisti?"

      Respondit: "Genui." Sicque peremptus obit.

Corpus Alexander commotus tunc pietate

170

      Pertulit ad matrem, mater at inquit ei:

"Quid fers, o fili?" Cui dixit: "Porto cadauer

      Neptanabi, quondam qui tuus hospes erat."

Tunc commota nimis multoque dolore repleta

      Mater ait: "Genitor, en fuit iste tuus!"

175

Natus ait matri: "Que te demencia cepit?

      Cur michi celasti de genitore meo?"

Corpus Neptanabi positum fuit inde sepulcro;

      Cuius doctrina morte sepulta fuit.

Tunc equus indomitus Philippo mittitur unus

180

      Nomine Bucifalus, maximus atque ferox

Impressum signum tauri gestabat in armo;

      Pro tali signo sic uocitatus erat.

Fortis pulcher erat humanaque corpora mandens,

      Ex omni parte ferrea uincla gerens.

185

Infra cancellos ferri concluditur artos;

      Cui dampnatorum corpora pastus erant.

Capadocum princeps dedit hunc pro munere regi;

      Multis hoc donum forcius esset onus.

Rex per responsum didicit, quod regna teneret

190

      Post eius mortem, qui domitaret equum.

Quadam namque die, dum regis filius iret

      Iuxta cancellos, fit sibi mitis equus.

Nam caput inclinans lambit puerilia membra;

      Sic regis natus fit dominator equi.

195

Tunc rex Philippus hec cernens dicere cepit:

      "Nunc uideo, fili, quod tibi fata fauent.

Post me regnabis, regalia sceptra tenebis,

      Regni tocius tu dominator eris."

Vt residere queat in curru more magistri,

200

      A genitore petit; annuit ille sibi.

Electos pueros duodenos conuocat ad se;

      Centum ducit equos aurea dona ferens.

Accinctus sociis post transiit in Pelopensem.

      Rex Nicolaus obuius exit ei.

205

Qui dixit puero: "Quis tu?" Cui tunc puer inquit:

      "Philippi regis filius ipse uocor."

Rex Nicolaus ait: "Quis sum?" Respondit et ille:

      "Rex Aridorum, sic michi fama refert.

Sed licet, ut credo, fungaris nomine regis,

210

      Non tamen exultes, nempe superba cadunt.

Me paruum dominus faciet super astra leuari,

      Qui reprimit stultos corda superba domans."

Tunc rex iratus spuit in faciem puerilem,

      Dicens: "O parue, nunc fuge retro canis!"

215

Inquit Alexander: "Quia paruum me reputasti,

      Aut tibi submittar, aut tua regna regam;

Hec tibi promitto iurans per uiscera matris,

      Que me concepit ex genitore deo."

Tunc statuunt tempus, ad pugnam quando redirent,

220

      Et sic discedunt, hostis uterque redit.

Postque dies paucos ad pugnam uadit uterque;

      Truncato capite tunc Nicolaus obit.

Tunc a militibus puero puerique caballo

      Pro tali pugna pulcra corona datur.

225

Ad patriosque Lares rediit post ille triumphans;

      Mestos inde Lares inuenit ipse domi.

Nam rex Philippos Cleopatra coniuge ducta

      Expulerat matrem; tunc ait ille patri:

"Mi pater, en palmam de primo tolle triumpho!

230

      Coniugis inducte nescius ipse fui.

Inter conuiuas deberet filius esse,

      Cum noua coniugia perficit ipse pater.

Est Olimpiades regi nuptura secundo;

      Te non inuitet filius ipse tuus."

235

Quidam discumbens, Lisias nomine, dixit:

      "Ex Cleopatra, rex, tibi natus erit,

Qui tibi sit similis, post te tua regna gubernet,

      Non alius portet hoc diadema tuum."

Tunc puer iratus baculo percussit eundem;

240

      Lisias cecidit; mortuus inde fuit.

Rex quoque turbatus puerum tunc ense petiuit,

      Sed cadit in terram, sique ferire nequit.

Dixit Alexander: "Cur uis occidere natum?

      Non decuit stultum tanta superba loqui."

245

Hinc puer euertit mensas, noua pellitur uxor,

      Et discumbentes expulit ipse foras.

Rex infirmatur, natus tunc uisitat ipsum;

      Inquit: "Non iuste diceris esse pater.

Non loquor ut patri, moneo te sicut amicum,

250

      Vt pacem facias cum genitrice mea.

Ne doleas unquam, bone rex, de morte Lisie,

      Nam propria culpa mortuus ipse fuit."

Tunc rex plorauit; natus mox inde recessit

      Ad matrem pergens talia dixit ei:

255

"Ne timens, mater, sine culpa diceris esse,

      Nam manet absconsum crimen ubique tuum."

Matrem sic hortans ad regem duxit eandem;

      Quam rex aspiciens oscula grata dedit.

Tunc rex Persarum Darius querendo tributum

260

      Quosdam direxit, et puer inquit eis:

"Vos, qui uenistis, hec regi dicite uestro,

      Que uobis uerba nunc ego rite loquar:

Aurea tunc oua peperit gallina paterna,

      Donec Philippus rex sine prole fuit.

265

Sed cum Philippo sit natus filius unus,

      Est sterilis facta, nec parit oua sibi."

Qui missi fuerant, dum talia corde reuoluunt,

      Mirantur nimium de probitate uiri.

Regi tunc fuerat Armenia facta rebellis;

270

      Vt debellet eam, mittitur ipse puer.

Tunc quidam Macedo Pausamia nomine dictus

      Contra Philippum scismata magna mouet.

Hic Olimpiadem cupiens per tempora longa

      Armatis sociis prelia dura parat.

275

Vibrato gladio perfodit pectora regis;

      Post modicum tempus mortuus inde fuit.

In regno Macedum tunc fit turbatio magna,

      Pro regis morte quisque timendo gemit.

Dictus Pausamia factus magis inde superbus

280

      Querit Olimpiadem, quod sibi ducat eam.

Stans Olimpiades natum cernit redeuntem,

      Vicerat Armenios, uictor et ipse redit.

Inquit ei mater: "Vbi sunt responsa deorum,

      Auxiliis quorum uictor ubique manes?

285

Natus non uincit, dum mater uincitur eius!

      Nunc michi succurre, turpiter, ecce, trahor!

Cernit Alexandrum Pausamia tunc redeuntem,

      Insilit in puerum, sed male cessit ei:

Natus Olimpiadis gladio caput amputat illi,

290

      Vilis et abiectus sic perit ille miser.

Narrat Alexandro quidam, quod rex obiisset,

      Sed uiuebat adhuc languidus ipse iacens.

Quem cum conspexit natus, tunc fleuit amare.

      "En, letus moriar," inquit et ipse pater.

295

"Vindicta sumpta, fili, de morte paterna

      Est michi solamen et tibi magnus honor."

His dictis moritur; fit planctus maximus inde.

      Regali more tunc sepelitur humi.

Inde sequenti die collectis undique turbis

300

      Sedit Alexander sceptra paterna tenens.

Alloquitur populos Traces, Tessalonicenses

      Et gentes reliquas, quas sua regna tenent.

Dixit eis: "Nostrum uultum uos cernite cuncti!

      Barbarico regi nulla tributa date!

305

Sed nostro regno teneamus cuncta subacta,

      Barbara gens nobis nulla tributa petat!

Arma sibi quisquis sumat, nulli timor obstet!

      Armis si careat, en ego dono sibi."

Respondit turba: "Tenuit nos longa senectus

310

      Cum patre Philippo plurima bella gerens.

Sume tibi iuuenes, qui pugnent corde feroci!

      Nostra manus bellis est tenuata nimis."

Inquit Alexander: "Vestram pocius grauitatem

      Eligo, quam iuuenum corda superba nimis.

315

Sepe solent mortis iuuenes incurrere casum,

      Dum non prospiciunt, que facienda forent.

Sed grauium sensus disponunt singula recte,

      Et bene cedit eis, dum sapienter agunt."

Tunc cepit cunctis regalis sermo placere,

320

      Ipsius dicto cuncta caterua fauet.

Hinc Calcedoniam pergens accinctus in hostes

      Alloquitur ciues, talia dixit eis:

"Aut uos pugnetis, aut urbem tradite nobis!"

      Sic Calcedonia colla subacta dedit.

325

Albanus populus nolens submittere colla

      Cum canibus multis prelia dira parat.

Gens Albanorum canibus pugnare solebat,

      Ac acie prima ponere sepe canes.

Inde fatigata fiebant agmina prima,

330

      Vinceret ut cicius prelia turba recens.

Fortis Alexander in bellis ipse peritus

      Fraudem cum fraude pellere iure studet.

Mandat militibus cunctis acquirere porcos

      Vt porcis superent prelia dura canum.

335

His ita dispositis confligunt undique partes,

      Et porcos equites post sua terga tenent.

Pars regis porcos stridentes laxat in illos,

      Ipsos insequitur illico quisque canis.

Sic pulsis canibus Albani terga dederunt,

340

      Se regi tradunt dando tributa sibi.

Tunc coram rege canis unus ducitur altus

      Maximus atque ferox, fortis ad instar equi.

Post petit Italiam pelagus sulcando carinis,

      Vt Romanorum corda superba domet.

345

Romani mittunt enxenia maxima regi,

      Sic rex discessit prelia nulla gerens.

Hunc Europa timens soluit tunc tota tributum,

      Hinc rex perrexit barbara regna petens.

Postque dies aliquot supponitur Affrica regi,

350

      A duce tunc petitur insula Fanatidis.

Vt sibi responsum donet summus deus Amon,

      Ceruus Alexandro percuciente perit.

Et quia tunc rege periit iaculante sagittam,

      Hinc nomen tribuit ipsa sagitta loco.

355

Post uenit in campos, ubi flumina sunt duodena

      Ville ter quine, sunt loca pulcra satis.

Clauduntur uille cum portis undique ferri;

      Flumina diuisis montibus ipsa fluunt.

Inde deis propriis mandat quod uictima fiat,

360

      Vt faueant regi numina cuncta sibi.

Tuncque deus Serapis per sompnum uisitat ipsum

      Ostendens montem; sic deus inquit ei:

"Si potes hunc montem propria deponere sede?"

      Respondit: "Nequeo." "Nec tua fama perit;

365

Dum mons tolletur, dum mundus durat in euum

      Est duratura, sicque perire nequit."

Inquit Alexander: "Vite michi dicito finem,

      Et quali morte sim moriturus ego!"

Respondit Serapis: "Quid prodest noscere finem?

370

      Mortem prescire fit tibi pena grauis!

Sed quia me rogitas, mortis causam tibi pandam:

      Dum fueris iuuenis, dira uenena bibes.

Cum tibi non prosit, non pandam tempus et horam

      Ex aliis fatis ista futura scies."

375

A sompnis uigilans tristis rex inde manebat;

      His dictis equites diuidit ipse suos.

Hinc Ascalonam quosdam tunc pergere iussit,

      Vt remorentur ibi, donec adiret eos.

Vrbem construxit ex eius nomine dictam,

380

      Egiptumque petit, ut dominetur ei.

Gens Egipciaca regi tunc obuia uenit,

      Inde fit Egiptus tota subacta sibi.

Rex statuam lapide nigro cernit fabricatam,

      Querit ab indigenis: "Cur fabricata fuit?"

385

Inquit ei turba: "Rex Neptanabus fuit ille,

      Pro cuius laude sic fabricata manet."

Dixit Alexander: "Genuit me Neptanabus rex."

      Tunc se prostrauit oscula dans statue.

In Siriam properat, Siri pugnando resistunt,

390

      Et plures equites ense necando premunt.

Post nec procedens cepit pugnando Damascum

      Sidonemque capit, post uenit usque Tyrum.

Per mare per terras pugnans per tempora longa

      Obsidet ipse Tyrum, sic mala multa tulit.

395

Ierusalem mittens fodrum petit atque tributum

      Et Dario prohibet ulla tributa dari.

Tunc Iudeorum rector summusque sacerdos

      Regi respondens cuncta petita negat.

Nam Dario dicit se iuramenta dedisse,

400

      Illi nec poterat frangere rite fidem.

Tunc de Iudeis uindictam sumere querit,

      Dum tamen imprimis uinceret ipse Tyrum.

Quingentos equites direxit cum Meleagro

      In uallem Iosaphat, que nimis ampla manet.

405

Tunc ciues Gadir pugnarunt cum Melegro;

      Ex regis parte multa caterua cadit.

Inter quas Sanson, qui conducebat eosdem,

      Pugnando cecidit; rex dolet inde nimis.

Audit Alexander, quod uictus sit Meleager,

410

      Illi succurrit et capit inde Gadir.

Inde Tyrum rediens structuram per mare factam

      Destructam reperit; hinc dolor instat ei.

Struxerat in portu lignorum plurima castra,

      Ne possent hostes inde iuuare Tyrum.

415

Tunc quasi desperans, Tirios ne uincere posset,

      Ex uariis curis anxius ipse manet.

In sompnis uuam rex tunc se cernit habere,

      Quam pedibus calcans exprimit inde merum.

Conuocat ariolum narrans sibi sompnia uisa,

420

      Vt discernat ei, quid sibi uisa uelint.

Ariolus dixit: "Hec sompnia gaudia monstrant:

      Hanc urbem signat uua repleta mero.

Quam cito deuinces, pedibus calcata iacebit,

      Et sic post multa prelia uictor eris.

425

Qualiter expugnet urbem tunc mente reuoluens

      Nauibus adiunctis classica bella parat.

Inde super naues fundatur lignea turris,

      Que muris urbis eminet alta satis.

Solus Alexander ascendens culmina turris

430

      Armari reliquos fortiter ipse iubet.

Insilit in murum, Balaam ducemque Tirorum

      Perfodit gladio; mortuus inde fuit.

Tunc equites regis pugnantes undique dure

      Expugnant urbem, fitque subacta Tyrus.

435

Hinc geminas urbes uicit Gazamque triumphans

      Ierusalem properat; Siria tota tremit.

Iado pontifice Iudeis tunc dominante

      Gens circumcisa bella futura timet.

Perque dies trinos Iadus ieiunia mandat

440

      Ignotoque deo uictima sacra datur.

His quoque completis Iado post nocte sequenti

      Angelus apparens talia dixit ei:

"Ne timeas, Iade, studeas ornare plateas,

      Et portas aperi, nam bene tutus eris.

445

Ac iubeas populum uestiri uestibus albis

      Legales uestes quisque leuita ferat.

Regi uenturo magnum faciatis honorem,

      Mundi tocius qui dominator erit;

Sed uictor uictus fiet post tempora pauca,

450

      Ipsius fastum destruet ira dei."

Accito populo narrans hec omnia Iadus

      Precipit, ut fiant singula dicta sibi.

Plebs Hebreorum regi tunc obuia uenit;

      Quam rex aspiciens cepit adire pedes.

455

Pronus adorauit tetragrammaton ille pedester,

      Vertice quod scriptum pertulit ipse Iadus.

Hebreus populus exclamat uocibus altis:

      "Viuat Alexander, uiuat et ipse diu!"

Tunc miles quidam Parmenon nomine dictus

460

      Dixit Alexandro: "Dicito, queso, michi:

Cur tu pontificem Iadum sic es ueneratus?"

      Cui rex respondit: "En, ego dico tibi:

Non ego pontificem, sed cuius pontificatum

      Ipse gerit, ueneror, numen ubique meum.

465

Hunc ego conspexi cum tali ueste deorum

      Per sompnum cernens me residente domi.

Hunc ego cognoui, quem tunc per sompnia uidi;

      Non alium uidi, qui similetur ei.

Ex hoc confido dominum michi fore iuuamen,

470

      Vt Darium uincam dando tributa michi.

Nunc Asiam uincam michi cedent prospera cuncta,

      Vt domino placuit, qui super astra sedet."

Intrans Ierusalem templum peciit Salomonis;

      Victima mactatur, ut docet ordo sacer.

475

Regi monstrauit Iadus librum Danielis;

      Verba prophecie continet ille liber:

Dicitur in libro, quod quidam Grecus habebit

      Regnum Persarum, qui dominator erit.

Sperat Alexander uerbum de se fore dictum;

480

      Congaudet nimium, sic cor ad alta leuat.

Post hec donauit donaria magna leuitis;

      Iado promisit queque petenda dare.

Iudeos peciit uersari sede paterna,

      Septenis annis nulla tributa dare.

485

Et quod Iudeus sit Mede, sit Babilone

      Morem seruando, qui sibi lege datur.

Annuit his dictis concedens queque petita;

      Letatur populus, quod bona tanta dedit.

Hec non concessit rex fortis Samaritanis,

490

      Ipsos precipiens magna tributa dare.

Ierusalem linquens uicinas transit ad urbes;

      Andromaco mandat, ut remaneret ibi.

Ad Darium regem quidam Siri fugientes

      Hec mala narrarunt, rex quoque dixit eis.

495

"Regis Alexandri michi nunc depingite formam

      Vt demonstretur, que sit imago sui."

Tunc in membrana monstratur regis imago,

      Quem Darius spreuit pro breuitate sua.

Tunc in despectum Darius munuscula mittens

500

      Scribit Alexandro, cur sibi dona dedit.

Rex ego Persarum Darius dominus dominantum

      Philippi nato talia uerba loquor:

Audio, quod uane te magna superbia traxit,

      Latrones cumulans finibus Hesperie,

505

Cum quibus ipse cupis Persarum uincere gentem,

      Que superat numero sidera cuncta poli.

Mundi tocius si gentem ducere posses,

      Non foret equalis uiribus ipsa meis.

Nam di, qui mundum sustentant atque gubernant,

510

      Applaudunt nobis ac bona queque fauent.

En homo tu paruus eciam minimusque uirorum,

      Plus tibi quam uirtus prebeat, esse cupis.

Mus de scissura gradiens, cum cattula desit,

      De tellure Cethim ad spatiosa loca!

515

Saltibus et ludis queris tibi ducere uitam,

      Sed te stulticia ducet ad ima pedum.

Dum tu secure stultizas, tunc ego gressus

      Comprendam proprios, sicque fugatus eris.

En, respice miser, nequam, pauperrime rerum

520

      Ad matrisque sinum nunc, puer, ipse redi!

Ex auro cantram zocanique pilamque rotundam

      Dirigo, quod possis ludere cum pueris.

Cum puer existas, decet, ut puerilia tractes

      Et senibus linquas omnia facta senum.

525

Nunc paupertatem tantam tibi nouimus esse,

      Quod misere ualeant corpora uestra tegi.

Pro qua stulticia credis Darium superare

      Qui paruos artus uix operire potes.

Per patris numen tibi dico, regule parue

530

      Nostras diuicias nil superare potest.

Aurum Persarum cumulatum si simul esset,

      Eius fulgore terra repleta foret;

Sic quoque collecto manaret splendor ab auro

      Qui solis radios uinceret ipse suis.

535

Nunc tibi mandamus: Redeas ad tecta paterna!

      Quod si non facies, morte perire petis.

Ad te mittemus armatos undique fortes

      Vt nece cognoscas ponere frena pedi.

Non ut Philippi natus, sed more latronis

540

      Tu crucifigeris, sicque peremptus eris.

Iussit Alexander, ut epistula lecta patenter

      Cunctis sit nota, sic quoque lecta fuit.

Tunc equites regis, postquam sit epistula lecta,

      Turbantur multum, sic timor instat eis.

545

Inquit Alexander: "Ad quid uos uana timetis?

      Cur Darii fastus uos trepidare facit.

Num canibus magnum nescitis adesse latratum?

      Non hominum uires aut legionis habent.

Credimus in parte, quod dicat epistula uerum,

550

      Sed tamen in multis plurima falsa refert:

Cum Darius dicat, quod Persia pollet in auro,

      Hinc animus uester debet adesse ferox."

Tunc Darii missos mandat rex ense necari,

      Qui rogitant regem, talia dicta ferunt:

555

"Cur regis nostri peccatum ferre tenemur?

      Quod scribi iussit, cartula missa tulit."

Rex inquit: "Facit hec uestri demencia regis.

      Cur me latronem perfidus ille uocat?

Nam si latro forem, facerem nunc facta latronis,

560

      Parcere ni uellem pro pietate mea."

Tunc missi dicunt: "Rex noster talia scripsit

      Cum tua non esset gloria nota sibi.

Si nos dimittis, dicemus singula regi,

      Qui non nouit adhuc de probitate tua."

565

Illis dimissis rex iussit eos epulari;

      Dum comedunt dicunt uerba nephanda nimis:

"Si nobis dederis armatos mille feroces,

      Hi Darium capient, qui tibi regna dabit."

Inquit Alexander: "Nisi uos mea mensa teneret,

570

      Non impunita uerba nephanda forent.

Pro tanto scelere nullos equites ego uobis

      Tradam, sed uincam cum deus ipse uolet."

Post hec rescripsit Dario dans munera missis;

      Donaque cum scriptis ad sua regna ferunt.

575

Regi Persarum terrenti terrea regna

      Philippi natus, natus Olimpiadis

Dirigit hec scripta pro uerbis uerba remittens;

      Scripture sensum talia uerba sonant:

Si bene conspicimus, que sunt sub sole creata

580

      Mutuo suscipimus, que deus ipse dedit.

Nam rota fortune suprema deducit ad ima;

      Et que depressit, rursus ad alta leuat.

Sic nichil est stabile, mundus non munda creauit,

      Condita sub celo sic uariata dedit.

585

Qui minimus fuerat, de puluere tendit in altum,

      Sublimisque cadens prorsus ad ima ruit.

Cum sis par soli dicens te dis similari,

      Quod me sic spernis, dedecus esse puto.

Es tu mortalis, sed di nunquam morientur.

590

      Cur tantum iactas te similare deis?

En ego mortalis mortalem uincere quero;

      Si paruum uinces, nil tibi laudis erit.

Sed cum sim paruus, si magnum uincere possum,

      Hinc acquiretur gloria magna michi.

595

Et quia scripsisti, quod Persia pollet in auro,

      Nos excitasti uincere regna tua,

Vt procul a nobis prorsus pellatur egestas,

      Quam tua scriptura dixit inesse michi.

Pro donis missis michi diceris esse propheta,

600

      Prospera significans, ut deus ipse uolet.

Namque rotunda pila presentem denotat orbem,

      Dum supponentur omnia regna michi.

Ex flexis uirgis zocanique factumque figurat,

      Quod flectent genua corda superba michi.

605

Et caput humanum congirans aurea cantra

      Mundi tocius me notat esse caput.

Tu, cum sis magnus, michi magna tributa dedisti

      Dona michi mittens, que bona tanta notant.

Darius Antigono mandat Primoque salutem

610

      Dilectis famulis satrapibusque suis.

Audio, quod Macedum princeps ferus atque superbus

      Per partes Asie plura nephanda facit.

Quapropter iubeo, collectis undique turbis

      Quod capiatis eum, quem mea uirga teret.

615

Inde flagellatus puer ut puerilia tractans

      Ad matrem redeat facta superba sinens.

Purpurea ueste puerilia ludicra querens

      Indutus redeat mentis et eris inops.

Regi Persarum Dario domino dominantum

620

      Primus et Antigonus hec tibi significant:

Fortis Alexander, puerum quem dicitis esse,

      Nos expugnauit prelia dura gerens.

Quapropter petimus a uobis uocibus altis,

      Vt succurratis, auxiliumque date!

625

Interea quidam ueniens narrat mala multa,

      Et quod Alexander tendere castra parat

Ad fluuium quendam, qui nomine Stragma uocatur.

      Propterea Darius denuo scripsit ei.

Rex ego Persarum Darius dominus dominantum

630

      Philippi nato talia uerba loquor:

Si mundus totus et numina queque deorum

      Nomina nostra timent et reuerentur ea,

Cur mare transisti, montes et flumina multa,

      Vt ualeas nostra subdere regna tibi?

