carmina de Susanna 1

Testo base di riferimento: J. H. Mozley, 1930

Altre sezioni


Hic subit historie quoniam ditissimus olim

      Vir Ioachim dictus in Babilone fuit.

Hic bonus et discretus erat, sensuque uigentem

      Consiliis dandis uulgus adibat eum.

5

Huic facie prestans que tunc Susanna uocata est

      Et qui stirpe Iuda prodiit uxor erat.

Porro qui causas arbitrarentur in illo

      Anno presbiteros constituere duos.

Qui tandem Ioachim uelut eius in ede frequentes

10

      Vxoris speciem concupiere sue.

Querebantque senes multo molimine uatis

      Implendis posset qualiter esse locus.

Ortus erat Ioachim quo se plerumque lauabat

      Vxor in absconso, prodiit unde lacus.

15

Hic latuere senes ut ibi sine teste repertam

      Protinus arriperent et fruerentur ea.

Estus erat, calor instabat, sol flammeus undas

      Iusserat immemores frigoris esse sui.

Riuus qui ludens Ioachim lasciuit in orto

20

      Lampadis eiusdem ui tepefactus erat.

Illic inuitant Susannam balnea, surgit,

      Huc properat, fraudem nescit inesse loco.

Temptat aquam, laudat temptatam, nuda subintrat

      Laudatam, nudam uidit uterque senum.

25

Vidit et incaluit; concepte papula flamme

      Huius utreque gene sunt in utroque sene.

Hinc spes, hinc species; illi ne uenus, inde uenustas

      Hinc calor, inde color cor tetigere senum.

Igni dant uires oculi lux ignea, ceruix

30

      Lactea, cesaries aurea, nuda caro.

Res noua, decrepitis audax amor imperat, igni

      Exangues stipule dant alimenta novo.

Non par inuolvit puerumque senemque reatus,

      Errat amando puer, seuit amando senex.

35

Flamma senum uenie rorem non impetrat, horum

      Fornax sedari non sine fonte potest.

Exstingui leuius puerilis culpa meretur,

      Rore premi modico flamma nouella solet.

Quid sero plura? senes captiuat forma, trahuntur

40

      Illecebra, celeres ad sua uota uolant.

Heu pudor heu facinus, bene clamat Naso, quod omni

      Perus adulterio turpis adulter obest.

Ergo preces fundunt, ergo dant, ergo minantur;

      Nil prece, nil donis, nil ualuere minis.

45

Vt nullo sentit affectu vota beari,

      Sic in Susannam fulgurat ira senum.

Effectus nostro si non arridet amori,

      Crimen fingemus in tua dampna nouum.

Te sponsi fedus lesisse fatebimur, istud

50

      In populi medio nostra querela seret.

Sperans et metuens fluitat Susanna, ministrat

      Spem diuinus amor, lingua dolosa metum.

Mens trahitur ueloque spei uentoque timoris,

      Spemque metumque sequens inter utrumque natat.

55

Deuotaque uolans ad celum mente loquelam

      Fletibus undantem fundit in aure senum.

Nanis quo fugiet geminis impulsa procellis?

      Hinc mihi nulla salus, hinc fuga nulla patet.

Sirtes incurret fugiens mea cimba Caribdim,

60

      Et mea fata canens in mea fata ferar.

Peccem? peccantem me puniet ira Gehenne;

      Clamem? clamantem puniet ira senum.

Sed si uestra, senes, manus in me seuiet, iram

      Leniet inferni uerbere trita caro,

65

Vt dampnum carnis animam lucretur, ematque

      Portum celestem naufraga uita mihi.

Dixit et obsistit et preualet una duabus

      Seuis blanda uiris femina iusta reis.

Non uincunt ut coniungant, quia nil adamanti

70

      Malleus hinc incus inde nocere solent.

Clamitat hec, famuli concurrunt, hique repente

      Propter conspectos erubuere senes.

Ecce fugit, dixere senes, hinc pulcher ephebus,

      Quem secum paciens ista choire tulit.

75

Conati retinere sumus, sed fortior ille

      Extitit; en, uolumus scire quis ipse fuit.

Sic aiunt abeuntque senes; pudet inde ministros

      Quod dominam fuscant crimina tanta suam.

Mane senes Ioachim faciunt in tecta coire

80

      Vulgus et ingressis omnibus ista serunt:

Hactenus arrisit Susanne gracia fame,

      Hactenus in populo floruit eius honor.

Fama serena quidem, sed nubila facta, nec huius

      Laudi famose consona uita fuit.

85

Sed quis erit - fructus si te flos nominis ornet

      Et de messe boni nil tua uita ferat?

Omne quod est rutilum nomen non impetrat auri,

      Omne quod est niueum non imitatur ebur.

Auri nobilitas luteam si uestiat ollam,

90

      Non ideo sequitur hanc minus esse lutum.

Sic et Susannam si fame candor inauret,

      Non ideo sequitur hanc minus esse ream.

Nobis enituit quod mecha sit et quod iniqua,

      Spernit mecha uirum, spernit iniqua Deum.

95

Virtuti uitium, sinceris turpia, legi

      Illecebram, fidei pretulit illa dolum.

Nos urit graviter res haec, opus hoc, scelus illud,

      Res deformis, opus flebile, triste scelus.

Iuris enim nostri est tales euellere plantas,

100

      Ne pariat fructus arbor iniqua malos.

Praua quidem cito fructificant, sed fertilis arbor

      Tardius urtica crescere semper habet.

Lex igitur poscit et res ut in arboris huius

      Radicem uindex nostra securis eat.

105

Sed donec uobis clarescant omnia, paruam

      Poene concessit ulcio nostra moram.

Ergo reueletur res ordine ducta, rotamque

      Lingue currentis iuris habena reget.

Cum sol estiuum libraret tempus, et urbis

110

      Librasset causas nostra statera diu,

Surgimus, egredimur, Ioachim nos excipit ortus

      Floridus, ut recreet tedia nostra locus.

Nostro blanditur locus arridetque labori,

      Ridentem reddunt quattuor ista locum.

115

Hec sunt arbor, humus et fons et auis, uiret arbor,

      Vernat humus, garrit fons, citharizat avis.

Arbor fronde uiret, pubescit gramine tellus,

      Murmure fons garrit, gutture ludit auis.

Sedimus hic igitur fallendo sub arbore solem,

120

      Vt iuuenescat ibi nostra senecta parum.

Dumque locum nostri metitur luminis error,

      Sors in Susannam lumina nostra tulit.

Pulsauit portam, patuit pulsata, patentem

      Intrat et orditur ad sua uota uiam.

125

Et quales optat lasciua libido latenti

      Dilecto tales prebuit illa genas.

Intrat enim succincta dolis, discincta puellis,

      Picta genis, pedibus nuda, uenusta comis.

Excludens famulas sine teste fuit, quia nemo

130

      Delinquens oculos testis habere solet.

Arte suam iuuit faciem, quia pectus amantis

      Predari cicius forma polita solet.

Turpem prodebat habitus quaesitus amorem,

      Deformisque note testis et obses erat.

135

Signis siue notis etsi non uoce reatum

      Impure mentis hec potuere loqui.

Frons stellata rosis, picte lasciuia zone,

      Collum torque nitens, auris inaure micans,

Pes leuis, et rugis uestis crispata superbis,

140

      Et coma dedignans uincla magistra pati.

Cur sic? ut placeat magis, ut magis urat amantem;

      Plus igitur placuit, plus suus arsit amans.

Arsit et accessit, os ori, brachia collo

      Iunxerunt, pudor est ordine cuncta sequi.

145

Currimus, hii fugiunt; alter foris euolat, heret

      Altera; uir levior, pigrior illa fuit.

Assumus, illa stupet; loquimur, rubet illa; minamur,

      Illa dolet; causam querimus, illa tacet.

Nos quasi subsannans oculo Susanna superbo

150

      Quesitum surda preterit aure scelus.

Indicat illa tamen uel fronte uel ore reatum;

      Frons rubet, ecce pudor; os silet, ecce pauor.