635

Nam satis esse puta, poteris si regna paterna

      Nobis inuitis appropriare tibi.

En tibi tucius est propter mala facta dolere,

      Quam nostris penis subdere colla tua.

Si uirtus nostra non posset regna tueri,

640

      Iam tellus tota nunc uiduata foret.

Ad patriam terram cito tu remeare procura,

      Ne te subuertat fortiter ira mea.

Vt uere noscas, sit quanta potencia nobis,

      Per nostros missos dirigo signa tibi:

645

Mantica nostra quidem tibi portat plena papauer,

      Vt numeres illud, si numerare potes.

Quod si uix numeres, pro certo scire ualebis,

      Quod nostram gentem uix numerare queas.

Ergo cum nequeas nostram deuincere gentem,

650

      Ad natale solum tu, miser, ipse redi!

Natus Olimpiadis dum masticat ore papauer,

      Confortans equites hoc quoque dixit eis:

"Gens Darii mollis tenet instar seminis huius,

      Et si sit multa, nil probitatis habet."

655

Interea quidam regi tunc significarunt

      Quod foret egrota mater Olimpiades.

Et sic rex Macedum nimium tristis foret inde;

      Rescripsit Dario talia uerba loquens:

Regi Persarum terrenti terrea regna

660

      Philippi natus, natus Olimpiadis.

Quod michi iam sepe scripsisti plurima uana,

      Cogor pro uerbis reddere facta tibi:

Non, quod te timeam, gressus ego dirigi retro,

      Sed matrem quero, que iacet egra, meam.

665

Post modicum tempus ad te curabo redire,

      Vt compescatur gloria uana tua.

En, michi despecto placuit mandare papauer,

      Ipsius ergo loco nunc tibi mitto piper.

Nam piper hoc modicum poterit superare papauer,

670

      Cui sapor est uilis nil bonitatis habens.

Tu uere credas, piperis quod uincet acumen

      Mollia Persarum corda nephanda nimis.

Dum redit ad patriam, quod matrem uisitet egram,

      Velocem reditum non habet eius iter.

675

Nam Darii princeps, qui dicebatur Amota,

      Militibus multis obuius exit ei.

Perque dies trinos pugnarunt fortiter ambo;

      Pro tanta pugna sol tenebrosus erat.

Dumque diu pugnant, uictus discedit Amota;

680

      Cum paucis fugit, uictaque terga dedit.

Dum coram rege non esset epistula lecta,

      Cum celeri motu uictus Amota redit.

Quicquid Alexander fecit de semine misso,

      Narratur Dario, qui stupet inde nimis.

685

Tunc piper accipiens ipsum quoque masticat ore;

      Qui dum sentiret eius acumen ait:

"Si piper hoc monstrat illius forcia facta,

      Vix posset totus mundus obesse sibi."

Tunc ait Amota: "Paruas habet ille cateruas,

690

      Sed fortes equites quis superare potest?

En ego cum multis dum paucis obuius irem,

      Expulsus fugi uictaque terga dedi."

Regi Alexandro cedebant prospera cuncta;

      Non tamen ut stultus inde superbus erat.

695

Namque sepulture iussit tunc corpora condi

      Sic alienigenis, sic pius ipse suis.

Ciciliam peragrans sibi multas subiugat urbes,

      Suntque uolente deo prospera cuncta sibi.

Militibus primis adiunxit milia dena

700

      Milia septena, quod bene tutus eat.

Post modicum tempus Ysauria subditur illi;

      Cum Tauro monte Persipolisque subest.

Inde nouem Musas doctas inuenit ibidem,

      Post Asiam uincens transiit in Frigiam.

705

In templo Solis, quod ibidem cernit adesse,

      Victima mactatur, ut iubet ipse, deo.

Post uenit ad fluuium Stragmagon nomine dictum,

      Qui stadiis quinis undique latus erat.

Indigenis dixit "Reputo uos esse beatos;

710

      Non plures laudes doctus Homerus habet."

Respondit quidam: "Non tot descripsit Homerus

      Ex his, qui Troiam supposuere sibi,

Quam de te possum iam nunc describere laudes,

      Cui plus quam Danais prospera cuncta fauent."

715

Rex ait "Vt ualeam sapientibus esse scolaris,

      Laudis Achillis erit cura remota michi!"

In patriam ueniens letatur cum genitrice

      Languida que fuerat, iam bene sana manet.

Post modicum tempus accinctus uadit in hostes

720

      Et contra Persas denuo bella parat.

Tunc ciues Adrie firmarunt undique portas,

      Et rex iratus inde minatur eis

Respondent ciues, quod eis obsistere nolunt,

      Sed propter Darium non patuere fores.

725

"Si Darius sciret hanc urbem colla dedisse,

      Sterneret hec nostra menia tota cito."

Inquit Alexander: "Vrbis uos tollite portas,

      Ne uos pugnantes undique precipitent!

Cum Darius pacem faciet michi, tunc ego uobis

730

      Colloquio fungar." Post patuere fores.

Post hec Biothia, Mollito Caldapolisque

      Cum fluuio Sene colla subacta ferunt.

Ad loca uenerunt, ubi non est pastus equorum;

      Tunc equites regis murmura multa trahunt.

735

Inquit rex ipsis: "Cur tantum corde doletis?

      Dum uos uiuetis, inuenietis equos.

Ad loca pergamus, ubi fructus magnus habundat;

      Sic uictum nostris inueniemus equis."

Inde locum querunt, qui Lucrus nomen habebat;

740

      Illic fertilitas omnibus ampla fuit.

Inde Stragesensem ueniunt illicque morantur.

      In templo quodam sacra parare uolunt.

Hoc erat in templo quedam tunc uirgo sacerdos,

      Que regi dixit, ut sacra nulla paret.

745

Non erat hac hora tempus responsa petendi;

      Inde sequenti die rex sua sacra facit.

Sacris perfectis regi tunc dixit Apollo:

      "Hercule, quid queris?" Rex quoque dixit ei:

"Hercule me uocitas. Scio, quod sis falsa locutus;

750

      Non equidem tali nomine dicor ego."

Visitat hinc urbem Thebeam nomine dictam;

      Alloquitur ciues; talia mandat eis:

"Nunc quadringentos equites michi tradite fortes,

      Qui mecum ueniant auxiliumque ferant!"

755

Tunc claudunt portas; ex ipsis milia dena

      Muros ascendunt, talia uerba ferunt:

"Tu nisi discedas, a nobis turpiter ibis."

      Tunc rex subridens talia dixit eis:

"Si fortes estis, ut dicitis, atque feroces

760

      Ad pugnam mecum. queso, uenite foras!

Qui cupiunt bella, cupiunt discurrere campos

      Se non includunt, sed cor ad alta leuant."

Militibus mandat tunc, ut iaculando sagittas

      Hostes percuciant, undique bella gerant.

765

Ac aliis mandat murorum rumpere fundum,

      Ignitis facibus urere quasque fores.

Ac aries magnus contundens undique muros

      Prorsus prosternat menia cuncta solo.

Hi, qui fundibulas portant, cum rege morentur,

770

      Et relique turbe stent prope terga ducis.

Incepta pugna ceperunt urere portas;

      Stantes per muros precipitando cadunt.

Hec mala dum fiunt, tunc ciuis musicus, Ysmon,

      Vt regem flectat, musica dicta refert.

775

Plorando cantat, ut flectat regia corda;

      Quem rex aspiciens talia dixit ei:

"Cur pedibus nostris prostratus talia cantas

      Et me cum tanto carmine sepe rogas?"

"Vt ualeam," dixit, "tua regia flectere corda.

780

      Huic urbi misere parcito, queso, pie!"

Tunc rex iratus urbi nolens misereri

      Euelli muros funditus ipse iubet.

Quidam Thebani querunt responsa deorum,

      Vt ualeant scire fata futura sibi.

785

Illis, dum querunt, respondens dixit Apollo:

      "Vrbs reparabitur hec, cum deus ipse uolet.

Is reparabit eum, cui ter uictoria cedet;

      Postquam ter uincet, is reparabit eam."

His quoque transactis pertransit usque Corinthum;

790

      Ludere cum plaustris agmina cuncta petunt.

Concurrunt populi tunc undique cernere luctum.

      Queritur a rege, quis prius incipiat.

Thebanus quidam, Clitomacus ipse uocatus

      Ludens ter uicit, cui diadema datur.

795

Querit Alexander, quo nomine dicitur ille

      Qui regi dixit: "Heu, uocor: Vrbe carens.

Dum rex non fueras, ego tunc non urbe carebam.

      Cum sis rex factus, diruta tota iacet."

Nouit Alexander tunc quod foret ille Thebanus.

800

      Quod ludens uicit, urbs reparata fuit.

His ita dispositis Planteam transit ad urbem;

      Pro duce Strassagoras tunc residebat ibi.

Intrat Alexander templum, quod cernit ibidem.

      Virgo sacra parans obuia dixit ei

805

"Tu bene uenisti! Debes deuincere mundum.

      Pro certo credas, quod tibi uera loquor!"

Strassagore dixit: "Hanc urbem perdere debes,

      Officio proprio nempe remotus eris."

Inquit Strassagoras "Michi cur aduersa prophetas?

810

      Cur ut Alexandro non michi grata refers?"

Respondit: "Nequeo, quoniam sic expedit esse;

      Quod tibi narraui, tollere nemo potest."

Postque dies paucos Plantea pellitur urbe,

      Priuaturque bonis rege iubente suis.

815

Dictus Strassagoras lacrimando pergit Athenas,

      Incitat et populos auxiliumque petit.

Vrbis Athenarum concurrunt undique ciues

      Et contra regem talia uerba ferunt,

Quod, nisi Strassagore reddatur pristinus usus,

820

      Vt regem pellant, arma mouere parant.

Rex hoc audito scripturam mittit Athenas;

      Scripture sensum talia uerba sonant:

Natus Olimpiadis, genitus de rege Philippo,

      Scribit Athenarum gentibus ista loquens:

825

Post obitum patris nostri sua regna tenentes

      Sedimus in solio, quod dedit ipse pater.

Post hec Romani nullis mediantibus armis

      Imperio nostro colla dedere sua.

Quos tenet occasus solis, uis nostra, subegit,

830

      Et maris Occeani litus ubique subest.

Prelia non petimus, nisi sint, qui prelia poscant;

      Vrbs Thebanorum nunc michi testis adest.

Nos tamquam mites ad uos cum pace uenimus;

      Si pacem uultis, prelia nulla paro.

835

Philosophos denos nobis transmittite doctos

      Cum quibus in studio regia corda uacent.

Nil aliud quero, sed me pro rege tenete

      Hoc si displiceat, omnibus hostis ero.

Si me non uultis pro uestro rege tenere,

840

      Aut ego deuincar, aut ego uictor ero."

Cum coram cunctis tunc esset epistula lecta,

      Concurrunt ciues uocibus altisonis.

Eschilus assurgens, uocitatus nomine tali,

      Philosophus dictus talia dixit eis:

845

"Regis Alexandri uerbis cur credere uultis?"

      Inde Demostenis est lingua benigna loquens;

Hunc quoque philosophum magnum plebs ipsa rogauit,

      Vt sua consilia ciuibus ipse daret.

Ciuibus hic dixit: "Si fortes esse putatis,

850

      Vt uirtus uestra possit obesse sibi,

Illum nolite pro uestro rege tenere,

      Ipsius imperio nulla tributa date!

Si non speratis illum deuincere bellis,

      Pro domino uestro uos teneatis eum!

855

Vos bene nouistis, quot fecerit ille triumphos;

      Deuicit Tirios uictor ubique manens.

Nam pro Strassagora non expedit arma mouere,

      Qui propriis culpis sustulit illa mala."

Huius consilium commendant agmina cuncta;

860

      Ex auro regi laurea missa fuit.

Qui missi fuerant, ut regi munera ferrent,

      Censum promittunt atque tributa dare.

Fortis Alexander iterum rescripsit eisdem,

      Scripture cuius is quoque sensus erat:

865

Natus Olimpiadis, genitus de rege Philippo,

      Scribit Athenarum gentibus ista loquens:

Iam nisi Grecorum regno gens barbara subsit,

      Non ego regale nomen habere uolo.

Vos male pensantes et multa fraude repleti

870

      Vestram nequiciam creditis esse michi.

Cum non sim fallax, nec proditor esse laborem,

      Cur non subiecti uultis adesse michi?

Strassagoram pepuli, quia lesit numina nostra,

      Non ideo decuit tanta superba loqui.

875

Philosophos denos michi mittere non uoluistis,

      Inde patet uobis corda dolosa fore.

Sed quia consilium Demostenis obtinuistis,

      Pro tantis culpis pena remissa manet.

Ciues predicti, cum sint hec scripta relata,

880

      Congaudent multum, nec timor obstat eis.

Post Lacedemoniam ueniens petit, ut sibi subsit;

      Spretis mandatis gens quoque bella parat.

Vrbis Athenarum populo nolunt similari,

      Vt dicunt omnes, nec sua colla dare.

885

Iter se dicunt "Vtamur fortiter armis,

      Et uirtus nostra non ferat ista mala."

Tunc claudunt portas, ascendunt undique muros,

      Armando naues classica bella parant.

Cernit Alexander hos ciues esse rebelles;

890

      Per proprios missos talia scripsit eis:

Natus Olimpiadis, genitus de rege Philippo,

      <Lacedemoniis gentibus ista refert:>

Consulimus uobis, ut pacem uos teneatis,

      Quam nostri uobis constituere patres.

895

Non extendatis ad alta cacumina uires,

      Ad que non ualeat tendere uestra manus,

Vt sic a nobis magnum teneatis honorem

      Et uestris meritis munera grata feram.

Sed si uos uultis mecum contendere bellis,

900

      Vestram stulticiam conteret ira mea.

Iratus populus cepit committere pugnam;

      Per mare, per terras acriter arma parant.

Fortis Alexander cepit comburere naues.

      Qui stant per muros, precipitando cadunt.

905

Sic Lacedemoniis deuictis inde recessit;

      Cilicie partes intrat ibique manet.

Hoc dum sentiret Darius, pauidus manet inde,

      Atque magistratus consulit ipse suos.

Satrapibus dixit: "Hunc uilem quem reputaui,

910

      Vt uideo, crescit impauidusque manet.

Prouideat quisque, quid nobis sit faciendum;

      Nec contempnamus forcia facta sua.

Nam dum curamus, quod depellatur Elanda,

      Forsan subdetur Persia tota sibi."

915

Tunc Darii frater, Exiater ipse uocatus,

      Respondens Dario talia dixit ei:

"Ex uerbis propriis illum tu magnificasti,

      Cum commendasti forcia facta sua.

Si cupis ipsius prorsus depellere uires,

920

      Et pugnare uelis, assimileris ei:

Cum uult pugnare, precedens agmina cuncta

      Nullos premittit, sed prius ipse ferit.

Illius exemplo nos condecet ut doceamur."

      Respondit Darius fratre loquente sibi:

925

"Sed pocius debet a nobis ille doceri,

      Qui minor est nobis atque subesse solet."

Tunc quidam dixit: "Faciem gerit ille leonis,

      Ac ideo fortis permanet atque ferox."

Cui Darius dixit: "Frater, cur talia nosti?"

930

      Qui dixit Dario: "Rex bone, dico tibi:

Quando quesiui census a rege Philippo,

      Ipsius facies tunc michi nota fuit.

Parthos et Medos, gentes numero quoque centum

      Et decies quinas ad tua bella uoca!

935

Natus Olimpiadis, cum uiderit agmina tanta,

      Territus effugiet; sic quoque uictus erit."

Tunc alius dixit: "Pecudum grex sepe fugatur,

      Quamuis sit magnus, si lupus unus adest.

Sic gens Grecorum fortis uirtute uirili

940

      Persarum gentis agmina multa fugat."

Fortis Alexander equitum bis milia centum

      Adducens secum, uenit ad Occeanum.

Occeano fluuio, nimium cum frigidus esset,

      Lauit Alexander omnia membra sua.

945

Ex hoc febricitans factus languensque iacebat;

      Philippum medicum consulit inde statim.

Regi qui dixit: "A me medicina paratur,

      Quam si suscipies, iam cito sanus eris."

Tunc equites regis plorantes talia dicunt:

950

      "Heu nobis miseris, quis dominator erit?

Si Darius sciret, quod noster rex foret eger,

      Insultum faceret, tergaque quisque daret."

Princeps tunc quidam, Parmenus nomine dictus,

      Scripsit, quod medicus proditor esset ei;

955

Nam Darius dederat illi pro coniuge natum,

      Vt medicus regi dira uenena daret.

Fortis Alexander nunquam timidus manet inde,

      Sperans, quod medico sit bene pura fides.

De scriptis missis medico nil rex patefecit,

960

      Aspiciens medicum, dum medicina datur.

Quam postquam sumpsit, rex illi singula narrat;

      Postque dies paucos rex quoque sanus adest.

Dixit Philippus: "Bone rex, ego sum sine culpa;

      Queso, quid ueniat, qui mala tanta tulit."

965

Amplexans medicum Parmenum iussit adesse,

      Quem tamquam nequam morte perire iubet.

Media subditur huic; post hanc Armenia maior

      Ipsius imperio colla subacta dedit.

Inde cauernosa peragrant loca siccaque ualde;

970

      Tunc defecit eis illico potus aque.

Eufratis ad ripas post hec sua castra tetendit

      Expectans, donec pons superesset ibi.

Nauibus adiunctis pontem iubet ipse parari,

      Transeat ut fluuium, qui nimis amplus erat.

975

Constructo ponte dubitant ascendere pontem,

      Ac ideo primo bestia queque preit.

Cum reliqui dubitent, iterum rex ipse preiuit;

      Agmina secure cuncta sequuntur eum.

Eufrate permixtus Tigris Nilo quoque iunctus,

980

      Ac fluuius magnus nomen utrumque perit.

Post hec mandauit rex, ut pons destrueretur;

      Destructo ponte cuncta caterua dolet.

Dicunt: "Si nobis casus contrarius esset,

      Nunquam possemus uertere terga retro."

985

Fortis Alexander illorum murmura cernens

      Confortans equites talia dixit eis:

"Cum pons sit fractus, cessabit spes fugiendi;

      Spes bene pugnandi non erit ulla fuge.

Si fortes estis, hec prelia sunt quasi ludus,

990

      Et nullus cupiet uertere terga retro.

Nam nisi gens cuncta subdatur barbara nobis,

      Ex nobis nullus tecta paterna petet.

Hostibus euictis Macedum tunc regna petemus,

      Et nobis post hec tunc erit ampla quies."

995

Interea Dariis collectis undique turbis

      Quingentos statuit, qui superesse queant.

Ad fluuium Tigrim duxit tunc agmina cuncta;

      Inter se pugnant fortiter ambo duces.

Dumque diu pugnant, secidit gens undique multa;

1000

      Tandem gens Darii mollia terga dedit.

Ex Darii parte tunc quidam corpore magnus,

      Armis Grecorum qui bene tutus erat,

Grecis inmixtus percussit regia terga;

      Et tunc rex Macedum talia dixit ei:

1005

"Cur me lesisti? Nam me bene noscere debes!

      Dicor Alexander agmina uestra iuuans."

Regi respondens dixit tunc barbarus ille:

      "Sum Darii missus, iussus obesse tibi.

Qui michi sic dixit: "Tibi do pro coniuge natam,

1010

      Regis Alexandri si caput ipse feres."

Natus Olimpiadis magnates iussit adesse,

      Ex hoc, consilium quod sibi quisque daret.

Quidam dixerunt, crucis ut tormenta subiret,

      Ac alii dicunt, ut cadat ense caput.

1015

Dixerunt alii, quod debeat igne cremari.

      Post hec consilia rex quoque dixit eis:

Vos male dixistis! Nichil hic peccasse uidetur,

      Qui uoluit domini iussa tenere sui.

Quisquis iudicat hunc, se iudicat ense necandum,

1020

      Cum similis casus possit adesse sibi.

Si uobis Dario iussissem tollere uitam,

      Vobis hec eadem pena ferenda foret."

Post hec illesum rex illum iussit abire

      Commendans ipsum de probitate sua.

1025

Post iterum Darius temptans committere pugnam

      Ad montem Taurum conuocat ille suos.

Fortis Alexander ascendit culmina montis,

      Sic iterum Darius mollia terga dedit.

Natus Olimpiadis Batram peruenit ad urbem

1030

      Atque deis propriis illico sacra facit.

Fortiter impugnans Batram deuicit eandem.

      Tesauris multis urbs quoque plena patet.

Et matrem Darii cepit, cum coniuge natos,

      Quos Darius Batram iusserat esse simul.

1035

Ad regem Macedum quidam princeps ueniendo

      Ex Darii parte uerba nephanda refert

Dicens. "Si dederis michi milia dena uirorum,

      Hi Darium ducent ad tua uota cito.

Illi seruiui multum per tempora longa;

1040

      Ex eius manibus munera nulla tuli."

Inquit Alexander: "Tibi dico, frater, amice:

      Credere non curo uerba nephanda tua.

Cum gentem propriam studeas modo tradere morti,

      Nunquam se credet gens aliena tibi."

1045

Quidam miserunt Dario tunc talia scripta,

      Quod princeps Macedum uincere cepit eos.

Cunctos debellans et pugnans ut leo fortis

      Vrbes destruxit ad sua uota trahens.

Inde petunt Dario sibi magna iuuamina ferri,

1050

      Quod tantos hostes hi superare queant.

Misit Alexandro Darius rex tunc sua scripta,

      Que solito more uerba superba ferunt.

"Rex ego Persarum, Darius, dominus dominantum

      Philippi nato talia uerba loquor:

1055

Noscas, quod nostras nuper peruenit ad aures,

      Quod nostro statui te similare uelis.

Non asini grauitas poterit super astra uolare,

      Cum carent pennis, ut grauis ima petens.

Non sis elatus quamuis uictoria quedam

1060

      Affuerit nuper, nempe superba cadunt.

Quod pius existis matri, cum coniuge natis,

      Non ego propterea micior hostis ero.

Si malefeceris his, non sum tibi durior hostis.

      Ex aliis culpis te teret ira mea."

1065

Fortis Alexander, cum sunt hec scripta relata,

      Illi rescripsit talia uerba loquens:

Natus Olimpiadis, genitus de rege Philippo

      <Persarum regi talia scripta refert:>

Fastus stulticia, nec non et gloria uana

1070

      Numinibus celi sunt odiosa nimis.

Nam di mortales homines punire laborant,

      Qui non mortales se uocitare uolunt.

Quos tu blasphemas, ideo te ledere curant,

      Quos ego collaudo, prospera cuncta ferunt.

1075

Si tua progenies a me suscepit honorem,

      Hinc grates renuo prorsus habere tuas.

Pro uirtute mea, pro pura nobilitate

      Progeniem uestram sum ueneratus ego.

Si quosdam feci de uestra gente triumphos,

1080

      Factum credatis auxiliante deo.

Sepe tibi scripsi, sed sunt hec ultima scripta;

      Nunc ad te uenio uincere regna tua.

Scripta dedit missis, et munera contulit ipsis;

      Acceptis scriptis tunc rediere domum.

1085

Satrapibus propriis post hec misit sua scripta;

      Scripture cuius hic quoque sensus erat:

Natus Olimpiadis, genitus de rege Philippo

      Satrapibus cunctis dirigo scripta mea.

Vobis precipio, quod uestrum quisque procuret

1090

      Pelles confectas mittere mille michi.

Illas collectus uos transmittatis ad urbem,

      Nomine que nostro nunc uocitata manet,

Vt nobis uestes dorso pedibusque paremus,

      Ex his ut ualeant corpora nostra tegi.

1095

Et uos ex ipsis uestros onerate camelos,

      Ad fluuii ripas Eufratis usque ferant.

Tunc Darii princeps, ex nomine Nostani dictus,

      Per proprios missos talia scripsit ei:

Regi Persarum Dario, domino dominantum,

1100

      <Nostani princeps hec tibi significat:>

Noscas pro certo, quod rex Macedum mala plura

      Fecit et occidit agmina multa tua.

Et duo de uestris magnatibus interierunt,

      Inter quos egomet uulnera multa tuli.

1105

Quosdam muneribus, quosdam superauit et armis;

      Illexit multos ad sua uota trahens.

Nostani rescripsit Darius, quod bella pararet

      Et gentes multas, hostica colla domans.

Indorum regi Poro misit sua scripta,

1110

      Vt sibi succurrat auxiliumque ferat.

Compaciens Porus Dario rescripsit eidem,

      Quod sibi succurret auxiliumque dabit;

Sed modo non poterat, cum non sit corpore sanus,

      Cum sanus fiet, conferet auxilium.

1115

Tunc sibi succurrens equitum denas legiones

      Adducet secum, cum bene sanus erit.

Tunc Rodogo mater Darii misit sua scripta;

      Scripture cuius hic quoque sensus erat:

Fili dilecte! Rodogo tibi mitto salutem.

1120

      Audio, quod frustra denuo bella paras.

Si gentes omnes, que sunt sub sole create

      Adducas tecum, nil tibi bella ualent.

Cum regi Macedum faueat diuina potestas,

      Ipsius uires quis superare potest?

1125

Consulo rite tibi: Deponas corda superba!

      Que retinere nequis, cur retinere studes?

Nam perdes cuncta, dum cuncta tenere laboras.

      Pace tenere stude, que retinere potes!

His lectis Darius turbatus fleuit amare,

1130

      Dum proprie gentis cepit adesse memor.

Post hec rex Macedum Persim peruenit ad urbem,

      In qua rex Darius tunc erat ipse manens.

Mandat Alexander ramos herbasque recidi,

      Quos strictis pedibus belua queque ferat.

1135

Gentes Persarum molles, dum talia cernunt,

      Deficiunt sensu, et timor obstat eis.

Fortis Alexander magnates conuocat ad se;

      Alloquitur cunctos; hec quoque dixit eis:

Mittamus Dario, si se uult subdere nobis,

1140

      Aut pugnam subiens exeat ipse foras."

Post regi Macedum per sompnia precipit Amon,

      Visitet ut Darium; qui quasi missus eat.

Non ut Alexander, sed tamquam missus ab ipso

      Ad Darium referat singula dicta sua.

1145

Prorsus non timeat illuc accedere solus,

      Nam deus ipsius auxiliator erit.

Tunc princeps Macedum factus magis hinc animosus,

      Exurgens narrat omnia uisa suis.

Principibus placuit uerbum, quod narrat eisdem,

1150

      Et quod perficiat singula dicta sibi.

Post Macedum princeps Eumulum conuocat ad se,

      Qui nimium fortis atque fidelis erat.

Fortis Alexander Darii dum uisitat edes,

      Ad fluuium Cancrum peruenit ipse cito.

1155

Vestes mutauit, ne nosci posset ab hoste,

      Transiuit Cancrum, dum glaciatus erat.

Postulat Eumulus, quod secum uult proficisci,

      Tucius ut uadat, si comitatur eum.

Quod rex non patitur fluuium transire uetando,

1160

      Dixit, ut expectet, hoc quoque narrat ei:

"Iam michi subueniet, ego quem per sompnia uidi,

      Nec poterit quisquam ledere fata mea."

Hic fluuius Cancrus, idem, qui Stragma uocatur,

      Naturam seruat, quam mea scripta ferunt:

1165

Nam, cum nox extat iemis uel tempore ueris,

      Ventus nocturnus frigore stringit aquam.

Sed ueniente die modicum tunc sole calente

      Materiam primam suscipit unda suam.

Cum glacies extat solis feruore soluta,

1170

      Cum rapido cursu tunc aqua cuncta uorat.

Latus adest fluuius, quantum stadium capit unum,

      Et sic difficilis transitus ipse patet.

Cum princeps Macedum portas peruenit ad urbis,

      Illius effigiem quisque uidendo stupet.

1175

Queritur, ut dicat, quis sit; respondit et ille:

      Sum regis Macedum nuncius atque cliens."

Dum Darius cernit cum Persis lumina uultus,

      A cunctis Persis creditur esse deus.

Pronus adorauit rex hunc sub nomine falso;

1180

      Quis foret ipse petit, dixit et ille sibi:

"Regis Alexandri sum missus dicere quedam;

      Ex eius parte talia dico tibi:

Que mora te tenuit? Quod tardas bella subire?

      Aut cito deuincas, aut cito uictus eas.

1185

Nunc uenias extra pugnam committere duram,

      Vt cito conspicias, quis tibi finis erit."

Sed tunc rex Darius iratus talia dixit:

      "Forsan Alexander es michi tanta loquens?

Non tamquam missus, sed tamquam corde superbo

1190

      Ac si rex esses, talia dicta refers.

Ex tumidis uerbis ego nunquam corde mouebor,

      Ad cenam mecum te residere uolens."

Hunc manibus cepit et ad atria duxit eundem:

      Fortis Alexander talia corde gerit:

1195

"Iam felix signum michi fecit barbarus iste,

      Cum michi sit Darii nunc patefacta domus.

Nam cito subdetur, domus hec michi tota patebit,

      Cuncta michi suberunt auxiliante deo."

Post hec discumbunt; datur his purissima cena;

1200

      Ad faciem Darii nuncius ipse sedet.

Et locus et mensa nec non et uascula mense

      Ex auro puro splendida queque nitent.

Regis pincerna porrexit pocula misso;

      Qui, postquam biberat, aurea uasa tenet

1205

Inque sinu proprio tunc singula uasa recondit:

      Quod Darius cernens dicere cepit ei:

"Cur non restituis, que sunt tibi tradita uasa?"

      Cui dixit missus: "Rex bone, dico tibi:

In mensa regis Macedum mos hic inoleuit,

1210

      Vt, quicumque bibit, uasa tenere queat.

Si placet, ut uobis hec uascula restituantur,

      Morem nesciui; reddere uasa uolo."

Fortis Alexander pincernis uascula reddit,

      Nunquam curauit hec retinere sibi.

1215

Militibus Darii cepit mos ille placere;

      Commendant Macedum regia facta nimis.

Inter se dicunt "Est paruus nuncius iste."

      Sed tamen ignorant de probitate sua.

Quidam conuiua, cui nomen Anepolus extat,

1220

      De misso dubitans aspiciebat eum.

Viderat hunc primo, Darius cum miserat illum,

      Vt rex Philippus certa tributa daret.

Nouit Alexandrum uerbum faciemque notando;

      Cum Dario loquitur, indicat illa sibi.

1225

Sed tunc rex Macedum, dum murmura sentit eorum,

      A mensa saliens cepit inire fugam.

Candelas quasdam, quas quidam Persa tenebat,

      Accensas manibus eripit ille suis.

Hinc ascendit equum, quem tunc dimiserat extra,

1230

      Lumen portando fortiter ipse fugit.

Concurrunt Perse; nituntur prendere regem,

      Sed nox non patitur rite uidere uiam.

Fortis Alexander Cancri tunc uenit ad undas,

      Transiuit fluuium, qui glaciatus erat.

1235

Sed quia iam fuerat glacies pro parte soluta

      Ad fluuii ripas unda uorauit equum.

Eumulum socium, quem rex dimisit ibidem,

      Secum conducens ad sua castra redit.

In solio Darius residens ac mente reuoluens

1240

      Regis Alexandri forcia facta stupet.

Illum commendat, quod sit bene fortis et audax.

      Hec dum narraret, forcius ipse timet.

Nam statuam cernit fabricatam nomine Xersen;

      Que cadit in terram totaque fracta iacet.

1245

Hinc Darius dixit: "Sunt hec michi signa doloris,

      Et gentis proprie casus adesse patet."

Propterea flebat, tristis nimiumque manebat,

      Regnum Persarum ne cadat, ipse timens.

Hinc Macedum princeps equitum bis milia centum

1250

      Adducit secum milia bisque decem.

Omnes adduxit super alta cacumina montis,

      Illos confortans talia dixit eis:

"Persarum gentem numero nos iam superamus,

      Sed si sint plures, nil probitatis habent.

1255

Agmina muscarum, quotquot sunt orbe creata,

      Vespibus ex paucis agmina pauca fugant."

Confortans illos postquam rex talia dixit,

      Commendant omnes regia dicta nimis.

Interea Darius Cancri perduxit ad undas

1260

      Falcatos currus undique mille decem.

Illuc perduxit Macedum rex agmina cuncta,

      Et tunc confligunt fortiter ambo duces.

Bucifalum conscendit equum fortis Macedum rex,

      Confortans omnes agmina cuncta preit.

1265

Ipsius aspectum Persarum quisque timebat;

      Ex quorum parte tunc sonuere tube.

Vulneribus uariis equites hinc inde cadebant,

      Et dolor et planctus undique magnus erat.

Aera spissabant multas iaculando sagittas

1270

      Vt nubes spisse sic quoque densus erat.

Fortiter impugnant, replentque cadauera campos;

      Tantorum casus lingua referre nequit.

Nam dum sol oritur, donec nox sidera monstrat,

      Greci cum Persis prelia dura gerunt.

1275

Tandem rex Darius Persas succumbere cernens

      Cum paucis fugit, uictaque terga dedit.

Ex Darii parte multi cecidere pedestres,

      Sanguine multorum terra repleta manet.

Vt messis campos, sic replent corpora terram,

1280

      Que manus aut uisus uix numerare potest.

Tunc Darius fugiens Cancri peruenit ad undas,

      Inde super glaciem transitus ipse patet.

Turba sequens Darium glaciem tunc pondere pressit;

      Quam rupta glacie fluminis unda uorat.

1285

Ex Darii parte pereunt ter milia centum

      Exceptis his, quos fluminis unda uorat.

Sic Darius pulsus Susim confugit ad urbem

      Plorans et tristis, anxius ipse manens.

Se prostrauit humi contundens pectora dure

1290

      Dicens "Heu miserum! Quis mala tanta tulit?

In puncto periit omnis mea gloria uana,

      Qui magnus fueram, latus ad astra poli.

En oriens totus reddebat multa tributa;

      Nunc alienigenis subditus ipse manet.

1295

Si presciret homo lapsum casumque futurum,

      In presenti die cerneret illa mala.

Prospera fortuna puncto deducit ad alta,

      Quod prius in puncto duxit ad ima pedum.

Ordine sic uerso uariantur queque creata,

1300

      Ima petunt summa, summaque strata cadunt."

A planctu surgens regi Macedum sua scripta

      Dirigit et propriis casibus ipse dolet.

"Philippi nato, cui scripsi multa superba,

      Nunc dominatori dirigo scripta mea.

1305

Omnia preterita, presencia, queque futura

      Recte contemplans singula queque uides.

Te tamen agnoscas mulieris carne creatum!

      Non ideo uictor cor super alta leues!

Sed teneas mente mala, que sunt ultima uite,

1310

      Cum iam non soleant ultima prima sequi.

Persarum regem Xersem tu mente reuolue,

      Qui propter fastum magnus ad ima ruit.

Illius ex parte, qui iam tibi multa subegit,

      Deprecor, ut possum: Nunc miserere mei!

1315

Nunc michi restituas matrem cum coniuge natos.

      Magnos tesauros, rex bone, sume tibi.

Quos nostri patres habuerant tempore longo,

      Sub terra latitant, quos scio solus ego.

Regnum Medorum tibi do, tibi Persia subsit,

1320

      Pace tibi teneas, que deus ipse dedit."

Dum coram rege tunc esset epistula lecta,

      Tunc equites regis gaudia magna replent.

Milicie princeps, Pamenon nomine, dixit,

      Annuat ut Dario, que sua scripta ferunt.

1325

Fortis Alexander missis tunc talia dixit:

      "En, uestro regi dicta referte mea:

Quod pro tesauris matrem, cum coniuge natos

      Nunquam restituam, nec sua dona placent.

Nam si rex uester reputat se iam fore uictum,

1330

      Omnia submittat, si retinere nequit.

Si non est uictus sed se defendere sperat,

      Vt se defendat, denuo bella paret.

Non aliter mecum poterit componere pacem,

      Ni postquam uincar, aut ego uictor ero."

1335

His dictis iussit, ut dentur munera missis

      Donis susceptis tunc rediere domum.

Post hec rex fortis sepeliri corpora mandat,

      Vulnera perpessis ac medicina datur.

Ad Cancri ripas post hec sua castra tetendit

1340

      Atque deis propriis illico sacra parat.

Illic inuenit Macedum rex atria pulcra,

      Que Xerses fieri fecerat ante diu.

Comburi iussit Macedum rex atria dicta,

      Sed quia penituit, integra queque manent.

1345

Illic est campus, ubi regum sunt monumenta,

      Quorum materies sic uariata fuit:

Effigies auium, quotquot sunt orbe create,

      Illic respicies, si bene cuncta notes.

Ac ametistus erat exornans ipsa sepulcra,

1350

      In quibus ut uitro se speculatur homo.

Hoc erat in campo quedam nimis aspera turris

      Dampnatos cunctos acriter ipsa tenens.

Nam quidam manibus, quidam pedibusque carebant,

      Orbatis oculis cetera turba manet.

1355

Hi sic captiui proclamant uocibus altis:

      "Fortis Alexander! Nunc miserere pie!"

Sed cum rex Macedum clamorem sensit eorum,

      Plorando nimium sic miseretur eis.

Iussit, ut ex turri tunc quilibet extraheretur

1360

      Milia dragmarum denaque cuique dari.

Et proprios fundos promisit reddere cuique,

      Quos seruis propriis Darius ipse dedit.

Hi sic inclusi fulgebant nobilitate,

      Ac ideo Darius carcere trusit eos.

1365

Interea Dario missi sua uerba tulerunt,

      Que Macedum princeps significarat ei.

Hinc Darius plorans tristis nimis inde manebat

      Ac ideo Poro dirigit scripta sua.

Rex ego Persarum Darius, dominus dominantum

1370

      <Indorum regi dirigo scripta mea.>

Iam scripsi nuper, iterum tibi scribere cogor.

      Deprecor auxilium, consiliumque feras,

Vt Macedum regem uincamus in orbe superbum,

      Vt leo qui furiens multa nephanda facit.

1375

Noscas pro certo: Nisi nos uincamus eundem,

      Quod tibi sic faciet, ut facit ipse michi.

Vt mare quassatur uentis agitantibus illud,

      Sic eius rabiem non tenet ulla quies.

Gentes quascumque pro uiribus associabo;

1380

      Donec ego moriar, prelia dura paro.

Namque mori cupio pocius quam uiuere praue

      Et gentis proprie cernere tanta mala.

Propterea uestram precibus peto nobilitatem,

      Quod ferat auxilium nunc michi uestra manus:

1385

Nam solidos denos equiti, pediti quoque quinos

      Ex auro dabimus, munera grata nimis.

Et quociens uestre legiones castra parabunt,

      Vt se delectent, talia dona feram.

Centum cum decies octo prestabo puellas,

1390

      Cum quibus amplexus hi retinere queant.

Bucifalum tradam, Macedum quoque quamque rapinam,

      Cum spoliis cunctis largiar ipse tuis.

A Dario quidam fugientes significarunt,

      Quod Poro scripta miserat ipse sua,

1395

Et quod curaret, ut denuo bella pararet;

      Hinc Macedum princeps illico castra mouet.

Et contra Darium cepit protendere gressus,

      Tamquam uir prudens talia corde gerens:

Quod nunquam uellet basileon sumere nomen,

1400

      Ni primo Darium subiuget ipse sibi.

Perse cum Dario ceperunt inde timere,

      Nec bene discernunt, que facienda forent.

Principibus Darii, quibus agmina cuncta fauebant,

      Consilium fraudis ac scelerata placent.

1405

Oriobassantes et Bison nomine dicti

      Cum nudis gladiis regia tecta petunt.

Quos Darius cernens loquitur sermone benigno,

      Nominat hos caros talia uerba loquens:

"Hactenus ut famulos tenui uos, nunc ego seruus

1410

      Vester adesse uolo. Parcite, queso, michi!

Viscera cur propria uibrant in se sua tela?

      Celari nequeunt facta nephanda diu.

Et quia tormentum michi sufficit exteriorum,

      Cur proprium corpus nunc sua membra necant?

1415

Cum regi Macedum fuerit scelus hoc patefactum,

      Vos ut latrones destruet ira sua."

His dictis nolunt precibus regalibus uti,

      Sed dominum feriunt, ut foret ipse latro.

Qui contra gladios fecit sua bracchia scutum,

1420

      Sed protinus cecidit languidus ipse iacens.

Quem non pro uiuo liquerunt hi scelerati,

      Quamuis non esset mortuus inde statim.

Audit Alexander Darius quod mortuus esset;

      Susim deproperat subdere regna petens.

1425

Transiuit Cancrum, portas peruenit ad urbis,

      Hinc nimium gaudens tota caterua manet.

Tunc patuere fores Persis reserantibus ipsas;

      Sic regi Macedum prospera cuncta fauent.

Intrat Alexander Susim. Tunc Persia magna

1430

      Ipsius imperio subdita tota manet.

Oriobassantes et Bison tunc latitabant

      Caute scrutantes, si mala tanta placent.

Post hec rex Macedum Darium tunc uisitat egrum,

      Atria miratur, in quibus ipse iacet.

1435

A Ciro rege fuit hec domus edificata,

      Cuius materies sic uariata manet:

Nam lapides pulcri nimium pauimenta decorant,

      Fulgent ut speculum, quo speculatur homo.

Ipsius paries gemmis splendescit et auro,

1440

      Vt sidus rutilat, cum sine sole manet.

Ex auro puro splendescit queque columpna;

      Illic in nocte creditur esse dies.

Fortis Alexander Darii dum uulnera cernit,

      A collo clamidem proicit ipse suo.

1445

Cum qua contexit Darii tunc uulnera cuncta,

      Amplexans Darium plorat et inde nimis.

Fleuit Alexander Darii cum uulnera uidit;

      Illi compaciens talia dixit ei:

"Rex bone mi domine! Remoue de corde dolorem,

1450

      Et solito more nunc tua regna tene!

Iuro tibi uere per numina sacra deorum,

      Quod regnum renuo prorsus habere tuum.

Opto tamen nimium nunc prandia sumere tecum

      Vt natus proprius cum genitore suo.

1455

Nemo potens debet aduersis ex alienis

      Gaudia suscipere, si fuit ille potens.

Nam fortuna leuis, que prospera sustulit illi,

      Hec eadem poterit aspera ferre sibi.

Nunc michi declara, quisquis tibi uulnera fecit,

1460

      Vt scelus ulciscar, quod mala tanta tulit.

Nam domini uite quisquis sic insidiatur,

      In laqueum mortis, quem parat, ipse cadet."

Cernit Alexandrum Darius sic uerba loquentem;

      Amplexans illum fletibus ora rigat.

1465

Dum plorat, gaudet, plorando gaudia sentit;

      Dum Macedum regem commouet, ista refert:

Fili dilecte! Tua iam sapiencia nouit,

      Quod fragilis mundus instabilisque manet.

Hec ita prouidit deitatis summa potestas

1470

      Sic a principio cuncta futura uidens.

Nam nichil est constans. Transibunt queque creata

      Et totus mundus deseret esse suum.

Nam deus omnipotens si prospera cuncta creasset,

      Tunc elatus homo crederet esse deus.

1475

Viribus ex propriis reputaret cuncta tenere,

      Tamquam non alius esset in orbe deus.

Et sic quisque suo discederet a genitore,

      Propter quod magnus error in orbe foret.

Sic e conuerso: Si prospera nulla creasset,

1480

      Tunc quasi desperans quisque periret homo.

Propterea uoluit deus omnia sic uariari,

      Cogitet ut fatum quisque gemendo suum.

Dum sublimis erit, timeat, ne tendat ad ima,

      Et dum deprimitur, speret ad alta gradi.

1485

Ex his que dico, mea sit tibi uita magistra,

      Qui quondam felix, inde superbus eram.

Nam factura dei nolebam tunc uocitari,

      Ipsius socium me uocitare uolens.

Qui reprimit magnos, oppressos ducit ad alta

1490

      Exaltans humiles, corda superba domans.

Non exalteris, si nunc tibi prospera rident,

      Cuncta deo tribuas, qui tibi tanta tulit.

Quamuis sis magnus, memores tamen ultima uite

      Et me respicias, qui nimis altus eram

1495

Nunc de me tantum non est michi cessa potestas,

      Sed miser hic iaceo languidus atque tremens.

Tele contexte mundi status assimilatur,

      Quam minimus uermis texere sepe solet.

Hec cadit in nichilum modicis perflantibus auris

1500

      Sic homo, cum moritur, incipit esse nichil.

Ex toto mundo nobis datur atomus unus,

      Et tamen id modicum nemo tenere potest.

Te precor: His propriis manibus me conde sepulcro,

      Vt regis corpus dextera regis humet.

1505

Nunc tibi commendo matrem, cum coniuge natos,

      Si bene feceris his, est tibi magnus honor.

Rosannem natam nostram pro coniuge sume,

      Eius nobilitas nobilitate uiri

Splendent. Ex uobis oriatur nobile germen.

1510

      Persas et Grecos uniat unus amor.

Si rex est unus, non sunt duo regna, sed unum,

      Et pax atque quies uniat illa duo.

His dictis moritur; fit planctus maximus inde,

      Et collo proprio rex quoque portat eum.

1515

Planctus Alexandri Persas plorare coegit

      Plus quam mors Darii. Sic sepelitur humi.

Post Macedum princeps regales tendit ad edes;

      Persia tunc primum subdita mansit ei.

Cirus, Persarum rex magnus, struxerat olim

1520

      Regalem sedem, que fabricata fuit

Miris sculpturis; gemmis splendebat et auro;

      Que septem cubitis eminet alta satis.

Et septem gradibus altis ibatur ad ipsam,

      Quorum materies sic variata fuit:

1525

Primus ametistus, speciesque secunda smaragdus,

      Atque topasius est tercius ex gradibus.

Quartus granato, quintus manet ex adamante,

      Ex auro sextus, septimus est luteus.

Quod uariis gradibus sedes regalis aditur,

1530

      Virtutes uarias regibus esse notat.

Pellitur ebrietas primi uirtute lapilli:

      Si regnare uelis, sobrius esse stude!

Exacuit uisum uirtus preclara smaragdi:

      Si rex est iustus, omnia rite uidet.

1535

In terno lapide, si quis uult figere uisum,

      Effigies eius uersa uidetur ei;

Namque pedes sursum cernit, caput inde deorsum,

      Quod rex aspiciens rite timere potest.

Nam caput ima petens, cum debent esse supremum,

1540

      Instabilem regi signat inesse statum.

Pre cunctis gemmis granatus fit rubicundus;

      Iste color sepe signa pudoris habet.

Conuenit hoc regi, si post malefacta pudebit;

      Sic igitur regnet, ne pudor obstet ei.

1545

Est adamas durus, quem uis non conterit ulla,

      Nam manus artificis nil operatur ibi,

Ni fuerit sanguis hircinus iunctus aceto;

      Si spargatur eo, mollificatus erit.

Sic rex sit fortis sit durus, mollia uitans;

1550

      Eius iusticiam flectere nemo queat.

Materies sexti precedit queque metalla,

      Sic alios superet rex bonitate sua.

Septimus ex gradibus luteus non est sine causa,

      Nam fragilem finem denotat ille gradus.

1555

Aspiciens igitur rex quisque nouissima uite,

      Per mortis casum se sciet esse lutum.

Nam cum mors ueniet, fiet caro uermibus esca,

      Cui regis fastus nil feret auxilii.

Fortis Alexander residens solio memorato

1560

      Post mortem Darii fert diadema suum.

Vestibus indutus, quas fert honor imperialis,

      Grecos et Persas iussit adesse simul.

Satrapibus cunctis, genuit quos Persia tota,

      Per proprios missos scripta benigna refert.

1565

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur

      Natus Olimpiadis Amonis atque dei

Vobis satrapibus, genuit quos Persia magna,

      Ac cunctis populis dirigo scripta mea.

Imprimis cupio, quod sit mea gracia uobis,

1570

      Quam nobis cupimus assit, et illa salus.

Postquam sic uoluit statuens diuina potestas,

      Vt Darii sede nunc residere queam,

Quod pax sit uobis, nimium gaudere potestis,

      Nam mea iusticia gaudia magna feret.

1575

Mandamus statui rectores cuique locorum,

      Vt regis Darii tempore moris erat.

Iusticiam reddant cunctis querentibus ipsam,

      Et pax prestetur omnibus atque quies.

Ac faueant cuncti ducibus dominantibus ipsis;

1580

      Omnes possideant omnia iura sua.

Per totum regnum nostrum nullus ferat arma;

      In domibus nostris arma manere uolo.

Et uolo, quod tuta uia cunctis extet aperta,

      Vt uadat redeat, quisquis adire uelit.

1585

A Macedum regno ualeat quis ad hec remeare;

      Secure pateat omnibus istud iter.

Post loquitur populis ipsisque silencia mandat.

      Aspiciens cunctos talia dixit eis:

Quis uestrum Darium, qui nobis tunc erat hostis,

1590

      Occidit gladiis, exeat ipse foras.

En, ego iuro sibi per numina, per genitricem,

      Quod dignum meritum conferet ista manus"

Tunc malefactores tales regi patuerunt:

      Dicunt: "Quos petitis, rex bone, presto sumus."

1595

Mox illos manibus nec non pedibusque ligatos

      Ad Darium tumulum precipit ense mori.

Qui dicunt regi: "Cur nos facis ense necari?

      Nam tu iurasti munera digna dare."

Rex inquit "Fateor, sed sunt hec munera digna

1600

      Vt pereat morte, qui mala tanta facit.

Si non iurassem, non essent crimina nota,

      Sed quia iuraui, sunt patefacta michi.

Cum tamen id feci, fuit hec intencio nostra

      Vt malefactores perderet ista manus."

1605

Hic dictis mandat rex illos ense necari.

      Hinc cuncti Perse gaudia magna ferunt.

Cognatus Darii, Duricius ipse uocatus,

      Tunc dux Persarum rege iubente manet.

Hoc peciit populus, ideo rex annuit illis.

1610

      Ex hoc letatur Persia tota nimis.

Inde coronatus mandauit adesse Rosannem

      Preceptum Darii rite tenere studens.

In pulcro capite pulcrum gerit hec diadema.

      Ad dextram regis rege iubente sedet.

1615

Persarum more tunc desponsauit eandem;

      Coniugium tale gaudia magna tulit.

Cunctis precepit, quod sit regina uocata;

      Ex tali facto Persia tota canit.

Namque deos proprios adducunt, talia clamant,

1620

      Quod sit Alexander solus in orbe deus.

Dixit Alexander: "Nolo deitatis honorem,

      Nam mortalis homo non solet esse deus."

Inde genitrici scripsit, scripsitque magistro,

      Magnus Aristotiles qui uocitatus erat.

1625

Narrat pressuras et narrat bellica gesta,

      Vrbes deuictas, quas sua regna tenent.

Narrat diuicias, quas acquisiuit in illis,

      Ex quibus ipse suis munera magna dedit.

Perque dies octo festum iubet ut celebretur,

1630

      Ex hoc, quod coniunx sit noua nupta sibi.

Non tantum Persa, sed Grecia gaudia sumat,

      Cum regi proprio prospera cuncta fauent.

Post hec tam Persas quam Grecos conuocat ad se,

      Et contra Porum bella parare studet.

1635

Intrat et Indorum terram nimium spatiosam,

      Et quasi deserta uix patet ipsa uia.

Perque cauernosas ualles et flumina transit,

      In quibus unda uacat. Hinc sua turba dolet.

Inde fatigatus rex est, et agmina cuncta

1640

      Ex nimio lapsu murmura multa trahunt.

Inter se dicunt: "Nobis satis esse putamus,

      Quod Dario uicto Persia tota subest.

Cur nos deficimus Indorum regna petentes

      Plena feris multis, gentibus atque feris?

1645

Noster Alexander sine bellis uiuere non uult,

      Nam dum uiuus erit, est sibi uita labor.

Tempore si modico consisteret absque labore,

      Deficeret sicut perderet ipse cibum.

Illum linquamus querentes patria regna,

1650

      Cum Persis maneat, cum quibus arma gerat."

Hec dum sentiret, rex iussit sistere turbam.

      A Persis Grecos diuidit ipse statim.

Aspiciens Grecos loquitur sermone benigno,

      Ascendens speculam talia dixit eis:

1655

"O fortes equites! Cur me dimittere uultis

      Et me dimisso uertere terga retro?

Non reminiscimini Persarum uerba superba,

      Que Darius quondam sepe locutus erat?

Tunc ego dicebam: Socii, nolite timere!

1660

      Ipsius uerba pondera nulla gerunt. -

In bellis solus precessi quamque cateruam;

      Ad Darium missus aspera multa tuli.

Vt uos saluarem, sum passus multa pericla;

      Mortem non renui, nec mala multa pati.

1665

Numquid uos uultis nunc me dimittere solum,

      Vt solus moriar, qui mala tanta tuli?

Persas subieci, michi sic subdentur et Indi,

      Namque deus summus annuet ista michi.

Sed si uos uultis ad patria tecta redire,

1670

      Non ego uobiscum regna paterna petam."

His dictis equites tunc omnes erubuerunt,

      Poscentes ueniam talia uerba ferunt:

"Viuere nos tecum uolumus mortemque subire,

      Cum sis spes nostra, sis uia, tuta salus."

1675

Post hec rex Porus, dum mensis Iulius esset,

      Scripsit Alexandro talia uerba loquens:

Indorum magnus rex Porus mitto latroni,

      Qui plenus scelere multa nephanda facis,

Dictus Alexander, usurpans nomina regis,

1680

      Sed factis propriis diceris esse latro.

Cum sis mortalis, nobis nunquam morituris

      Cur proprio fastu te similare uelis?

Nam tua stulticia mentem sic traxit ad alta,

      Quod numquam prosit frons oculata tibi.

1685

Cur oculos habens nunquam uis recta uidere?

      Non sumus ut Darius, qui sua colla dedit.

Forsan sperasti tibi paruo subdere magnum,

      Quod poterit fieri, cum deus ima petet.

Cum mortalis homo superabit numina celi,

1690

      Tunc submittentur hec mea colla tibi.

Nonne Dionisius, Bachus Liberque uocatus,

      Indorum uoluit subdere regna sibi?

Sed quia non potuit Indorum ferre uigorem,

      Indos dimisit uictaque terga dedit.

1695

Xerses Persarum cum nondum regna tenebat,

      Indis respondit Grecia tota prius.

Sed quoniam sterilis fuit Indis Grecia uisa,

      Fertilis hoc tellus India nostra placet.

Nam sapiens terram spatiosam gliscit habere,

1700

      Et sterilem spernit, fertilis atque placet.

Nunc tibi precipimus: Redeas ad tecta paterna,

      Et quo non poteris pergere, siste pedem.

Cum coram cunctis tunc esset epistula lecta,

      Ex Pori uerbis agmina cuncta timent.

1705

Dixit Alexander: "Cur Pori uerba timetis?

      Est similis Dario uerba superba loquens.

Barbara gens sensu similatur tigribus atris

      Atque feris aliis, cum quibus ipsa manet.

Raro mori gladio consueuit barbara turba;

1710

      Sic ut inexperta non putat ipsa mori."

Magnus Alexander pro uerbis uerba remittit

      Ad Porum regem talia uerba loquens:

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

      Indorum regi dirigo scripta mea.

1715

Quod iam scripsisti, quod fertilis est tua terra,

      Nos ipsos acuis uincere regna tua.

Nam sterilem nostram pro tanta fertilitate

      Linquemus prorsus, si tua regna placent.

Et quia scripsisti te magnis dis similari,

1720

      Non fateor uerum, quod tua scripta ferunt.

Nam deus omnipotens tam duris utitur armis,

      Quod totus mundus illa tenere nequit.

Ergo deos nolo bellis ego sollicitare,

      Sed cum mortali bella parare uolo,

1725

Quem superextollit fastus magnusque beatus.

      Sed cadet in nichilum gloria uana tua.

Tunc rex Indorum, cum talia scripta relegit,

      Iratus nimium bella parare studet.

Collegit multos equites, multos elephantes,

1730

      Cum quibus in bellis Indica turba preit.

Qui quater et decies adducit mille quadrigas,

      Quas populus sequitur maximus atque preit,

Et quadringentos elephantes castra ferentes;

      Ad speciem turris castra parata manent.

1735

Ter denos homines gestabant singula castra;

      Hostiles acies hi feriendo necant.

Perse cum Grecis fugiebant tunc elephantes

      Plus, quam si magna turba feriret eos.

Fortis Alexander ascendens Bucifalonem

1740

      Precedens cunctos admonet ipse suos.

Medis ac Persis mandauit prelia prima,

      Vt succurrat eis, cetera turba manet.

Dure ledebant elephantes agmina prima;

      Quapropter Perse tunc abiere retro.

1745

Magnus Alexander constans et ad omnia cautus

      Cladem predictam pellere rite studet.

Precipit ex ere statuas multos fabricari,

      Quas bene confixas ferrea plaustra ferant.

Ardentes prunas inmitti iussit in illas,

1750

      Cum studio fabri concaua queque manet.

Ignis feruore calefiunt fortiter era,

      Sic studio tali belua queque fugit.

Namque promocides tendebant tunc elephantes

      Temptantes statuas lambere more suo.

1755

Ipsos promocides urebat feruidus ignis;

      Sic elephans quisque tunc sua terga dabat.

Non tantum statuas, sed tunc quecumque uidebant

      Spernebant prorsus, ut foret ignis homo.

Est animal simplex elephans stans corpore magnus;

1760

      Cum statuam cernit estimat esse uirum.

Tunc rex Indorum timidus tristisque manebat;

      Perse cum Medis gaudia magna ferunt.

Nam feriunt Indos cum contis atque sagittis.

      Et tamen hinc inde maxima turba cadit.

1765

Perque dies denos ac denos prelia durant;

      Ex Persis tandem multa caterua cadit.

Fortis Alexander cernens Persas quasi uictos

      Cum Grecis properans agmina cuncta fugat.

Dum uidet hec Porus, sua cepit uertere terga;

1770

      Indi diffugiunt undique sicut oues.

Hostibus euictis illic sua castra tetendit,

      Atque deis propriis uictima sacra datur.

Grecos cum Persis Indos iussit sepeliri,

      Ex quibus immensa turba perempta fuit.

1775

Post urbem quandam Pori pugnando subegit,

      In qua regalis aula reperta fuit.

Mirificis studiis fuit hec domus edificata;

      Vix hominis sensus illa referre potest.

Nam quadringentas constructas rite columpnas

1780

      Ex auro puro continet illa domus.

Et capitella gerit ex auro queque columpna,

      Que manus artificis sculpserat arte sua.

Vinea cum foliis auri manabat ab ipsis,

      Et cristallinus quisque racemus erat.

1785

Atque domus paries ex auro textus habetur,

      Ex uariis gemmis undique tectus erat.

Ac erat ex ebore preclaro ianua queque,

      Ex ebeno ligno quodque lacunar erat.

Et cameras multas decorabant ligna cipressi;

1790

      Illarum speciem lingua referre nequit.

Et statuas opifex ex auro struxit ibidem,

      Arboreos ramos omnis imago gerit.

A ramis ipsis procedunt aurea rostra,

      Et species auium singula rostra gerunt.

1795

A rostris ipsis manabat cantus amenus,

      Vt natura dedit, sic auis ipsa canit.

Cum rex Indorum cantum poscebat ab ipsis,

      Musica prebebat cantica grata sibi.

Ex auro uasa sunt illic multa reperta,

1800

      Ex uariis gemmis splendida uasa manent.

Ad loca post uenit, que Caspia porta uocantur;

      Post multos lapsus castra tetendit ibi.

Serpentes multi sunt illic atque feroces,

      Quamuis in multis terra benigna foret.

1805

Scripsit Amazonibus, regine scripsit earum,

      Que Calistrida nomine dicta fuit.

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

      <Natus Olimpiadis Amonis atque dei.>

Postquam deuici Darium Persasque subegi,

1810

      Vobis sunt nota bellica facta mea.

Post hec Indorum regem pugnando fugaui,

      Et gentes alias expulit ista manus.

Propterea, uestro si uultis parcere regno,

      Nobis ut regi uestra tributa date.

1815

Inde Calistrida regi rescripsit eidem,

      Vt docet ad plenum littera nostra sequens.

En ego, feminei regni regina uocata,

      Hec Macedum regi dirigo scripta mea.

Cum sis discretus sapienter singula tractans,

1820

      Per bona preterita cuncta futura uides.

Prouideas igitur, si uis mea tangere regna,

      Quod uere poteris aspera multa pati.

Contra nos quisquis olim sua tela leuauit,

      Expulsus rediit, nec patuere uie.

1825

Non prius incipias, sed primo discute finem,

      Ne uelut incautus prorsus ad ima cadas.

Si nostram patriam, si mores scire laboras.

      Hec mea scriptura singula nota facit:

Vndique girat humum fluuius, quam nos habitamus,

1830

      Nec caput aut finem fluminis unda tenet.

Exitus ac aditus noster nimium manet artus,

      Difficilis cunctis, uix patet ipsa uia.

Bis centum mille mulieres arma ferentes

      Bis septem mille nostra caterua tenet.

1835

Cum nostris maribus non est habitatio nostra,

      Trans fluuium dictum quisque maritus adest.

Annua festa semel celebrantes imus ad ipsos,

      Per triginta dies oscula grata damus.

Post actus Veneris ad patria tecta redimus,

1840

      Post coitum grauida femina queque redit.

Si parit ipsa marem, septenos nutrit in annos

      Ad patrem proprium post abit ipse puer.

Femineus partus semper cum matre moratur,

      Et matris mores queque puella tenet.

1845

Prelia cum gerimus, equitantes utimur armis,

      Tamquam uir fortis femina bella gerit.

Transimus fluuium mulierum maxima turba;

      Hostibus euictis femina queque redit.

Que remanent intus, defendunt undique terram,

1850

      Vt nullus nostras possit adire domos.

Cumque triumphamus, nos quisque maritus adorat,

      Cum multum placeat ille triumphus eis.

Si tu nobiscum uenies committere pugnam,

      Si uictor fueris, nil tibi laudis erit.

1855

Femineum sexum si uincit turba uirorum,

      Dedecus est magnum, quod decus esse putat.

Sed si te uincet muliebris nostra caterua,

      Nobis queretur illico magnus honor.

Quapropter nuper his scriptis significamus,

1860

      Vt non attemptes, que nocitura uides.

Risit Alexander, cum sunt hec scripta relata,

      Perque suos missos denuo scripsit eis.

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

      <Natus Olimpiadis Amonis atque dei.>

1865

Tres mundi partes nobis sua colla dederunt;

      Cunctos attriuit uiribus ista manus.

Vicimus Europam famulatur et Affrica nobis;

      Inde subest Asia magna tributa ferens.

Vos si nobiscum uultis contendere bellis,

1870

      Finem discutite, si bonus esse potest.

Est tutum uobis, si uultis parcere uite,

      Vt disponatis subdere regna michi.

Et quia non modicum uestros ego diligo mores,

      Personas uestras opto uidere nimis.

1875

Cumque uiris uestris ad me uos mando uenire;

      Per me pax uobis fiet et ampla quies.

Perque deas uestras Iunonem perque Mineruam

      Perque deum patrem, qui uocitatur Amon,

Iuro, quod nulla uobis iniuria fiet

1880

      Sed tantum nobis uestra tributa date!

Ac equites quosdam de uestris tradite nobis,

      Vt uirtus nostra forcior esse queat.

Post hec regina regi direxit equinos

      Pullos indomitos, qui placuere satis.

1885

Misit equos denos albos misitque tributa

      Ad regem pergens maxima dona tulit.

Ad regnum proprium completa pace rediuit,

      Et post rex magnus illico castra mouet.

Hinc magno regi tunc quidam significarunt,

1890

      Quod rex Indorum denuo bella parat.

Magnus Alexander fortes numero quoque centum

      Et decies quinos iussit adesse duces.

Illis commisit ducendas quasque cateruas,

      Vt contra Porum prelia dura parent.

1895

Augusto mense, cum Titan fortiter urit,

      Per loca deserta iugiter arma ferunt.

Aura cum gemmis fulgebant splendida scuta,

      Vt radiant stelle, cum sine sole manent.

Perque dies multos defecit potus aquarum;

1900

      Fontes aut fluuius non erat ullus ibi.

Tunc quidam miles, Zephilus qui nomen habebat,

      In galea quadam fert properanter aquam.

Que concha lapidis ex celi rore iacebat;

      Porrigit hanc regi, quod fuget ipse sitim.

1905

Querit Alexander, si cunctis sufficit unda;

      Respondit miles: "Sufficit unda tibi."

Dixit Alexander: "Nunquam uolo uiuere solus,

      Si reliquos equites destruit ipsa sitis."

Tunc coram cunctis effundi iussit eandem;

1910

      Ex hoc solamen agmina cuncta trahant.

Ex tali facto sunt omnes sic recreati,

      Ac si potassent pocula multa meri.

Ad fluuii ripas ueniunt calamis quoque plenas;

      Ipsius ex unda cuncta caterua bibit.

1915

Et decies senis pedibus calamus manet altus:

      Vt pinus grossus ac nimis amplus erat.

Ex tali potu fit multis torcio uentris.

      Ex dissinteria magna caterua cadit.

Predictus fluuius gustum redolebat amarum,

1920

      Vt fit in egroto, cui medicina datur.

Propterea pressit omnes angustia magna;

      Miles quisque timet, ne moriantur equi.

Atterit ipsa sitis animalia cetera bruta,

      Que deportabant, queque ferenda forent.

1925

Tesauros regis elephantes mille ferebant,

      Quos quasi prostratos presserat ipsa sitis.

Et quadringentas quadrigas, mille ducentas

      Bigas falcatas agmina regis habent.

Secum ducebant equitum ter milia centum,

1930

      Magnus Alexander ut bene fortis eat.

Mulos gestantes annonas atque camelos

      Non paucos prorsus opprimit ipsa sitis.

Porcorum pecudumque greges armenta bonumque

      Vnda cum careant, omnia strata iacent.

1935

Ferrum lingebant equites oleumque bibebant;

      Vrinas proprias anxia turba bibit.

Istis pressuris sociatur maxima clades:

      Contra serpentes iugiter arma ferunt.

In medio fluuio castrum fuit inde repertum;

1940

      Ex omni parte fluminis unda fluit.

Custodes castri poscebant agmina regis,

      Finibus ipsorum si foret unda bona.

Nullum responsum custodes ferre uolebant;

      Turba sagittando ledere cepit eos.

1945

Durius hi latitant, nec curant talia facta,

      Cum dictus fluuius undique giret eos.

Inde natatores iussit rex ire per undas;

      Agrestes pisces hos feriendo premunt.

Cumque die tota sequerentur fluminis undas,

1950

      Ipsos impugnant undique queque fere.

Vrsi cum pardis et feruens ira leonum

      Acriter infestant agmina cuncta ducis.

Tigribus adiunctis mordebant rinocerontes

      Atque uenenosis dentibus ipse draco.

1955

Ad stagnum quoddam ueniens sua castra tetendit

      In quo dulcis aque copia magna iacet.

Ex dictis calamis erat illic maxima silua,

      Que iussu regis illico cesa fuit.

Ac erat id stagnum stadiis quasi quattuor amplum;

1960

      Accenduntque focos agmina queque suos.

Ex illo stagno nullus potauerat undam,

      Cum cladi clades illico iuncta fuit.

Rex quoque proposuit multis ibi stare diebus,

      Sed ualidus casus fortiter obstat ei.

1965

Nam dum nox fieret, cum cepit surgere luna,

      Adueniens multus scorpio fedat aquam.

Vltra naturam stat magnus scorpio quisque;

      Sibilus est illis, ut maris unda sonans

Cum magno sonitu currunt a montibus ipsis;

1970

      Ex tali clade cuncta caterua timet.

Gestantes cristas ueniunt currendo dracones

      Pandentes ora pectora retro trahunt.

Mortalis nimium flatus manabat ab ipsis

      Ex quo leduntur agmina cuncta ducis.

1975

Emittunt flammas oculorum lumina diras,

      Ex tali peste quisque perire putat.

Fortis Alexander currens per quamque cateruam

      Confortans equites talia dixit eis:

"O fortes equites, queso, nolite timere!

1980

      Vt fero nunc arma, sic sua quisque ferat!"

Accipiens scutum sumpsit uenabula ferri;

      Fortiter impugnat undique quasque feras.

Assumptis armis pugnabant fortiter omnes;

      Ex ipsis pauci tunc periere uiri.

1985

Post hec de calamis procedunt undique cancri,

      Et cancer quisque corpore magnus erat.

Ipsorum dorsa sunt dura uelut cocodrilli;

      Que durum ferrum non penetrare ualet.

Multos ex ipsis equites tunc igne cremarunt,

1990

      Qui reliqui fuerant, attrahit unda laci.

Dum nox extaret, albi uenere leones

      Maiores tauris, murmura magna trahunt.

Concuciunt capita, currunt super agmina regis;

      Quos duris iaculis ipsa caterua forat.

1995

Post ueniunt porci magni cum dentibus amplis,

      Ac uno cubito dens quoque longus erat.

Agrestes homines ueniebant ac mulieres

      Cum porcis ipsis pessima monstra nimis.

Contra naturam sunt illis horrida membra,

2000

      Et senos digitos continet ampla manus.

Vna cum porcis impugnant agmina cuncta;

      Contra quos equites fortiter arma parant.

Inde fatigatus est rex et regia turba

      Accenduntque focos agmina cuncta suos.

2005

Post hec ad stagnum peruenit bestia magna

      Cum nigro capite, que similatur equo.

Est nimium grandis et forcior est elephante,

      Ipsius aspectum queque caterua timet.

Indorum lingua uocitatur Adente Tirannus

2010

      In plano frontis cornua trina gerens.

Hec facit insultum dispergens agmina quedam;

      Occidit quosdam belua dicta uiros.

Tandem multorum iaculorum uulnera passa

      Post longos lapsus belua dicta cadit.

2015

Ex ipso stagno ceperunt surgere mures

      Vt uulpes magni, pestis acerba nimis.

Nam mordent uiuos et mortua corpora mandunt;

      Omnes, quos mordent, illico morte cadunt.

Illorum morsus nullum uulnus faciebat;

2020

      Plus ideo pestis illa timenda fuit.

Inde super terram uolitant uespertiliones;

      Illis non cicius ulla columba uolat.

Humanos dentes gestant animalia dicta

      In facies hominum uulnera magna ferunt.

2025

Aures truncabant, satagebant scindere nasos;

      Sic improuisa maxima pestis erat.

Luce propinquante uolucres cepere uenire

      Cum pedibus nigris; rostraque nigra ferunt

Vulturibus similes rubeum retinendo colorem;

2030

      Tamquam sint mites, he mala nulla gerunt.

Sed pisces comedunt, stagni quas unda fouebat,

      Vi capiunt pisces, quos comedendo uorant.

Magnus Alexander superatis cladibus istis

      Tunc contra Porum tendere cepit iter.

2035

Per Batrinaria loca post hec castra tetendit:

      Illic ex auro copia magna manet.

Indigene gentes uocitate nomine Xerses

      Tunc magno regi commoda multa ferunt.

Mansit Alexander illic triginta diebus,

2040

      Vt recreet membra queque caterua ducis.

Arboribus folia pendent in partibus illis,

      In quibus est lana uestibus apta satis.

Hinc faciunt pannos habitantes undique gentes;

      Sic gaudent Xerses fertilitate sua.

2045

Ex uictis monstris equites sunt plus animosi,

      Quam si uicissent agmina multa ducum.

Inde petit campum, quo Porus castra tetendit;

      Disponens acies illico bella parat.

Bucifalum conscendit equum cunctosque preibat;

2050

      Ex omni parte tunc sonuere tube.

Clamat Alexandrum rex Porus talia dicens:

      "Cur patimur gladiis agmina nostra mori?

Gens tua secedat, secedat gens quoque nostra!

      Soli pugnemus fortiter ambo duces!

2055

Si uictus fuero, cedet tibi nostra caterua;

      Si uictus fueris, subditus esto michi!"

Talia dicebat fidens de corpore magno,

      Nam cubitis quinis corpore longus erat.

Cuius respectu rex Grecus corpore paruus

2060

      Ex trinis cubitis corpore longus erat.

Ignarus Porus, quod uirtus tanta lateret

      Sub modicis membris, talia dixit ei.

Dum soli reges ueniunt committere pugnam,

      Porus Alexandri percutit ense caput.

2065

Magnus Alexander uix uiuus creditur esse;

      Ex hoc exclamat cuncta caterua Pori.

Horum rumorem Porus clamando reprendit,

      Ac ideo prorsus agmina queque silent.

Tunc Macedum princeps tamquam uir fortis et audax

2070

      Cum geminis manibus perforat ense caput.

Inde Porus moritur. Indi tamen arma tenentes

      Non minus infestant agmina queque ducis.

Dixit Alexander: "Miseri, cur arma mouetis,

      Postquam rex uester mortuus ipse iacet?"

2075

Indi respondent: "Volumus prius ense necari,

      Quam sine uindicta perdere nostra bona."

Rex quoque respondit: "Cesset pugnatio uestra!

      Cum libertate quisque redite domum!

Nam quia pugnastis tamquam gens fortis et audax

2080

      Post mortem Pori, sic patet ipsa fides.

Ac ideo nullum uobis uolo ferre grauamen,

      Sed dignum meritum conferet ista manus."

Armis a dorsis Indorum turba remotis,

      Cum genibus flexis procidit ante ducem.

2085

Post Indos uictos illic sua castra tetendit

      Atque deis propriis illico sacra facit.

Inde sepulture iussit cadauera condi;

      Cum magno decore rex sepelitur humi.

Tunc Oxidraces et dicti Gimnosophiste

2090

      Significant regi, que mea scripta docent.

Nos corruptibiles Oxidracesque uocati

      Mortali regi scribimus ista tibi:

Nobis est dictum, quod curas arma mouere,

      Vt ualens nostra subdere regna tibi.

2095

Ad nos si uenies, nullum portabis honorem,

      Nam nichil est nobis, quod tua uita petat.

Non sumus elati, sed corde superbia distat;

      In nostro regno non manet ulla domus.

Vrbes non facimus, aratro non scindimus agros,

2100

      Pro nostra uita permanet herba cibus.

Non gerimus uestes, gradimur sed corpore nudi;

      In caueis terre mansio nostra manet.

Vinum non bibimus, cum non sit uinea nobis,

      Flumine dulcis aque pellitur ipsa sitis.

2105

Vxori proprie non iungitur ipse maritus

      Ni sobolis causa, sic placet ipsa uiro.

Cum paruis natis uxores queque morantur,

      Donec prouectus permanet ipse puer.

Tu si nobiscum uenies committere pugnam,

2110

      A nobis uictis commoda nulla feres.

Nam nichil inuenies, nisi solam simplicitatem,

      Quam, dum uiuemus, tollere nemo potest.

Cum magno regi fit sensus epistule notus,

      Ad gentes dictas tendere cepit iter.

2115

Qui cum uidisset mores, quos scripta docebant,

      Admirans multum talia dixit eis:

Ex hoc, quod uestri mores bene sunt michi grati,

      Poscite, que uultis; queque petenda dabo."

Qui dicunt regi: "Petimus nos morte carere;

2120

      Hec si tu dederis, munera grata dabis;

Nam nichil est aliud, quod nobis desit in orbe,

      Istud si dederis, prospera cuncta fauent."

Dixit Alexander "Istud dare quomodo possum?

      Quod michi non habeo, non queo rite dare."

2125

Respondent regi: "Miser es tu, morte peribis,

      Huc illuc currens cur mala tanta facis?"

Dixit Alexander "Ego credo uos bene scire,

      Quod quatitur ualidis imbribus unda maris,

Cum non est uentus, semper manet unda quieta;

2130

      Sic michi contingit, qui mala multa tuli.

Cum uolo pace frui, sensus contrarius obstat,

      Qui me non patitur linquere tanta mala."

Hinc Oxidraces dimisit pace manere.

      Illis dimissis illico castra mouet.

2135

Ad loca post uenit, ubi sunt statue fabricate,

      Quas prius erexit Herculis alta manus.

Ac unam statuam species ornauerat auri,

      Argenti massis altera facta fuit.

Longa manet statua cubitis magnis duodenis

2140

      Et magnis cubitis lata duobus erat,

Rex statuas cernit illas iussitque forari;

      Vtraque fictilis est, rex stupet inde nimis.

Fortis Alexander impleri iussit easdem

      Ex auro, quod sit fama futura sui.

2145

Ad loca post ueniunt tenebris et frigore plena;

      Inter se nunquam turba uidere potest.

Per decies quinas magnas peragrando dietas

      Ad fluuium calidum cuncta caterua uenit.

Ex alia parte mulierum turba manebat;

2150

      Horrendas uestes femina queque gerit.

Et tamen extabant mulieres corpore pulcre;

      Arma gerens mulier queque sedebat equis.

Argento facta mulieres arma ferebant,

      Nam ferri species non reperitur ibi.

2155

Inter eas nec erat habitator masculus ullus,

      Hinc rex miratur, talia quando uidet.

Trans fluuii ripas nullus transire ualebat

      Propter aquam fluuii, que nimis alta manet.

Per fluuium nabant animalia plena ueneno,

2160

      Ac ideo nimium transitus acer erat.

Post hec Indorum partes peciere sinistras,

      Illis post patuit illico sicca palus.

Que calamis multis ac magnis plena manebat,

      Et propter calamos uix patet ipsa uia.

2165

Sed dum tunc uellent equites transire per ipsam,

      Prosilit ex illa bestia magna statim.

Ypotamo multum similatur bestia dicta;

      Que durum pectus ut cocodrillus habet.

Vt ferri serra dorsum gestabat acutum,

2170

      Ac aciem gladii dens quoque quisque tenet.

Incedit tarde tamquam testudo rotunda;

      Tunc geminos equites belua dicta necat.

Illam dum nequeunt gladiis contisque forare,

      Cum ferri massis illius ossa tegat.

2175

Post perrexerunt equites triginta diebus;

      Extremas siluas regia turba petit.

Post hec rex magnus illic sua castra tetendit;

      Ad ripas Eunar fluminis ipse manet.

Exiit ex siluis elephantum copia magna;

2180

      Qui nimis infestant agmina cuncta ducis.

Dixit Alexander: "Equites, nolite timere!

      Cum porcis ipsos pellere quisque potest."

Porcorum stridor nec non clangorque tubarum

      Ad siluas dictas illico pellit eos.

2185

Illos cum contis perimebant atque sagittis,

      Dentes cum coriis tunc sibi quisque tulit.

Inde sequenti die siluas peragrando laborant.

      Inueniunt turbam que muliebris erat.

Barbas gestabant prolixas usque mamillas;

2190

      Pelliceas uestes femina queque gerit.

Qualiter in siluis uiuant, rex querit ab ipsis,

      Cum nullus prorsus incola sistat ibi.

Que dicunt regi: "Venando uiuimus istic,

      Vestes atque cibum querimus inde satis."

2195

Post hec perueniunt ad dicti fluminis ortum;

      Illic gens habitat aspera more fere.

Nam nudus semper incedit sexus uterque

      Vt fera siluestris dorsa pilosa gerens.

Nunc habitat terris et nunc consistit in undis

2200

      Ipsorum uita sic uariata manet.

Hi regis gentem cum prospexere ferocem,

      Vndis merserunt dorsa pilosa statim.

Post hec, dum pergit ter quinis turba diebus,

      Plena rinocefalis illico silua patet.

2205

Fortiter hi currunt ledentes agmina regis;

      Quos duris iaculis regia turba necat.

Hinc decies senis terram peragrando diebus

      Desertos campos regia turba petit.

Nec poterant montes aliqua tunc parte uideri,

2210

      Partibus ex cunctis arida plana patet.

Ex campis ipsis uis aure maxima flauit;

      Ex nimio uento castra dirupta manent,

Ignis scintille celo quandoque cadebant.

      Propter quod nimium regia turba pauet.

2215

Dicunt "Nunc dure nos percutit ira deorum,

      Ortus nam solis proximus ipse patet."

Dixit Alexander: "Non est hec causa doloris,

      Autumni tempus efficit ista mala.

Equiualent noctes Septembri mense diebus,

2220

      Ac ideo uentus maximus esse solet."

Postquam cessauit magni turbatio uenti,

      Fragmina collegit singula turba ducis.

Post hec pergendo uiginti quinque diebus

      In magnam uallem regia turba uenit.

2225

Accendique focos tunc rex precepit eisdem;

      Longa uelut lana tunc cecidere niues.

Rex equitum pedibus calcari iussit easdem,

      Quingentos equites enecat unda niuis.

Inde sepulture mandauit corpora condi,

2230

      Pellitur ex pluuia pestis acerba nimis.

Nubes densa nimis cladi subiungitur isti;

      Hinc radiis solis tres caruere dies.

Tunc rex orauit et iussit sacra parari,

      Et sic cessarunt illico tanta mala.

2235

Ad magnum fluuium uocitatum nomine Ganges

      Post hec peruenit maxima turba ducis.

Tunc quidam stabant trans ripas fluminis huius.

      Ipsos alloquitur regia turba statim.

Respondent illi "Bragmani nempe uocamur,

2240

      Ad nostrum regnum non patet ulla uia."

Per fluuium dictum nabant animalia dira

      Et nimium latus atque profundus erat.

Iulius Augustus purgabant fluminis undas;

      Mensibus his undis non erat ulla fera.

2245

Iussit Alexander nauem paruam fabricari

      Vestitam coriis, ne foret unda nocens.

Intrat in hanc miles portans regalia scripta

      Ad Didimum regem regia scripta ferens.

"Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

2250

      <Natus Olimpiadis Amonis atque dei.>

Etatis postquam nos tante cepimus esse,

      Quod bona possemus noscere siue mala,

Nolimus ignari nos uiuere, sed sapientes.

      Talia nos facere philosophia monet.

2255

Philosophus docuit, quod nil facundia prodest,

      Ni fuerit sapiens, qui solet esse loquens.

Quod nostros omnes uultis contempnere mores,

      Et uitam nostram, publica fama refert.

Nam nichil in terra petitis celoque marique,

2260

      Quod uestre uite conferat auxilium.

Illam doctrinam, quam nos docuere priores,

      Spernitis, ac aliam cuique tenere placet.

Propterea petimus uestros addiscere mores,

      Vt noster sensus cercior esse queat.

2265

Si nos instruitis, crescet sapiencia nobis,

      Que facit ut facula, nam dat et ipsa tenet.

Lumen cum prebet, lumen non deperit ipsi,

      Sic doctrina data multiplicata manet."

His scriptis lectis Didimus rescripsit eidem

2270

      Vt tibi demonstrat littera nostra sequens:

En ego Bragmanus didasculus ipse uocatus

      Nunc tibi, rex Macedum, dirigo scripta mea:

Quod michi scripsisti, quod tu cupis esse peritus,

      Es commendandus ac sapienter agis.

2275

Omnia nam regna superat sapiencia uera,

      Et rerum preciis non ualet ipsa dari.

Non poterit uere regis quis nomen habere,

      Ni fuerit sapiens, nec reget ipse suos.

Sed pocius regni careat sic nomine regis,

2280

      Qui nescit regere subdita queque sibi.

Quod nostros mores dixisti discere uelle,

      Non poterit fieri, cum tua uita uetet.

Nam si pro parte nostros mores tibi pandam,

      Id modicus gustus fiet in ore tuo.

2285

Cum tua mens maneat bellorum dedita curis,

      Discere non poteris, que mea scripta docent.

Ne tamen inuidia uidear mea corda mouere,

      Bragmanos mores pandere quosque uolo.

Simplicium uitam gerimus cultura deorum

2290

      Est procul a nobis; his sacra nulla damus.

Nunquam peccamus, sed tantum querimus uti

      Quod natura dedit aut ratione datur.

Omne superuacuum non credimus esse necesse,

      Nostra cupit uita quod superare nequit.

2295

Non uolumus currus aratro non scindimus arua,

      Et terris nostris semina nulla damus.

Nunquam uenamur, nec pisces querimus undis,

      In terris nostris non capiuntur aues.

Pascimur et uictu quem terra dat absque labore,

2300

      Et uentres nostros non replet esca nimis.

Est multum nobis odio replecio uentris,

      Non ideo morbus corpora nostra premit.

Non petimus medicos, cum simus corpore sani,

      Et nostre uite terminus unus adest.

2305

Is moritur primo, qui primo uenit ad ortum;

      Ordo nature non uariatur ibi.

Estum non patimur, frigus non pellimus igne,

      Et sine uestitu corpora nostra manent.

Quod caro nostra cupit, a nobis pellimus illud,

2310

      Nec dedignamur aspera queque pati.

Et nostros hostes occidimus interiores

      Ne ualeant hostes inde nocere foris.

Si duplex hostis intrinsecus exteriusque

      Impugnant urbem uincitur ipsa cito.

2315

Dum tu rex pellis inimicos exteriores,

      Demonibus plenus prorsus ad ima cades.

Dum sumus in mundo nos uiuimus absque timore

      Nec mare nec tellus ulla dat auxilia.

Arboribus frondes nascentes tegmina prestant;

2320

      Ipsarum fructus nostra fit esca frequens.

Pro uino bibimus Tebeboni fluminis undam;

      In terris nostris uinea nulla manet.

Atque deus colitur nobis altissimus unus,

      Laudibus assiduis quisque precatur eum.

2325

Venturi secli uitam speramus habere,

      Hanc animus noster optat habere satis.

Spernimus audire quicquid caret utilitate,

      Inuidus in nobis non manet ullus homo.

Non loquimur multum, loquimur tamen omnia uere,

2330

      Diuicias aliquas nullus habere studet.

Viribus equales sumus omnes, corpore nullus

      Forcior est alio nec dominatur ei.

Paupertas nostra reputatur copia nobis,

      Cum supportemus aspera queque simul.

2335

Litem non facimus, cum nullis arma mouemus,

      Et pacem toto tempore quisque tenet.

Iudicis examen fugimus, quia lite caremus:

      Nobis ignota iurgia queque manent.

Nostre nature lex est contraria quedam;

2340

      Inter nos aliquis non miseretur homo.

Nam mala non facimus, sic non opus est misereri,

      Cum peccata uacent, non opus est uenia.

Cessat auaricia, cessat quoque cuncta libido,

      Inter nos mechus non manet ullus homo.

2345

Inter nos aliquis non penitet ex malefactis,

      Nam recte quisque singula facta gerit.

In terris nostris, quia purus permanet aer,

      Morte repentina non perit ullus homo.

Ex prauis factis aer non fetidus extat,

2350

      Ac ideo purus permanet absque malo.

Ex uariis sucis pannos non tingimus ullos,

      Natureque color non sinit esse suum.

Vt placeat cuiquam, non ornat femina uultum

      Ni sobolis causa non coit ipsa uiro.

2355

Addere nature nos credimus esse superbum,

      Sunt nobis pulcra, que deus ipse dedit.

Balnea non facimus, ut corpora nostra lauemus,

      Rores ex celo singula membra lauant.

Solis feruore calefiunt corpora nostra,

2360

      Et membris nostris nulla libido placet.

Et nullis uolumus dominari nec superesse,

      Dat libertates omnibus ipse deus.

Munera nature tribuit deus omnibus equa;

      Cur reputas seruos, cum simileris eis?

2365

Calcem non facimus, muris non cingimus urbes,

      In terris nostris non manet ulla domus.

Non facimus fingi pro nobis terrea uasa,

      In caueis terre corpora nostra iacent.

Nauem non facimus, quia non est ipsa necesse,

2370

      Nam mercis causa per mare nullus abit.

Vt bene possimus fari, non discimus artes,

      Que nos informent uerba polita loqui.

Atque scolas nullas petimus nos philosophorum,

      Doctrinas uarias qui docuere nimis.

2375

Ipsorum sensus falsus manet instabilisque;

      Quarum doctrinis fallitur omnis homo.

Vt natura dedit est nobis pura loquela,

      Inter nos nulla lingua dolosa manet.

Et uanos ludos non optat nostra caterua,

2380

      Est ludi causa noscere preterita.

Nam quociens uolumus expellere tedia mentis,

      Continuo legimus facta priora patrum.

Que nobis generant, luctum, non gaudia prestant,

      Nam mortis nostre signa futura notant.

2385

Sed que delectant animos, sunt multa sub orbe:

      Sidereum celum purpureumque mare,

Sol bene preclarus et floridus arua repleta,

      Siluarumque nemus, quo modulantur aues.

Sidera splendore delectant solque calore,

2390

      Et recreat uisum piscibus unda maris.

Et florum flatus in nares reddit odores,

      Et modulis auium tedia nostra uacant.

Hos nostros mores si tu, rex, uis retinere,

      Ista uidebuntur aspera cuncta tibi.

2395

De uestra uita, que nobis praua uidetur,

      Quantum sit uaria, littera nostra refert.

Vos breuibus spaciis partes concluditis orbis,

      Et solem scuta uincere uestra uolunt.

Hermus, Patallus a uobis sunt spoliati,

2400

      Aurum ducentes, in quibus unda nitet

Et nullum fluuium potando uos minuistis,

      Occeanum magnum nauigioque datis.

Et uestris falsis doctrinis falsa docetis,

      Tartareus custos dicitur esse canis.

2405

Et quamuis uentres repleatis iugiter escis,

      Semper ieiuna corpora uestra manent.

Vos facitis natos occisos sacra deorum,

      Ac humiles facitis uerba superba loqui.

Non satis est uobis terras concludere metis,

2410

      Sed uultis spacia noscere cuncta poli.

Pro uestrisque deis facitis uos multa nephanda,

      Hinc michi sint testes Iuppiter atque Venus;

Et super hoc testis Proserpina sit dea uestra.

      Qui fecere diu stupra nephasque simul.

2415

Sicque deos colitis facientes multa dolosa.

      Errores uestros quis tolerare potest?

Cum de natura sit liber quisque creatus,

      Vos facitis seruos, quos deus ipse creat.

Et uos decipitis falsis sermonibus omnes;

2420

      Inter uos regnat lingua dolosa nimis.

Et uestros sensus omnes gestatis in ore,

      Sensum credentes uerba decora loqui.

Non alius sapiens inter uos quis reputatur,

      Ni sit facundus uerba polita loquens.

2425

Aurum, quod cupitis, in uanos perditis usus,

      Cum facitis turres edificando domos.

Vos multum bibitis comedentes fercula multa,

      Que stomacus uester uix retinere ualet.

Ac ideo morbos incurrunt corpora uestra,

2430

      Sic mors naturam preuenit ante diem.

Omnia dum uultis retinere, nec illa tenetis,

      Sed uos ut seruos omnia parta tenent.

Sic Bragmanorum superat sapiencia uestram,

      Que uelut instabilis sic uariata manet.

2435

Si bene nouistis, mater uos illa creauit,

      Que genuit lapides, que generauit humum,

Ex uariis operis ornatis uestra sepulcra,

      Ac hominum cineres aurea uasa replent.

Quod scelus est maius, quam terrea non dare terre?

2440

      Sic elementatum deserit esse suum.

Vos in honore Iouis pecudes mactatis ad aras,

      Et struitis templa, que sacra uestra tenent.

Erigitis statuas uestras sub numine falso,

      Atque creaturas dicitis esse deos.

2445

Cum careant uita, nec corpora sint animata,

      Cur uestrum quisque pronus adorat eas?

Ex cunctis rebus uestris uos sacra paratis,

      Vt prestet statua, quod nequit ipsa dare.

Namque deum summum non placat sanguinis unda,

2450

      Hircus uel uitulus crimina nulla lauat.

Talia non prosunt ut cessent crimina uestra;

      Sed prece placatur, actibus atque bonis.

Nos deus exaudit, quia uerbo poscimus illum,

      Ex tali uerbo nos similamur ei.

2455

Nam deus est uerbum, per quod sunt cuncta creata,

      Et per quod sistunt cuncta creata solo.

Hoc uerbum colimus, hoc uerbum nos ueneramur,

      Quod sine principio, quod sine fine manet.

Hinc infelices nimium nos uos reputamus,

2460

      Ex hoc quod similes queritis esse deo.

Criminibus multis sordescunt corpora uestra,

      Ac ideo uita uestra placere nequit.

Et quia uos talem uitam retinetis in orbe,

      Eterne pene corpora uestra prement.

2465

Sed uestre uite nimis est contraria nostra,

      Propter quam nabis uita perennis erit.

Totque deos colitis, quot sunt in corpore membra,

      Non illum solum, qui sine fine manet.

Humanum corpus gerit in se plurima membra,

2470

      Quod paruum mundum dogmata uestra uocant.

Totque deos celo consistere dicitis omnes,

      Quot sub corporibus membra creata manent.

Et proprium numen sibi poscunt singula membra,

      Quod prorsus magnum credimus esse nephas.

2475

Nam cum Mercurius fuerit mala multa locutus,

      Mercurium lingue dicitis esse deum.

Et quoniam Bachus auctor fuit ebrietatis,

      Gutturis humani dicitis esse deum.

Et quia deuicit manus Herculis horrida facta,

2480

      Inde lacertorum dicitur esse deus.

Et quia bellorum Mars princeps plurima uicit,

      Pectoris humani dicitur esse deus.

Et nequam Iuno fuit ira corde repleta,

      Idcirco cordis dicitur esse dea.

2485

Atque deus iecoris dictus manet ipse Cupido,

      Ex hoc quod quondam magnus adulter erat.

Sic uentrisque deam Cererem uos dicitis esse,

      Nam sibi frumenti copia magna fuit.

Atque deam Venerem facitis membri genitalis,

2490

      Ex hoc quod nimium luxuriata fuit.

Totum diuiditis hominem per numina multa,

      Sic capiti nulla subdita membra manent.

Credere debetis, quod corpora uestra creauit

      Ille deus summus, qui super astra sedet.

2495

Sed tamen oratis statuas sub numine falso,

      Ipsis ut serui multa tributa datis.

Namque datur Bacho pro munere fetidus hircus,

      Atque deo Marti sacrificatis aprum.

Sicque Ioui summo pinguis fit uictima taurus,

2500

      Pauonem recipit Iuno superba nimis.

Noctua Minerue, Veneri datur alba columba,

      Mercurio mela, far Cererique datur.

Et cignum recipit pro munere cantor Apollo,

      Sic tamquam stulti tot sacra uana datis.

2505

Arboree frondes exornant Herculis aras,

      Atque Cupidinis est ara repleta rosis.

Tot uariis penis debentur corpora uestra,

      Quot uariis sacris singula membra datis.

Sub uana specie rogitantes numina falsa

2510

      Carnifices uestros creditis esse deos.

Qui uos affligunt, tamquam si membra ferirent,

      Cum facitis queque membra subesse deis.

Namque deus quidam docet omnes luxuriari,

      Ac alius cunctos ebrietate replet.

2515

Ac alius mandat uos multos fingere lites,

      Et sic uos proprium deserit arbitrium.

Si uos exaudit deus is, cui sacra paratis,

      Tunc mala, que petitis, corpora uestra prement.

Si non exaudit, tunc fit turbatio uobis,

2520

      Sic utroque modo fit labor atque dolor.

Vestri doctores furias ex nomine dicunt,

      Quas uos tartareas dicitis esse deas.

Dicunt, quod penis cruciabunt corpora uestra,

      Sed, quod uos ledant, credimus, hic et ibi.

2525

Nam mala, que facitis, omnes dum uiuitis istic,

      Vobis tormenta sunt grauiora nece.

Ipsi doctores dicunt, quod non moriuntur,

      Quos male prostratos Tartarus ipse tenet.

Sic et in hoc seclo quasi quidam Tartarus extat,

2530

      Qui uos affligit, nec facit ipse mori.

Tartarus est uobis rerum mundana cupido,

      Que, dum multa tenet, plus retinere cupit.

Heu uobis miseris! Mundus uos conteret iste,

      Vobis peiora secla futura ferent.

2535

Tunc rex iratus, quia sunt opprobria dicta

      Numinibus propriis, denuo scripsit ei:

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

      <Natus Olimpiadis Amonis atque dei.>

Si sunt hec uera, que narrat epistula uestra,

2540

      Vos immortales creditis esse deos.

Aut mouet inuidia de dis uos talia fari,

      Quod pocius uerum credere quisque potest.

Et quia scripsistis, quod uos mala nulla paratis

      In mundo soli creditis esse boni.

2545

Est talis bonitas ex consuetudine uobis,

      Non ex uirtute, que bona multa gerit.

Scripsistis nobis, uos ferro nil operari,

      Terras non colere, nec fabricare domos.

Cur ea non facitis, firma ratione probatur,

2550

      Regio nam uestra nulla metalla gerit.

Et quia multarum rerum uas angit egestas,

      Herbas ut pecudes pascere quisque cupit.

Sicque lupi faciunt: Si carnis deficit esca,

      Porcorum more fit cibus herba lupis.

2555

Non ideo sapiens in terris quis reputatur,

      Quod misere uiuat, sed moderate gerens.

Si, quem pressura ledit, foret ille beatus,

      Ceci, leprosi uita beata foret.

Ad uestram patriam si nobis transitus esset,

2560

      Finibus in propriis sisteret ipsa fames.

Nobis a uobis sapiencia nulla daretur,

      Cum, quod non habeat, id dare nemo queat,

Quod non ornantur mulieres, scripta tulerunt;

      Paupertas facit hoc, que tua regna premit.

2565

Et si non regnat in uobis ulla libido,

      Non est mirandum, nam perit ipsa fame.

Herbas qui comedit manducans omnia cruda,

      Infrigidat stomacum, sicque coire nequit.

Nam calor ex epate manans uirtute ciborum

2570

      Inducit Venerem, quo pereunte perit.

Discendi studium non uultis nec misereri,

      Hinc uobis similis belua queque manet.

Nullum discretum norunt animalia bruta,

      Nec uos nouistis, que bona queue mala.

2575

Sed natura dedit arbitria libera nobis,

      Vt bona possimus noscere siue mala.

Omnia sub motu retinens hec machina mundi

      Humanos sensus sic uariare solet,

Vt post leticiam luctus merorque sequatur;

2580

      Sic uariis uicibus quisque sub orbe manet.

Etas humana cunctis uariabilis extat,

      Nam uarios mores tempora dant uaria:

Infans atque puer congaudent simplicitate,

      Presumit iuuenis instabilisque manet.

2585

Atque senum grauium firmus stat ad omnia sensus.

      Effectus uarios tempora queque ferunt.

Tempora nam tristem dant nobis nubila mentem,

      Gaudentem tribuit undique clara dies.

Sensus corporei sunt nobis quinque tributi,

2590

      Ex quibus est nobis gracia multa data.

Contemplans uisus discernit queque uidenda,

      Percipit auditus gaudia uoce trahens.

Nutrit nos gustus, discernit et ipse sapores,

      Attrahit olfactus, que bona prebet odor.

2595

Tactu sentimus; corpus manus ipsa gubernans

      Attrahit et remouet, que nocitura putat.

Et nobis subsunt nascencia singula terre,

      Et seruit nobis piscibus unda maris.

Delicias auium dat nobis splendidus aer,

2600

      Vtimur his cunctis et dominamur eis.

Vos si non uultis predictis omnibus uti,

      Insanos sensus corda superba tenent,

Aut ex inuidia torquentur corpora uestra,

      Nam nequit hec uobis insula uestra dare.

2605

Vt uerum fatear, uos non sapiencia ducit,

      Sed tamquam pecudes aspera uita tenet.

His Didimus lectis regi rescripsit eidem,

      Scripture sensum carmina nostra docent.

Philippi nato Didimus tibi mitto salutem,

2610

      Pro uanis uerbis ista remitto tibi:

Nobis perpetua non est habitatio mundi,

      Vita peregrina talia ferre monet.

Cum cito mors ueniat, alias transimus ad edes,

      Hinc peccatorum nolumus esse domo.

2615

Furtum non facimus, loca publica nec petimus nos,

      Et per stulticiam nolumus esse dei.

Atque deo summo mens non est inuida nostra,

      Assiduis precibus sed famulamur ei.

Qui deus est magnus, per quem sunt cuncta creata,

2620

      Quamuis sit stabilis, cuncta creata mouet.

Ac homini tribuit arbitria libera plene,

      Vt mala despiciat, appetat atque bona.

Qui peiora fugit cupiens bona queque tenere,

      Non deus esse cupit, sed fit amicus ei.

2625

Et quod de nobis falso tua littera dixit,

      Vere de uobis dicere quisque potest.

Nam cum prosperitas mundi uos ducit in altum,

      Elati nimium creditis esse dei.

Vestibus et uariis nimium splendentibus auro

2630

      Cum pulcris gemmis corpora uestra nitent.

Nature speciem quisquis mutare laborat,

      Factorem spernens sic deus esse cupit.

Quid uirtus auri prodest? Non corpora mundat,

      Non fugat ipsa sitim, nec fugat ipsa famem;

2635

Non purgat sordes, nec corpora liberat egra,

      Vt uerum fatear, nil bonitatis habet.

Pergimus ad fluuium, siciunt si corpora nostra,

      Atque cibum petimus, si premit ipsa fames.

Cur potus causa facitis uos aurea uasa,

2640

      Cum similem potum terrea uasa ferant?

Sed pro splendore uos sola superbia ducit,

      Hinc rubeis uasis mensa repleta manet.

Si uirtus aliqua forsan manaret ab auro,

      Cur auri cupidos non saciaret ea?

2645

Sed pocius uicium magnum consistit in auro,

      Quod, dum plus crescit, plus facit appetere.

Post hec rex magnus iterum rescripsit eidem;

      Scripture sensus sic patet inferius.

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

2650

      Natus Olimpiadis Amonis atque dei.

Cum sitis mundi sub tali parte locati,

      Quod uestros fines nullus adire ualet,

Nec uos ad fines alios exire potestis,

      Vobis inuitis aspera uita placet.

2655

Sic similes estis his, qui sunt carcere trusi,

      In quibus arbitria libera nulla manent.

Vt uideo, tales censetis in orbe beatos,

      Quos lex humana iudicat esse reos.

Sed quicumque nequit, quam uult, sibi ducere uitam,

2660

      Illam commendat, quam retinere potest.

En ego si possem uestros attingere fines,

      A uobis uestra uita remota foret;

Armis milicie fulcirem corpora uestra,

      Et uos instruerem bellica facta mea.

2665

Post iussu regis ibi figitur alta columpna,

      Que uariis scriptis intitulata manet.

Indis et Grecis, nec non sermone Latino,

      Vt uariis linguis scripta patere queant,

Prosaice titulus scriptus fuit ille columpna.

2670

      Versibus his illum pandere curo tibi:

En ego, rex Macedum, genitus de rege Philippo,

      Post Darii mortem uictor in orbe manens

Multos deuici ueniens hucusque triumphans,

      De quo sit testis ista columpna michi.

2675

Post uenit in campum, quem gens Antea uocabat,

      Et tunc rex magnus castra tetendit ibi.

Arboribus densis erat illic ardua silua,

      Et gentes pascit fructibus ipsa suis.

Prodiit ex siluis agrestis turba uirorum

2680

      Ex omni parte membra pilosa gerens.

Corpore sunt magni, longi quoque more gigantum,

      Pelliceas uestes corpore quisque gerit.

Humanas uoces quia non audire solebant,

      Ipsos clamore regia turba fugat.

2685

Ex his sexcentos triginta quattuor armis

      Per siluam dictam regia turba necat.

Viginti septem centenis associati

      Ex regis parte tunc periere uiri.

Perque dies trinos illic rex ipse moratur;

2690

      Ex pomis uiuit queque caterua ducis.

Ad fluuium quendam post dum rex ipse ueniret,

      Illic est uisus illico magnus homo.

Hic erat agrestis nequiens proferre loquelam

      Stridens ut porcus impauidusque manens.

2695

Et tamquam porcus gestabat membra pilosa;

      Quisquis eum cernit, mira uidere potest.

Mugitum magnum faciebat more bouino,

      Illius aspectum cuncta caterua timet.

Tunc rex surrexit iussitque uenire puellam,

2700

      Vt staret nuda rex quoque iussit ei.

An siluester homo mulierum sentit amorem,

      Rex cupiens scire, talia iussa facit.

Sed carnis stimulus mouit genitalia membra,

      Quod natura dedit, impulit ipsa caro.

2705

Hinc homo siluester insultum fecit in illam,

      Illi succurrit multa caterua ducis.

Sic uix est captum monstrum mediante puella;

      Qui coram rege ducitur inde statim.

Quem rex aspiciens mirari cepit in illum,

2710

      Et iussu regis ignibus ipse datur.

Post uenit in campum, quo sunt miracula quedam;

      Arboribus plenus hic quoque campus erat.

He nascebantur, cum sol ueniebat ad ortum,

      Crescebant donec sol erat alta petens.

2715

Et decrescebant occasum sole petente

      Post horam sextam tunc mediante die.

Visceribus terre latitabant tempore noctis,

      Atque resurgebant adueniente die.

Ex quarum fructu cum quidam tollere uellet,

2720

      Vt rex mandarat, illico morte perit.

Spiritus insanus de mundo sustulit illum;

      Ex hoc expauit cuncta caterua ducis.

Tunc uox insonuit de celo talia dicens:

      "Istas qui tangit, morte perire sciat!"

2725

Et quedam uolucres degebant partibus illis,

      Quas qui cernebat, mira uidebat in his.

Ex ipsis auibus exibat maxima flamma,

      Has qui tangebat, flamma cremabat eum.

Post hec turba ducis cepit sua castra mouere,

2730

      Ad montem uenit, qui nimis altus erat.

Perque dies octo durauit transitus artus;

      Illic obstat eis pestis acerba nimis.

Serpentes ueniunt super ipsos atque dracones,

      Tandem uix possunt pellere tanta mala.

2735

Postquam de monte descendit regia turba,

      In uallem ueniunt, que tenebrosa manet.

Tangentes nebulam nequeunt discernere sese,

      Sic depressus aer ac tenebrosus erat.

Arboreos fructus dulces hec uallis habebat;

2740

      Ipsos quaque die fluminis unda rigat.

Perque dies octo pergendo lumine solis,

      Tamquam nox esset, regia turba caret.

Vix flatum poterat emittere tota caterua,

      Sic depressus aer flatibus obstiterat.

2745

Ad montem magnum ueniunt post agmina regis;

      Dum montem saliunt, purior aer erat.

Ascensus durat undenis ille diebus,

      Per quos rex magnus culmina montis adit.

Preclarumque diem cernunt trans culmina montis;

2750

      Quando uident solem, gaudia magna gerunt.

Postquam de monte descendit cuncta caterua,

      Per planos campos tunc patuere uie.

Illic rubra manet tellus arbustaque ducit,

      Que supra cubitum crescere non poterant.

2755

Et fructus ducunt, qui ficubus assimilantur;

      Ex his pascuntur agmina queque ducis.

Illic riuus erat, ubi lactea nascitur unda,

      Que pascit cunctos, ut foret ipsa cibus.

Perque dies centum decies septemque dietas

2760

      Transiuit campos queque caterua ducis.

Tunc altum montem cernunt quasi tangere celum,

      Illuc deproperant rex equitesque sui.

In summo montis pendent rupes quasi murus,

      Ac ideo culmen nullus adire ualet.

2765

Extat diuisus in partes transitus ille,

      De quo mirantur agmina queque ducis

Primus adit boream, tenditque secundus ad ortum;

      Cur id contigerit, nemo referre potest.

Vndas diluuii rex id fecisse putando

2770

      Tunc orientalem cepit adire plagam.

Perque dies septem durauit transitus artus,

      Octauoque die post Basiliscus adest.

Illius uisu nec non fetore cadebant,

      Qui precedebant; hinc sibi quisque timet.

2775

Dicunt: "Heu, nobis obstat nunc ira deorum!"

      Et sic incipiunt uertere terga retro.

Solus Alexander post hec ascendit in altum,

      Vt tante cladis causa patere queat.

Tunc procul aspexit Basiliscum rupe iacentem,

2780

      Qui sompno pressus ledere non poterat.

Rex statuens fines, ultra quos nullus adiret,

      Quendam cum clipeo iussit adesse sibi.

Est longus septem cubitis et quattuor amplus;

      Est speculum splendens exteriusque situm.

2785

Rex sumens scutum tunc tendere cepit in illum;

      Calceus ex ligno munit utrumque pedem.

Proximus assistens se contegit undique scuto;

      AspicienS speculum tunc Basiliscus obit.

Tunc rex exclamat: "Equites, huc usque uenite!

2790

      Occisor noster mortuus, ecce, iacet."

Qui iussu regis illic fuit igne crematus,

      Ex cuius morte uita redempta fuit.

Militibus placuit cunctis astucia regis,

      Ipsum collaudant de probitate sua.

2795

Post hec perueniunt, ubi finit transitus ille,

      Vltra quem finem nullus adire ualet.

Montes oppositi pendent illic quasi murus,

      Hinc ultra montes pergere nemo potest.

Ipsis inuitis retro fert uestigia turba,

2800

      Ad campos dictos cuncta caterua redit.

Post uersus boream tendunt ter quinque diebus,

      Hinc iter inceptum cuncta caterua sinit.

Nam rex pergendo tunc ter triginta diebus

      Ad dextram partem tendere cepit iter.

2805

Ad loca montana multis redimita catenis

      Ex auro factis regia turba uenit.

Per bis mille gradus factos radiante saphiro

      Et per quingentos est fabricata uia.

His gradibus pergit, qui uult ascendere montem

2810

      Scandere qui temptat, non aliunde ualet.

In pede predicti montis sua castra tetendit,

      Atque deis propriis illico sacra facit.

Principibus post hec assumptis rex duodenis

      Ad culmen montis tendere cepit iter.

2815

Dum peteret montis apicem rex ipse gradatim,

      Tunc sibi cum sociis atria pulcra patent.

Ex auro facte duodene sunt ibi porte,

      Ex simili specie limina queque patent.

Et decies septem domus est ornata fenestris,

2820

      Atque domus solis nomine dicta manet.

Illic ex auro templum manet edificatum;

      Ipsius ante fores uinea pulcra manet.

Botros ex gemmis preciosis uinea ducit,

      Hinc rex cum sociis gaudia magna trahunt.

2825

Intrat in hanc edem rex principibus sociatus;

      Inde senex quidam surgit aditque ducem.

Hic erat indutus per totum ueste decora

      Ipsius et lectus aureus atque nitens.

Magnus, pulcher erat et toto corpore mundus,

2830

      Eius erat barba candida more niuis.

Pronus adorauit illum rex atque sodales

      Mirantes nimium de probitate senis.

Tunc ait ille senex: "Macedum rex, talia cernes,

      Qualia non uidit carneus ullus homo.

2835

Percipies aure, que nullus sensit in orbe,

      Que tibi pandentur, si bene cuncta notes."

Inquit rex: "Domine mi, tu me quomodo posti?

      Nomine cur proprio me uocitare uales?"

Responditque senex "Tua sunt michi cognita facta,

2840

      Cum nondum totum presserat unda solum.

Nonne uidere placet, que solis dicitur arbor,

      Et que sit lune, que tua fata ferent?"

Dixit Alexander: "Hec opto uidere libenter;

      Que michi promittis, posco uidere cito."

2845

Responditque senex: "Si contactus mulierum

      A uobis distat, illa uidere licet."

Et tunc rex magnus respondens talia dixit:

      "Femineo nexu quisque remotus adest."

Exutis pedibus pannis gemmisque remotis,

2850

      Vt undant secum, precipit ille senex.

Antiochum duxit, Perdicam cum Tholomeo,

      Preceditque senex, hique sequuntur eum.

Per quandam siluam ceperunt tendere gressus;

      Arboribus magnis silua repleta manet.

2855

Nam centum pedibus arbor tendebat in altum;

      Laurinis foliis silua repleta manet.

Ex ipsis quedam foliis similantur oliue,

      Et caros fructus quelibet arbor habet.

Thus fluit ex ipsis, opobalsamus inde resultat

2860

      Et magnus cunctis inde redundat odor.

Illic arbor erat, que tamquam sicca manebat

      Et nimis excelsa; frondibus ipsa caret.

In cuius summo splendens auis una sedebat,

      Cristatas fauces et caput ipsa gerit.

2865

Vertice gestabat cristam pauonis ad instar,

      Cristalli speciem continet ipsa gula.

Auri fulgores in se cristallus habebat,

      Gutturis ipse color mixtus adornat auem.

Purpureusque color caudam depinxerat eius

2870

      Non sine ceruleo pulcrior inde manens.

Et roseis pennis fulget pars ultima caude,

      Ex omni parte sic auis ipsa nitet.

Hanc rex aspiciens nimium miratur in illam;

      Inde senex ille talia dixit ei:

2875

"Quam cernis uolucrem uocitatur nomine Fenix,

      Hec auis est sola, non habet ipsa parem."

Post hec arboribus solis luneque propinquant,

      Vtraque pulcra satis et nimis alta manet.

Arbor erat solis foliis splendentibus auro,

2880

      Et color admixtus his rubicundus erat.

Argenti species splendebat in arbore lune,

      Et color in foliis clarus et albus erat.

Tunc ait ille senex: "O rex, nunc respice sursum!

      Que tibi predixi, mira uidere potes

2885

Querere si cupias, nichil unquam uoce loquaris!

      Si quid scire uelis, corde reuolue tuo!"

Rex tunc dixit ei: "Quali sermone loquetur

      Arbor, que dicet fata futura michi?"

Respondens dixit: "Que solis dicitur arbor,

2890

      Incipit Indorum, finit et ipsa tuo.

Econtra loquitur, lune que dicitur arbor:

      Sic uariis linguis utraque fata refert."

Dum rex pensaret, si patria tecta uidebit,

      Arbor solaris talia metra refert:

2895

"Tu dominator ades dominus simul, et pater extas,

      Et patrium regnum per tempora nulla uidebis."

Et dum pensaret, quis mortis terminus esset,

      Arbor lunaris talia metra refert:

"Anno completo uiues et mensibus octo,

2900

      In quo confidis tibi mortis pocula donat."

Et dum pensaret, quis mortis pocula ferret,

      Arbor predicta talia metra refert:

"Si tibi pandetur uir, qui tua fata resoluet,

      Illum confringes, et sic mea carmina fallent."

2905

Tunc ait ille senex: "Noli plus esse molestus

      Ipsis arboribus fata futura petens!

Sed retro tendamus, quia tendere non licet ultra,

      Nulli, dum uiuit, amplius ire licet."

Post rex cum sociis rediens plangebat amare,

2910

      Cum sibi sit uite terminus ipse breuis.

Post ait ille senex: "Si uultis tendere retro,

      Ad boree partes est breuis ipsa uia."

Post hos sermones predictam tendit in edem,

      Perque gradus dictos rex sua castra petit.

2915

Introitum primum montis post hec repetendo

      Ad dictos campos regia turba uenit.

Est ibi planicies, de qua fit mencio supra;

      Ipsius in fine rex sua castra parat.

Inter utramque uiam geminas fixere columpnas;

2920

      Inter eas assis insita magna manet.

In qua prosaice rex iussit talia scribi,

      Que declarabunt hec mea metra tibi:

"Magnus Alexander Macedo genitusque Philippi

      Confuso Dario perficit istud opus.

2925

Qui rex Persarum fuerat nimiumque superbus,

      Per regem Macedum stratus ad ima ruit.

Tendere si cupies istinc ex parte sinistra,

      Per longum spacium fiet aperta uia.

Sed si quis cupiet a dextra parte meare,

2930

      Per uarios casus aspera multa feret."

Indorum lingua, Greco, sermone Latino,

      Hebreis uerbis hoc epigramma patet.

Amotis castris patet his Phasiaca tellus;

      Gentes dant sua dona duci:

2935

Pelles, quas quidam pisces gestare solebant;

      Pardorum pelles his similare potes.

Quedam sunt similes ex his cum pelle leonis,

      Que sunt uisa satis munera grata duci.

Ipsi donarunt pelles quoque murenularum;

2940

      Et pellis cubitis sex quoque longa manet.

Vrbs ex structura lapidum, qui sunt preciosi,

      Partibus his fuerat edificata diu.

Ipsius muri constructi sunt sine calce;

      In summo montis urbs speciosa patet.

2945

Est mulier uidua, primatum que tenet urbis,

      Nomine Candacis non sine prole manens.

Sunt sibi tres nati: Caraceus Candeolusque,

      Marsipposque minor, qui sua regna tenent.

Ipsi regine rex tunc misit sua scripta,

2950

      Scripture sensum littera nostra docet:

Rex regum, dominus illorum, qui dominantur,

      <Natus Olimpiadis Amonis atque dei,>

En, tibi, Candaci regine, dirigo dona,

      Ex auro puro que fabricata manent,

2955

Amonis et statuam, templum quoque, quo sacra fiunt;

      Inde deo dicto flagito sacra dari.

Ad montes mecum, quia uos deposco, uenite,

      Vt fiant illic sacra benigna deo!

Post hec regina direxit magna tributa

2960

      Cum magnis donis et sua scripta duci.

En ego, regina Candacis nomine dicta,

      Regnantum regi dirigo scripta mea.

Me tibi submitto, cum sis dominator in orbe,

      Cui donante deo Persia tota subest.

2965

Seruit et Egiptus, famulatur et India tota,

      Et gentes alie multa tributa ferunt.

Non Amon solus, sed numina queque deorum

      Applaudunt uobis et bona queque ferunt.

Scripsisti nobis, Amoni quod sacra paremus;

2970

      Non opus est nobis talia sacra dare.

Cum puras animas habeamus tempore cuncto,

      Non est conueniens sacra parare deis.

Sed quia nunc cupio uestris parere petitis,

      Hinc Amoni uestro dirigo dona mea.

2975

Ex auro pulcrum cum gemmis hoc diadema

      Dirigo, quo ualeam grata placere tibi.

Ex auro bipedes centum, denasque catenas

      Ex auro factas dirigo dona tibi.

His papagallorum sculpture sunt fabricate,

2980

      Gemmis insertis queque catena nitet.

Cum donis dictis papagallos mitto ducentos,

      Ex auro cantras dirigo terque decem.

Ex ebeno uectes pulcros tibi dirigo mille,

      Illorum nullum ledere flamma potest.

2985

Ethiopes pueros quingentos et tibi mitto;

      Ipsis centena simia iuncta manet.

Cum donis dictis elephantes mitto ducentos;

      Horum quisque feret pondera grata tibi.

Et decies octo tibi mitto rinocerontes,

2990

      Panteras mille ter tibi mitto duci.

Mitto quadringentas tibi pelles pardi leonis;

      Omnia predicta munera mitto tibi.

Si totum mundum uicisti, scribere cura,

      Vt scriptis ipsis cercior esse queam!

2995

Pictor regine cum donis missus ab ipsa

      Membrana quadam pinxerat arte ducem.

Ipsam picturam pictor portauit eidem;

      Quam cum uidisset, gaudia corde tulit.

Post hec Candeolus uadens spaciando per arua

3000

      Vxorem secum duxerat ipse suam.

Rex Bebricorum comitatus milite multo

      Ipsius uxorem tunc rapiendo tulit.

Candeolus fugiens peciit regalia castra,

      Vt regis Macedum quereret auxilium.

3005

Castrorum uigiles capiunt hunc tempore noctis,

      Quem Tholomeus iussit adesse sibi.

Querit, cur ueniat, et querit nomen ab illo;

      Respondens retulit fata sinistra sua,

Et quod Candacis regine filius esset

3010

      Querens auxilium rege iubente dari.

Tunc Tholomeus adiit tentoria regis;

      Ipsi narrauit singula dicta sibi.

Dixit Alexander: "Redeas nunc ad tua castra

      Et proprio capite fer diadema meum!

3015

Sic regem Macedum te fingas nomine falso,

      Et me clam uocita, dum petis Antiochum!

Coram Candeolo tu mutabis michi nomen

      Dicens: "Antioche! Consule, queso, michi!"

Et que Candeolus dixit, michi singula narra!

3020

      Tunc ego respondens hec tibi uerba loquar:

"Rex bone, mi domine! Si uult dominatio uestra,

      Ibo cum iuuene, qui modo presto manet.

Ex uestra parte dicam regi Bebricorum,

      Vxorem raptam reddat ut ille sibi.

3025

Quod si non reddat, eius bona cuncta cremabis,

      Et sic uxorem reddet eamque sinet."

Post hos sermones simulato nomine dictos

      Natus regine gaudia corde gerit

Dicens: "O prudentissime miles,

3030

      Sceptrum regale conuenit esse tibi."

Post hec pergentes uenerunt regis ad urbem;

      Exclamant uigiles: "Quis uenit exterius?"

Dixit Alexander: "Hic Candeolus uocitatur,

      Regis Alexandri sum quoque missus ego.

3035

Ex eius parte uobis uolo talia fari:

      Istius uxorem reddite, mando, cito!

Quam nisi reddatis, tunc rex bona uestra cremabit,

      Qui uirtute sua regna subacta tenet."

Tunc ciues omnes fregerunt atria regis;

3040

      Vxorem raptam Candeolus recipit.

Antiochum post hec regine natus adorat,

      Poscit, ut ad matrem tunc comitetur eum,

Vt sibi pro meritis condignum reddat honorem.

      Post hec Antiochus talia dixit ei:

3045

"Non ueniam tecum, nisi rex michi talia mandet;

      Tu mecum redeas, istud et ipse pete!"

Inde Tholomeus simulato nomine regis,

      Vt secum uadat, illico mandat ei.

Dum simul incedunt, adeunt per culmina montis,

3050

      Que nimis excelsa nubibus equa manent,

Arboribus plena, que ducunt Indica poma;

      Illic sunt uites, in quibus una nitet.

Vitibus in cunctis pendebat maxima botrus,

      Quam uix robustus ferre ualebat homo.

3055

Atque nuces ducit nux magnas more peponum;

      In siluis illic simia multa manet.

Postque dies paucos ueniunt Candacis ad urbem;

      Aduentum nati nuncia Fama refert.

Tunc regina sciens, quod regis nuncius esset

3060

      Cum proprio nato, gaudia corde gerit.

Induit et uestes regales, atque coronam

      In pulcro capite pertulit ipsa suo.

Magnates proprios omnes sibi iussit adesse.

      Vsque gradus edis obuia uadit ei.

3065

Extat pulcra satis, facie nimiumque decora;

      Quam rex aspiciens gaudia mente gerit.

Illius in specie credebat cernere matrem,

      Ac ideo cernit gaudia mente sua.

Cernit reginam cernitque palacia pulcra;

3070

      Auro cum gemmis fulgida tecta manent.

Post hec Candacis hunc in triclinia duxit;

      Lectulus ex auro quilibet extat ibi.

Illic est paries, quem pulcher onichius ornat;

      Mensa nitet gemmis, singula scanna nitent.

3075

Est ametistus ibi, splendens uiridisque smaragdus;

      Porphireo lapide queque columpna nitet.

Falcatos currus ac effigies elephantum

      Constructas opere queque columpna tenet.

Humanis pedibus calcatur queque figura;

3080

      Hec oculis cernens gaudia magna trahit.

Sub loca predicta fluuius currebat amenus;

      Cristalli speciem fluminis unda tenet.

Tunc cum regina, cum natis est epulatus

      Antiochus dictus, nuncius ipse ducis.

3085

Post hec Candacis ad lectum duxit eundem,

      Auro cum gemmis qui fabricatus erat

Et nimium pulcher, splendebat solis ad instar;

      Ad lectos alios illico duxit eum.

Ex ebeno, buxo, cipresso sunt fabricati;

3090

      Per magicas artes quisque mouetur ibi.

Qui lectos ducunt, uiginti sunt elephantes,

      Voluunturque rote, belua quando trahit.

Ingrediente duce sunt cuncta cubilia mota;

      Talia dum cernit, nuncius ipse stupet.

3095

Inquit tunc missus: "Fierent si talia facta

      In nostris terris, mira uidenda forent."

Clamat Alexandrum Candacis nomine dicens:

      "Tu bene dixisti singula uera loquens."

Cum rex se sciret uocitatum nomine uero

3100

      Maximus inde tremor illico pressit eum.

Mutatur facie, pallor replet quoque uultum.

      Cui Candacis ait: "Cur tibi pallor adest?

Picturam propriam cernas, que te manifestat;

      Orbis destructor, cur mala tanta facis?

3105

India, Persia, Parthia, Media, Tracia plorant

      Impia facta tua, que scelerate facis.

Armorum rabies, o rex, tibi quid modo prodest?

      Nullo pugnante te mea uirtus habet.

Prosperitas hominis cur mentem ducit in altum,

3110

      Cum cito labatur prorsus ad ima ruens?"

Audit Alexander reginam talia fantem;

      Dentibus hinc stridet et mouet inde caput.

Inquit regina "Cur te turbatio miscet?

      Dic, ubi nunc uirtus imperialis adest!"

3115

Dixit rex: "Ira nimium mea uiscera torquet,

      Ex hoc, quod gladio nunc manus ista caret."

Candacis dixit: "Si, quod cupis, ipse teneres,

      Nil tibi prodesset, nam tibi uirtus abest."

Dixit Alexander "Ego te prius ense necarem,

3120

      Nec proprie uite parceret ista manus."

Inquit Candacis: "Sermo tuus est sapientis!

      Sed non expaueas, namque perire nequis!

Vxorem nati quia nobis restituisti,

      Ex illa causa nunc quoque tutus eris.

3125

Si tamen aduentus tuus esset notus in urbe,

      In mortis laqueum te cecidisse scias.

Nam regem Porum cum multis ense necasti

      Barbara gens ideo te cupit ense mori.

Et Pori nata modo coniunx est Caracei,

3130

      Quem tamquam natum diligo more pio."

His dictis missum Candacis duxit in edem;

      Post loquitur natis, hec quoque dixit eis:

"Huic misso regis Macedum faciamus honorem!

      Pro gratis meritis munera grata ferat!"

3135

Iunior hinc natus Caraceus talia dixit:

      "Que uas dixistis, nunc facienda forent,

Sed petit hunc missum mea coniunx ense necari,

      De patre uindictam sumat ut ipsa suo."

Tunc genitrix dixit: "Hunc missum prodere nobis

3140

      Est inconueniens, qui bona multa tulit."

Candeolus dixit: "Pocius uolo morte perire,

      Quam regis missus sufferat ulla mala."

Hinc inter fratres oritur contencio magna;

      Illorum mater est nimis inde dolens.

3145

Dixit Alexandro "Sapientis sume loquelam!

      Fratres discordes pacificare stude!"

Illos alloquitur missus quoque talia dicens:

      "Cur pro me uultis arma mouere modo?"

Inde Caraceo loquitur, cui talia dixit:

3150

      "Si tu me perimis, nil tibi laudis erit.

Rex, qui me misit, meliori milite gaudet,

      Nam sum de minimis, quos sua mensa tenet.

Si tu me perimis, modicum rex inde dolebit,

      De paruis factis inmemor ipse manet.

3155

Nam si me carum reputasset, non ego solus

      Huc essem missus, qui mala multa tuli.

Si me dimittis, ipsum regem tibi tradam.

      Talia promitto firmiter ipse tibi.

Hoc michi tu iura, tibi sic ego talia iuro."

3160

      Inde Caraceus gaudia corde gerit.

Inter se fratres fecerunt illico pacem:

      Istis promissis letus uterque manet.

Post hec regina missum clamauit eundem;

      In loca secreta denuo traxit eum.

3165

Inquit ei: "Vellem tecum consistere semper,

      Hostes ut possem uincere quosque meos."

His dictis misso, donat regina coronam

      Auro confectam, que nitet inde satis.

Illam contextus adamas preciosus adornat

3170

      Vt speculum lucens, quo speculatur homo.

Iungitur huic dono quedam clamis imperialis

      Auro consuta, splendet et inde nimis.

Ex uariis gemmis pulcre stellata coruscat;

      Ex illis donis gaudia missus habet.

3175

Quedam secreta tunc missus fecit eidem

      Oscula dans illi, sic quoque letus abit.

Candeolus post hec missum traduxit eundem;

      Quandam speluncam tunc adeundo petunt.

Illic hospicium fixerunt nocte sequenti;

3180

      Candeolus dixit "Est locus iste sacer.

Istic consilium celebrant sacra numina celi."

      Propterea missus illico sacra facit.

Post hec intrauit speluncam solus eandem,

      Vt ualeat scire singula dicta sibi.

3185

Illic est nubes, est et caligine plena;

      In medio nebule sidera multa nitent.

Atque deus quidam magnus sistebat ibidem

      Lucentes oculos horribilesque gerens.

Dum rex expectat, rapuit tunc extasis illum,

3190

      Quem deus aspiciens illico dixit "Aue!"

Dixit Alexander "Quis tu?" Respondit et ille:

      "Sinchisis dicor terrea regna regens:

Qui tibi subieci regiones undique mundi,

      Pro tantis donis munera nulla tuli.

3195

Vrbem struxisti, que tecum nomine gaudet.

      Nec per te templa sunt fabricata michi."

Inquit Alexander "Si me permiseris ire

      Ad natale solum, te uenerabor ibi.

Nam templum pulcrum, melius quam sistat in orbe,

3200

      Miris structuris edificabo tibi."

Tunc ait ille deus: "Nunquam tua tecta uidebis.

      Sed tamen ingredere! Post tua fata petes."

Inde deum cernit alium caligine plenum;

      Dum nomen querit, inquit et ille sibi

3205

"Dicor ego Serapis uocitatus origo deorum;

      Intrando Libiam uisus es ipse michi."

Dixit Alexander "Dic, quis me cedere debet!"

      Respondit Serapis: "Non decet ista peti!

Olim predixi: Non prodest noscere finem;

3210

      Sed tamen ad presens talia dico tibi:

Vrbem struxisti, cui nomen tu posuisti;

      Multorum regum mansio fiet ibi.

Pulcra sepultura pro te fabricabitur illic;

      Corpus defuncti post requiescet ibi."

3215

Candeolus dictus post ad sua tecta recessit,

      Antiochus missus ad sua castra redit.

Inde sequenti die mutauit rex sua castra

      Ad loca serpentum regia turba uenit.

Ipsorum capita sunt omnia plena smaragdis,

3220

      Lasere uescuntur, lac quoque potat eos.

Et piper est illis cibus omni tempore gratus,

      Quod gignit uallis fertilitate loci.

Inter se pugnant serpentes quolibet anno,

      Ex ipsis multi tunc moriendo cadunt.

3225

Ad loca post ueniunt, ubi sunt animalia dira;

      Ipsis ut porcis ungula scissa manet.

Et pedibus trinis erat illis ungula lata

      Cum tali gladio belua queque ferit.

Porcorum capita gestant caudasque leonum.

3230

      His mixti grifes agmina multa necant.

Veloces nimium facies equitum feriebant;

      Cum sessore suo subleuat unguis equum.

Fortis Alexander huc illuc undique currens

      Confortans equites hec quoque mandat eis:

3235

"Illos percutite cum contis atque sagittis!"

      Et sic cessauit pestis acerba nimis.

Ex regis sociis equites periere ducenti,

      Bis quater his iuncti tunc periere uiri.

Ad fluuium magnum ueniunt post agmina regis;

3240

      Bis denis stadiis hic quoque latus erat.

Extat arundinibus ipsius ripa repleta

      Altis et grossis, quas fouet humor aque.

Tunc iussu regis calamis naues fabricantur

      Appositis coriis, transitus inde patet.

3245

Indigene gentes mittunt enxenia regi;

      Ex hoc letatur cuncta caterua ducis.

Que sint hec dona, narrant tibi carmina nostra:

      Spongia, que candet, quam maris unda gerit,

Spongia purpurea cum conchis atque marinis;

3250

      Ternas metretas concha marina capit.

Et magni fuci, nec non nimium rubicundi,

      Predictis donis hec sociata manent.

Vermes ex fluuio geniti grossi quasi coxa,

      Quos tamquam pisces mandere quisque potest.

3255

Murene magne, quas Occeanum mare ducit;

      Bis centum libras pondere quoque capit

Et decies quinas; sunt talia munera grata;

      Hinc Macedum princeps gaudia corde gerit.

Et pulcre tunice facte de pelle uitelli,

3260

      Sed tales uitulos unda marina fouet.

Per fluuium nabant mulieres corpore nude;

      Membra gerunt pulcra, candida more niuis.

Longos usque pedes dedit his natura capillos;

      Ipsarum mores carmina nostra docent.

3265

Ignotos homines, si quos tenet unda natantes,

      Illos submergunt; quos uorat unda cito.

Aut portant ipsos ad ripas fluminis extra

      Subter arundinibus oscula multa gerunt.

Astringunt homines, cogunt secumque coire,

3270

      Donec uitalis spiritus exul abit.

Ex ipsis binas equites cepere puellas;

      Illis sunt membra candida sicut ebur.

Sunt illis dentes magni similesque caninis;

      Et denis pedibus femina longa manet.

3275

Gentes inmundas, que Tartara turba uocantur,

      Post hec rex magnus clausit in arta loca.

Hoc est uiginti reges horumque cateruas

      Binis adiunctis, ut docet historia.

Per magicas artes rex magnus clausit easdem,

3280

      Ne mundi regio contaminata foret.

He sunt Gog sunt atque Magog, nec nomina cuncta

      Expedit, ut narrent carmina nostra tibi.

Aspicias prosam, que narrat nomina cuncta;

      Versus non patitur singula uerba loqui.

3285

Est locus ad partes orientis et undique clausus

      Ex magnis ripis, sed patet una uia.

Introitus talis uocitatur Caspia porta:

      Illic rex magnus arte retrusit eas.

Illic sunt urbes, sunt uille, sunt quoque castra;

3290

      Gentibus his tellus illa repleta manet.

Sed cur he gentes inmunde sunt uocitate,

      Forsan narrabunt carmina nostra tibi.

Credo, quod he gentes comedebant omnia cruda,

      Et pecorum more uiuere ritus erat.

3295

Aut contra mores humanos forte coibant;

      Hinc "gens inmunda" gens ea dicta fuit.

Et quia rex timuit, ne gens ea crescat in orbe,

      Hinc magnus princeps illico trusit eas.

Tradant Iudei, nec ab his sacra pagina distat,

3300

      Quod gens Hebrea multa reclusa fuit.

Nam rex Salmanasar captiuos duxit Hebreos,

      Qui rex Assirie tunc quoque magnus erat;

Namque tribus denas cepit rex Assiriorum,

      Iudas Beniamin tunc tenuere Lares.

3305

Post longum tempus Macedum rex clausit easdem

      Que sunt incluse iugiter usque modo.

Has Antichristus post ad sua tecta reducet,

      Vt tradunt quidam, qui sacra scripta legunt.

Et fines terre post hec rex magnus adiuit,

3310

      Occeani litus cuncta caterua tenet.

Et iuxta litus erat illic insula quedam;

      Indigenis populis insula plena patet.

Cum rex hos audit Greco sermone loquentes,

      Inde natatores iussit adire statim.

3315

Ex ipso fundo consurgunt undique cancri,

      Submergunt illos, quos uorat unda maris.

Contra solsticium post hec brumale tetendit;

      Occeani litus agmina queque tenent.

Cum perrexisset rex sexaginta diebus,

3320

      Militibus patuit post maris unda rubri.

Illic ascendit quendam montem nimis altum,

      Vt quasi pensaret proximus esse polo.

Ingenio quali ualeat super alta leuari,

      Dum rex pensaret, montis ad ima redit.

3325

Instructos fabros rex illico iussit adesse;

      Hi postquam ueniunt, talia mandat eis:

"Ex ferro currum fortem michi nunc fabricate,

      Quem bene firmatum ferrea uincla ligent!"

Perfecto curru sicut rex iusserat illis

3330

      Quattuor hinc grifes precipit esse simul.

Illos ad currum iussit rex inde ligari

      Cum ferri uinclis, quo bene tutus eat.

In summo currus illorum ponitur esca;

      Intrans rex currum grifibus alta petit.

3335

Dum nimis ascendunt grifes nimis alta petendo,

      Cernit Alexander subdita queque sibi.

Tellus paret ei, tamquam foret area parua,

      In qua messores spargere grana solent.

Occeanumque mare torti serpentis ad instar

3340

      Vt tenuis circus, sic mare girat humum.

Virtus diuina grifes caligine texit;

      Scandere dum credunt, inferiora petunt.

In quodam campo currum tunc deposuere,

      In curru residens rex quoque sanus adest.

3345

Per ter quinque dies rediit rex ad sua castra

      Absque labore graui non remeare ualens.

Vt perscrutetur, que sunt insignia ponti,

      Fictores uitri mandat adesse sibi.

Ampullam claram fieri tunc iussit ab illis,

3350

      Vt claro uitro cernere possit aquas.

Mandat, ut astringant uas illud ferrea uincla,

      Vt teneant equites talia uincla, iubet,

Et tempus statuit, quantum uelit esse sub undis;

      Intrat in ampullam, mox quoque clausa fuit.

3355

Feruentique pice sunt cuncta foramina clausa,

      Vt rimas unda non penetrare queat.

Sic rex inclusus peciit maris inde profundum;

      Diuersos pisces rex quoque cernit ibi.

Sunt species illis uarie, uariique colores,

3360

      Terrarumque feris hos similare potes.

Qui pedibus calcant terras undeque profundum,

      Arboreos fructus hi comedendo uorant.

Nam pelagi fondum manet arboribus bene plenum,

      Vescitur hoc fructu belua queque maris.

3365

Ad uas predictum concurrunt undique pisces,

      Dum cernunt uitrum, belua queque fugit.

Illic et multa uidit mirandaque ualde,

      Que non credenda noluit ille loqui.

Quidam dixerunt, quod fraudes insidiandi

3370

      Gentibus humanis tunc patuere prius.

Sed male dixerunt, quoniam prius ista leguntur

      In libro Iosue, si sacra scripta legas.

Illic insidiis piscis piscem capiebat.

      Que princeps Macedum cuncta notauit ibi.

3375

Post equites regis ad se retrahendo catenas

      Ampullam releuant, rex quoque sanus adest.

Inde maris rubri pergens per litora princeps

      Post modicum tempus castra tetendit ibi.

Illic insidiis piscis piscem capiebat.

3380

      Ossa gerunt capite ferrea dura nimis.

Hisque forant clipeos, ledunt nimis agmina regis,

      Ac aciem gladii cornua queque gerunt.

Nomen inest illis, quod dicitur unique cornis,

      Ex his turba ducis agmina multa necat,

3385

Hoc est bis mille nec non bis milia trina

      Et quadringenta iunctaque quina decem.

Ad loca deserta, que sunt inter mare rubrum

      Et terras Arabum, regia turba uenit.

Illic serpentes multi dirique manebant,

3390

      Tamquam uerueces cornua quisque gerit.

Cum quibus hi feriunt ledentes agmina regis;

      Ex ipsis multos regia turba necat.

Ad loca post ueniunt, ubi sunt animalia dira,

      Que clinocephalos regia turba uocat.

3395

Inmensos dentes gestant, sunt corpore magni,

      Horum ceruices assimilantur equis.

Flatibus illorum manabat maxima flamma.

      Qui nimis infestant agmina cuncta ducis.

Fortis Alexander monuit tunc undique turbas,

3400

      Vt se defendant, nec mala tanta ferant.

Ex clinocephalis periit pars maxima ferro;

      Sic ualidam pestem regia turba fugat.

Inde petunt campum quo rex sua castra tetendit;

      Bucifalus moritur, rex dolet inde nimis.

3405

Ipsius auxilio quia uicit prelia multa,

      Tunc rex plorauit turbidus inde manens.

Tunc urbem quandam construxit in eius honorem,

      Que mandante duce nomine gaudet equi.

Illic facta fuit quedam structura sepulcri,

3410

      In qua Bucifalus mortuus ipse iacet.

Ad fluuium quendam, qui Titan nomen habebat,

      Amotis castris regia turba uenit.

Indigene gentes regi sua dona tulerunt;

      Qualia sunt dona, carmina nostra docent:

3415

Ad regem mittunt elephantum milia quina,

      Qui portare ualent pondera grata duci.

Milia centena sunt donis addita plaustra,

      Que bene falcata regia turba tenet.

Amotis castris adeuntque palacia Xersen,

3420

      Regis Persarum, que fabricata manent.

Miris sculpturis ex auro sunt ibi lecti,

      Ac albis auibus atria plena patent.

Predicte uolucres similantur nempe columbis,

      Mortis uenture prescia queque manet.

3425

Nam si conspiciunt egrum, tunc fit bene sanus,

      Si non conspiciunt, tunc perit ipse cito.

Hostibus euictis nec non monstrisque subactis

      Amotis castris tunc Babilona petit.

Et Nabuzardam regem iubet ense necari,

3430

      Qui pro rectore tunc residebat ibi.

Et sibi subiecit terram turrimque gigantum,

      Quam Nemroth magnus struxerat ille gigas.

Imperiique caput statuit tunc in Babilone;

      Per septem menses pace quieuit ibi.

3435

Scripsit Olimpiadi, scripsit tunc ipse magistro

      Singula narrando, que mala passus erat:

Frigora, languores, estus nimiosque calores,

      Que uix humanus sermo referre potest,

Qualiter euicit Indos et monstra subegit

3440

      Atque feras multas uictor ubique manens.

Doctus Aristotiles post hec rescripsit eidem,

      Scripture sensum carmina nostra docent.

Regnantum regi, qui singula regna gubernas,

      Seruus Aristotiles dirige scripta mea.

3445

Perlectis uerbis, que narrat epistula missa,

      Miratus nimium sum stupefactus ego.

Hinc ego pensaui te non deitate carere,

      Non hominis posse, sed deitatis habes.

Talia temptasti, uidisti talia uictor,

3450

      Qualia non ualuit carne creatus homo.

Propterea grates refero mundana creanti,

      Quod nullus ualuit obuius esse tibi.

O quam felices, qui sunt tua castra secuti,

      Auxilio quorum regna subacta manent!

3455

Te sustentarunt, pro te mala multa tulerunt,

      Pro gratis meritis munera grata ferent.

Qualiter esse queat sanus scripsitque dietam,

      Vt referunt medici, qui sua scripta legunt.

Illud non scripsi, medicine nescius artis,

3460

      Id tractent medici, qui sua scripta docent.

Inde tronum pulcrum fabricari iussit ibidem,

      Cui nunquam similis ullus in orbe fuit.

Namque fuit cunctis tunc auri copia tanta

      Quod pro neglecto quisque putaret homo.

3465

Eminet id solium cubitis altum duodenis

      Per totidemque gradus itur ad alta troni.

Bis sene statue sustentant undique sedem,

      Ipsarum manibus insidet ipse tronus.

Nomina sunt scripta statuis duodena baronum,

3470

      Consilio quorum rex quoque cuncta gerit.

Est eius sedes uiridi fundata smaragdo,

      Et bene resplendet omnibus ipse tronus.

Ac paries fulget, ornatque topasius ipsum,

      Eius splendore gaudia quisque trahit.

3475

In dictis gradibus fulgent lapides preciosi

      Quos manus artificis texuit arte sua.

In summo sedis magnus carbunculus extat,

      Vt solis radius sic quoque nocte nitet.

Extat imaginibus pulcris circumdata sedes,

3480

      His uariis linguis insita scripta manent.

Hi uersus narrant regionum nomina cuncta,

      Que regi subeunt atque tributa ferant.

Versibus exametris narrantur singula dicta,

      Vt bene demonstrat littera nostra sequens.

3485

Parthicus et Medus, Indus michi seruit et Arabs,

      Assirius, Cilicus, quoque Mesopotamia, Persa,

Italus, Hebreus, gens aspera Cananeorum,

      Ethiopum gentes, Macedonia, Grecia, Ciprus,

Egiptus, Colchus, Caldeus Capadocusque,

3490

      Femineum regnum, Libicus, Liburnus, Ysaurus,

Affricus et Sardus, Smirnus, Pamphilia, Laudus,

      Effesius, Thurus, Bachus simul et Philadelphus,

Maurus, Numidius populus, ditissima Moroch,

      Anglicus et Scotus, Britonumque superba caterua,

3495

Irlandus, Flandrus, Cornealus et quoque Norges,

      Theutonicus, Francus, Guandalia, Gallia tota,

Ispanus sponte michi flexit nunc sua colla,

      Romanus populusque ferox et doctus in armis,

Se michi supponunt fortes sine crimine Tusci,

3500

      Apulus et Calaber. Siculus michi munera donant,

Scithicus, Ircanus, Armenia, barbarus ordo,

      Bulgarus, Albanus, Venetus, Dalmaticus, Ister,

Vngarus et Frigius, Batrus, quoque Seruia Bessus,

      Cuncta michi subsunt; michi Iuppiter imperat unus.

3505

Post hec rex iussit fieri diadema decorum

      Auro cum gemmis undique rite nitens.

Illic scriptura contexitur hoc epigramma:

      Ortus et occasus, aquilo michi sensit et auster.

Scribitur et Greco nec non sermone Latino,

3510

      Vt uariis linguis scripta patere queant.

Horrendum natum peperit tunc femina quedam

      Vultibus aduersis, nam fuit ille biceps.

Et supra uentrem parebat forma uirilis,

      Et pecus ut brutum corporis ima parent.

3515

Ac umbilicus discrimen diuidit istud,

      Infima pars uiuit, mortua summa manet.

Ad regem mulier monstrum clam portat opertum,

      Quod cum uidisset, rex stupet inde nimis.

Conuocat ariolum, monstrum monstrauit eidem,

3520

      Ariolus plorans hec quoque dixit ei:

Rex bone, pro certo tibi mortis fata propinquant,

      Ex monstri specie nunc tibi uera loquor:

Nam caput exanime mortis tibi signa figurat,

      Qui tibi succedant uiuida membra notant.

3525

Qui tibi succedent, signantur corpore bruti,

      Effigies hominis te notat esse caput.

Et sicut melior homo, quam sit belua queque,

      Sic uestrum regnum singula regna preit.

Respectuque tui post te nullus residebit,

3530

      Nam non est similis belua bruta uiro.

Aduersi uultus designant scismata regni,

      Que fient, postquam morte peremptus eris.

Nam multi reges post te regnare uolentes

      In se discordes prelia dura gerent."

3535

Hinc rex plorauit, plorando talia dixit:

      "O deus omnipotens, te precor, alme pater,

Ne cito mors ueniat, longentur tempora uite,

      Vt finire queam, que mea uita cupit.

Sed si non placeat, quod finis sit michi longus,

3540

      Me tibi subiectum suscipe, queso pie."

Antipater Macedo post hec mala corde putando

      Pro regis morte dira uenena parat.

Hic mortem regis tractarat tempora longo,

      Mater Alexandri fit nimis inde dolens.

3545

Antipatro scripsit, fugiat quod regis ab ira,

      Hec mala secreta notificando duci.

A quodam medico tunc emit pocula mortis

      Que nequeunt ulla uasa tenere diu.

In cantra ferri tunc pocula dira recondit,

3550

      In Babilona cito mittere curat ea.

Natum cum cantra Cassandrum nomine dictum

      Dirigit ad Iobam, qui sibi frater erat.

Hic Iobas fuerat regis pincerna fidelis;

      Offensa modica deserit ipse fidem.

3555

Nam rex in capite baculo percusserat illum,

      Quamuis in culpa non foret ipse Iobas.

Ac ideo morti regis consensit inique

      Et studuit regi dira uenena dare.

Tunc magnus princeps celebrans conuiuia magna

3560

      Cunctos magnates iussit adesse suos.

Iussit, ut exclament precones per Babilona,

      Quod rex festiuos imperat esse dies.

Precipit, ut ueniant omnes ad prandia regis;

      Sic eius iussis agmina queque fauent.

3565

Inde coronatus mandauit adesse Rosannem,

      Que pulcro capite fert diadema suum.

Ipsam traduxit procerum generosa propago,

      Vestibus ex auro circumamicta uenit.

Ipsius facies roseo redimita colore

3570

      Non retinet fucos, sed speciosa nitet.

Vt rutilans aurum flauos gerit ipsa capillos,

      Quisquis eos cernit, aurea fila uidet.

Vt Veneris sidus oculos habet illa micantes,

      Quando preit solem, quod uenit ante diem.

3575

Ipsius aspectus infigit uulnus amoris

      Et facit, ut caleant frigida membra senum.

Nature munus sic predotauit eandem,

      Quod non est uisa pulcrior ulla prius.

Mandat, ut intersit conuiuis pulcra Rosannes,

3580

      Splendent ut mensa tota decore suo.

Assidet ipsa ducem coniunx mandante marito,

      Aspectu cunctos attrahit ipsa suo.

Et quia rex timuit, ne quis mala uina propinet,

      Amotis manicis quisque propinat ibi.

3585

Multi uenerunt ad regia prandia leti,

      Quos premet inmensus proximus, ecce, dolor.

Nam dum gratanter sibi sumit fercula princeps

      Et discumbentes gaudia magna gerunt,

Tunc Iobas dictus sumens a fratre uenenum

3590

      Qui solito more regia uina dabat,

Tamquam uir nequam uirus portando sub ungue

      Cum uino caute miscuit ipse sipho.

Post hec rex peciit gratanter pocula Iobe,

      Qui uinum mixtum porrigit inde duci.

3595

Gustato potu clamans "Succurrite!" dixit,

      "Nam gladii puncta perforat, ecce, iecur.

O cari socii! Michi nunc conferte iuuamen!

      Olim iuuistis, sicque iuuate modo!

Antipater seruus meus hec mala pocula misit

3600

      Filius ipsius dira uenena dedit.

Nunc scio re uera, quod sunt prouerbia uera;

      Si seruo fides, te sinet ipsa fides,

Hinc Darii mos sit testis, testis mea mors sit,

      Qui male prostratus perdidit ense latus;

3605

Et serpentina seruus tribuit michi uina,

      Dum mecum stabat, dira uenena dabat.

A dorso sensus est solo nomine sensus,

      Hostia claudo domus, cum ruit ipsa domus.

Non capiti frena, sed caude porrigo frena,

3610

      Sic potum quero deficiente mero.

Tristor de fine, sed sero sunt medicine,

      Mors, quam ego uito, nunc uenit ipsa cito.

Arborei uersus narrarunt talia fata,

      Vt predixerunt, mors michi presto manet."

3615

Inde statim uoces tenuit strinxitque dolorem,

      A mensa surgens talia dixit eis:

Vos precor, ut possum, comedatis prandia leti,

      Nec dolor iste meus singula corda grauet."

Ipsius precibus discumbens nullus obedit,

3620

      Tristis quisque manet, prandia quisque sinit.

Assistuntque foris spectantes cernere finem,

      Et dolor et luctus singula corda grauat.

Vt porri folium sic fit uiridis caro regis,

      Instantis mortis hec quoque signa patent.

3625

Rex intrat lectum peciitque dari sibi pennam,

      Impulsu cuius sumpta uenena uomat.

Cassander pennam sumpsit tinxitque ueneno

      Qui tanti sceleris pessimus auctor erat.

Intinctam pennam regi porrexit eandem,

3630

      Rex uehit in guttur, sed magis inde dolet.

Sic regem magnum perimunt postrema uenena

      Quem uix lesissent sumpta uenena prius.

Hostia sunt edis mandato regis aperta;

      Eufratis ad fluuium ducit et ipsa uia.

3635

Post graditur manibus pergens ad fluminis undas

      Vt se demergat, namque perire cupit.

Et tota nocte iacuit tunc rex sine sompno,

      Post mediam noctem lumina cuncta fugat.

Vxor Rosannes tunc uenit, ut obuiet illi,

3640

      Amplexans illum fleuit amare diu

Dicens: "Heu miseram! Quo uadis, maxime princeps?

      Cur petis ipse mori teque perire sinis?

Sum grauis, et grauida uix possum, membra mouere.

      Qualiter obsistam uiribus ipsa tuis?"

3645

Inquit Alexander: "Rogo te, carissima coniunx,

      Vt nulli pandus, quis michi finis erit.

Nam pocius cupio mergi sub fluminis unda

      Et cito deficere, quam mala tanta pati."

Tandem Rosannes amplexans regia colla

3650

      Ad proprium lectum ui quoque traxit eum.

Plorans Rosannes traxit suspiria longa,

      Post multos fletus talia dixit ei:

"Si, rex, formidas, quod mortis fata propinquent,

      Nunc testamentum condere, queso, stude!"

3655

Scriptorem Simonem tunc rex mandauit adesse,

      Cunctos magnates iussit adesse sibi

Sunt testamenti conscripti talia uerba,

      Vt docet ad plenum littera nostra sequens:

"Arister magne, rogo te nunc, care magister:

3660

      Nostros tesauros diuide, queso, pie.

Egipti cleris, rogo, quod des mille talenta,

      Qui templis cunctis sacra parare solent.

Atque Tholomeus sit custos corporis huius,

      Postquam migrabo singula facta gerens.

3665

Si de Rosanne nascetur masculus infans,

      Is noster natus regna paterna regat.

Et Macedum populus imponat nomina nato

      Ad proprium uelle, nemo uetare queat.

Femina si fuerit, sibi querat Grecia regem,

3670

      Nobilis Ysias sitque maritus ei.

Nostros tesauros habeat sub nomine dotis,

      Sit genitrix tutrix singula facta gerens.

Hoc testamentum seruetis ubique fideles,

      Non oculus uester inmemor esse queat.

3675

Et Tholomeus Egipti regna gubernet,

      Ac oriens totus seruiat usque Batram

Atque Cleopatram teneat pro coniuge pulcram,

      Quam noster genitor duxerat ante diu.

Et Cleophas regni Persarum sit dominator,

3680

      Ethiopum regnum tu, Meleager, habe!

Antiochus Sirie presit, dominetur et usque

      Gogque Magog populos, quos loca stricta tenent.

Ac Arideus Pelopensia regna gubernet,

      Aristis teneat Indica regna sibi.

3685

Nec non Scilenti dominetur et ipse Nicanor,

      Ac Hellespontum subiuget ipse Python.

Regno Nubie dominetur et Menelaus,

      Qui nostris castris regia signa tulit.

Antigonoque uolo quod subsit Grecia tota,

3690

      Qui nunquam renuit aspera multa pati.

Illi commendo matrem, quam diligo multum,

      Vt bene confortet ac tueatur eam.

Que postquam scierit natum fore morte peremptum,

      Viuere uix poterit tacta dolore graui.

3695

Vngarie gentis sit Lisimacus dominator,

      Armenie Caulus presit eamque regat.

Illice, Dalmaciam tenens, Siculus tibi subsit!

      Capadocum regno presit et ipse Simon,

Qui meus est scriba, sibimet Pelagogia subsit.

3700

      Cassanderque Iobas talia dona ferant:

Terram coniunctam fluuio, qui Sol uocitatur,

      Ipsorum genitor Ciliciamque regat.

Quamuis indigni sint nati cum genitore,

      Non mala pro prauis, sed bona reddo bonis."

3705

Cum Simon scriptor hec scripsit rege iubente,

      Fit tonitrum magnum totaque terra tremit.

Et quia mors regis tunc fit uulgata per urbem,

      Hinc Macedum turba prosilit ante fores.

Contra magnates clamabat regia turba:

3710

      "Nunc nostrum regem quisque uidere cupit.

Si non monstratis ipsum uos illico nobis,

      Iam nostris gladiis quisque peribit eques."

Causam clamoris tunc rex inquirere cepit,

      Cur tantus clamor sisteret ante fores.

3715

Respondent equites: "Grecorum maxima turba

      Ante fores clamat teque uidere cupit.

Si te non uideant, nos omnes cedere querunt

      Corpora cum gladiis nostra ferire uolunt."

Surgens rex lecto se fecit sede locari,

3720

      Hostia mandauit ut reserata forent.

Greci tunc omnes intrarunt atria regis;

      Coram se cunctos precipit esse statim.

Cunctos confortat commendans de probitate

      Admonet, ut pacem quisque tenere uelit.

3725

Plorando clamant: "Dic nobis, maxime princeps,

      Quis debet post te regna tenere tua?"

Dixit Alexander: "Quem uultis, querite regem

      Illum confirmo. Qui mea regna regat."

Vnanimi uoce Perdicam tunc peciere,

3730

      Qui coram rege rege iubente uenit.

Rex quoque dixit ei: "Macedonia sit tibi cure!

      Quam tibi commendo. Singula rite rege!"

Vxorem propriam post hec rex tradidit illi,

      Quam desponsauit rege iubente statim.

3735

His gestis princeps Grecis dedit oscula cunctis,

      Suspirans nimium fleuit amare diu.

Fit tantus planctus tunc temporis in Babilone,

      Quod tonitrus uoces quis superare putet.

Eclipsim solis quidam dixere fuisse,

3740

      Et quod turbata sunt elementa simul.

Tunc quidam Macedo, Seleucus nomine dictus,

      Ad lectum plorans talia uerba refert:

"Post obitum uestrum, bone rex, quid nos faciemus?

      Pro patre Philippo quis sua regna reget?

3745

Nam bene nos rexit, sed largior ipse fuisti,

      Et nullus ualuit equiualere tibi."

Tunc se percussit plorans rex magnus et inquit:

      "Nunc miser hic morior; patria nostra perit."

Plorat Alexander, Grecorum turbaque plorat,

3750

      Illorum planctus lingua referre nequit,

Dicunt tunc Greci: "Quo undis, rex, sine nobis,

      Auxilio quorum nunc tibi regna fauent?

Per mundi partes fuimus tua signa secuti,

      Et modo nos linquis solus adire uolens."

3755

Ex auro factam peplonam misit Athenas,

      Ex auro sedes misit et ipse suas.

Et caras uestes hic misit munera templis,

      Munera preclara, munera grata deis.

De Melodisia terra mirre quoque iuncta

3760

      Cum Troglodisia mixtio facta fuit.

Integra seruantur his uncta cadauera semper,

      Vermis uel fetor nil operatur ibi.

Vt regis corpus conseruet inunctio talis,

      Ipso mandante mixtio facta fuit.

3765

Ex auro puro iussit fierique sepulcrum

      Quod Tholomeus rege iubente parat.

Et corpus proprium sepeliri iussit in urbe,

      Regis Alexandri que modo nomen habet.

His dictis moritur cunctis cernentibus ipsum,

3770

      Inde Tholomeus singula iussa facit.

Corpus regale Greci portare uolebant

      Ad regnum Macedum, sed Tholomeus ait:

"Cur nostri regis uolumus contempnere iussa?

      Vt rex mandauit, sic ego cuncta geram."

3775

Tunc omnis cetus querit responsa deorum,

      Respondentque dei: "Iussa tenete ducis!"

Cetus magnatum corpus tunc induit ipsum,

      Sicut poscebat imperialis honor.

Ipsius capiti tunc imposuere coronam,

3780

      Auro cum gemmis que preciosa nitet.

Regali curru uehitur, quem pectore ducunt

      Soli magnates, turba sequuntur eos.

Qui currum ducunt, magnates sunt duodeni,

      Hi non permittunt, quod iuuet ullus eos.

3785

Predicti currum traxerunt a Babilone,

      Donec eis patuit urbs speciosa ducis.

Inde Tholomeus plorando talia clamat:

      "Ve michi, ue misero! Rex bone, dico tibi:

Nunquam uiuendo plures, rex, ense necasti,

3790

      Quam modo prosternis mortuus ipse iacens."

Ac equites alii plorantes hec quoque dicunt:

      "Quis nobis miseris auxiliator erit?

Quo nos pergemus in mundo? Quid faciemus,

      Postquam rex fortis deseris ipse tuos?"

3795

Tantus erat planctus, donec fuit ille sepultus,

      Quantus non fuerat planctus in orbe prius.

Omne genus lapidum format regale sepulcrum,

      Quos manus artificis texuit arte sua.

Ex auro statue triginta sunt ibi fixe,

3800

      Quas opifex sapiens undique sculpsit ibi.

Ac erat alta nimis regis structura sepulcri

      Quisquis eam cernit, mira uidere potest.

Stature medie fuit hic rex magnus in orbe,

      Ceruicis longe, membraque pulcra gerens.

3805

Ac oculos letos nimium frons eius habebat,

      Vnus erat glaucus, et niger alter eat.

Victor ubique fuit, sed tandem uictus ab ira,

      Nec non luxuria maxima uicit eum.

Per triginta duos annos hic uixit in orbe

3810

      Et septem menses, inde peremptus obit.

Anno bis deno cepit committere bella

      Atque duodena prelia dura gerit.

Per menses septem post prelia multa quieuit.

      Barbaricas gentes supposuitque sibi.

3815

Atque die sexto Iani preeunte kalendas

      Magnus Alexander natus in orbe fuit.

Atque die quarto, qui precedebat Aprilem,

      Regem predictum dira uenena necant.

Hic quoque, dum uixit, duodenas condidit urbes;

3820

      Nomine regali queque uocata fuit.

Versus non patitur illarum nomina scribi,

      Sed memor est prosa nomina queque docens.

Si cupis, o lector, illarum nomina scire,

      Littera, que sequitur, nomina cuncta docet.

3825

O deus, alme parens, audet cui dicere nullus,

      Cur ita queque facis cuncta creata mouens?

Nam cum sis stabilis causarum maxima causa,

      Naturam cause nulla creata tenent.

Sed de natura manat de corpore corpus,

3830

      Et sequitur germen plantula queque suum.

De simili simile, prodit de semine semen,

      Materiam seruant materiata suam.

Et proprium germen retinent nascencia terre,

      Causatum cause uim retinere solet.

3835

Quomodo perpetua mundum ratione gubernas,

      Si te constantem cuncta creata sinunt?

Nam cum sis constans, constancia nulla creasti,

      Sed uariis statibus cuncta sub orbe manent.

Lucifer elatus, quamuis bonus ille creatus,

3840

      Instabilis mansit prorsus ad ima ruens.

Primus Adam cecidit deitatis factus ad instar,

      Dum tua precepta noluit ille sequi.

Progeniemque suam post hec peiora secutam

      Octo reseruatis unda uorauit aque.

3845

Et Noe uir iustus, postquam prodiuit ab arca,

      Est uino pressus ebrius inde iacens.

Quid loquor? Hic plura cessent exempla priorum,

      Et regis Macedum sit status ipse memor.

Qui fuit elatus et summus in orbe monarchus,

3850

      Nunc iacet in tumulo uermibus esca datus.

Orbis uictorem deuicit gutta ueneni,

      Qui uicit terras, qui superauit aquas;

Pontibus hic fluuios superauit et artibus equor,

      Quem necuit fraude guttula iuncta mero.

3855

Cur hec tam uarie fiunt, dic tu, pater alme,

      Cur uariis statibus cuncta creata moues?

Responditque deus: "Cur, terrea testa, superbis?

      Qualia uult rigulus, terrea uasa facit.

Cur te sic finxit figulus, non querere debes,

3860

      Sensum fingentis noscere nemo potest.

Sed quamuis aliquis nequit hec comprendere plene,

      Vt potes hec capere, pandere curo tibi:

Cum bonus existam summe uereque beatus,

      Non uolui solus hac bonitate frui.

3865

Inuidia careo, uolo cunctos esse beatos

      Nullum mitto foras, qui mea tecta petit.

Idcirco mundum finxi mundanaque cuncta,

      Angelus his fruitur, his quoque gaudet homo.

Non egeo seruis, michi seruit sponte fidelis,

3870

      Nam libertates omnibus ipse dedi.

Ni concessa forent arbitria libera cunctis,

      Iniustum dominum me reputaret homo.

Sed quia sum iustus, michi seruit nemo coacte,

      Arbitrioque suo uult bona siue mala.

3875

Si status immotus homini foret appropriatus,

      Viribus equalis crederet esse deo,

Et non pensaret dominum superesse creatis,

      Propter quod magnus error in orbe foret

Diceret insipiens: "Non est deus ullus in orbe,

3880

      Sum sine rectore, sum dominator ego."

Sicque periret homo sub falsa credulitate,

      Dum non pensaret subditus esse deo.

Tunc elatus homo pro rerum prosperitate

      Sperneret auctorem cor super astra leuans.

3885

Peccati fomes est hec diuersa uoluntas,

      Quamuis ex iusto prodiit ipsa prius.

Hinc ex peccato prodiit uariatio rerum,

      Motibus et uariis cuncta sub orbe manent.

Vt mereatur homo, stat libera cuique uoluntas,

3890

      Nam nullum meritum gesta coacta ferunt.

Et quia non seruat homo, que seruare tenetur,

      Hinc miser et fragilis instabilisque manet.

Causa subest alia, cur hec uarianda putaui,

      Quam cito scire potes, si mea dicta notes:

3895

Vt me factorem uenerentur queque creata

      Atque recognoscant, quis dominetur eis.

Ex his, que dixi, mea sit sentencia firma.

      Amodo ne dubites, sit tibi pura fides."

Historiam dictam dictauit carmine quidam,

3900

      Qui Vilichinus nomine dictus erat,

Iudex officio, genitus de gente Spoleti,

      Gesta ducis Macedum uersibus ipse docens.

Post natum Christum sunt anni mille ducenti

      Terque duodeni, quando fit istud opus;

3905

Et correxit opus anno durante sequenti,

      Vt sibi dictanti contulit ipse deus.

Romanus princeps Fredericus sceptra tenebat

      Sicilie regnum Ierusalemque regens;

Quando deuicit reprobos strauitque rebelles,

3910

      Inter Lumbardos qui caruere fide,

Non omnes caruere fide, pars magna remansit,

      Que domino proprio subdita rite fuit.

Sunt alibi scripta preconia principis huius,

      Que Vilichinus edidit ipse metris.