Elucet que sit Susanna, nec esse sepultum

      Pertulit hoc crimen iudicis ira Dei.

155

Nec fallit sermo uulgari tritus in ore,

      Donec fracturam sentiat olla natat;

Que nesciret adhuc frangi si sana fuisset,

      Nec rimosa fides huic in amore uiri,

Si non eius amor in sponso naufragus esset,

160

      Vel si nupsisset moribus illa uiro.

Sed multum distant sibi uir pius, uxor iniqua,

      Vir fidus sponse, sponsa dolosa uiro.

Sponse culpa tamen Ioachim non torqueat; ex hac

      Fece nihil labis contrahit ille sibi.

165

Non ideo reus est si uir suus est, quia dampni

      Nil oleum patitur si societur aque.

Causa relata patet, nec testibus indiget, ergo

      Torqueat et cruciet ultio digna ream.

Hec postquam dixere senes furit excita plebes,

170

      Fit fragor et clamor atque tumultus ibi.

Omnes Susannam dampnant, rea mortis habetur,

      Ducitur et populi supplicianda manu.

Occurrit Daniel cui sensum suscitat intus

      Aspirans Dominus, sicque prophatur eis:

175

Quis turbo turbam turbauit? quis sonus urbem

      Impulit? unde fragor intonat, unde dolor?

Ite redite, reos astringite, soluite iustam;

      Hos sua culpa ligat, hanc sua causa iuuat.

Pondere non equo Susanne causa pependit,

180

      Nec timuit mendax esse statera senum.

Canities etiam mentiri nouit, et albam

      Non uiolare timet alba senecta fidem.

Albi temporibus, nigri sunt moribus; equant

      Tempora cana niuem, corda dolosa picem.

185

Inde potest ipsis irasci moribus etas,

      Que stupet in senio non senuisse senem.

Hos gradus insignit, sed uita premit, nec honori

      Summo respondet infima uita senum.

Ambo presbiteri sed non prebent iter ulli,

190

      Ambo Iudei sed sine iure Dei.

Cumque regant alios tamen a dulcedine morum

      Ieiunus remanet tantus honoris apex.

Ore docent, sed quid cum uite lingua repugnet?

      Nec redimit mores aurea lingua malos.

195

Verbis frondescunt, sed non est fructus in actu,

      Ore pluunt aliis, sunt sine rore sibi.

Talis uterque docet, nocet, ungit, pungit, obesse

      Plus prodesse minus nostis utrumque tamen.

Cum doceant alios se non hortantur, et instar

200

      Candele spargunt in sua dampna iubar.

Proficit hac aliis, sibi soli deficit; isti

      Proficiunt aliis deficiuntque sibi.

Vis tibi depingi breuius premissa? secuntur

      Vtres seu uentres, dolia siue dolos.

205

Curant non aras set aras, non uera sed era,

      Non equum sed equos, non inopes sed opes.

Herent seu uanis seu uinis siue uenenis,

      Querunt uana, colunt uina, uenena uomunt.

Libras non libros relegunt, parentque monetis

210

      Non monitis, pretio non prece quemque iuuant.

Non alleluia ructare sed allia norunt,

      Plus in salmone quam Salamone legunt.

Talibus ergo fides inclinet uestra fauorem?

      Non, quia fallaces non meruere fidem.

215

Fingunt quod uestris fuderunt auribus; iste

      Non est ordo rei quem docuere rei.

Sed nil intexet mea uox de stamine falsi,

      Remque sequar breuiter et sine nube doli.

Huius amor furor in senibus iuuenescere fecit

220

      Corda senum, nec eos desiit esse senes.

Iniecere genis oculos totisque medullis

      Votorum furiis incaluere senes.

Viderunt uel ebur colli uel lilia frontis,

      Deinde fauum labii uermiculumque gene.

225

Ergo pato nequiere moram qui nec rationis

      Iura nec etatem consuluere suam.

Tunc ex consulto uenere latenter in ortum,

      Intrarunt et se non habuere palam.

Donec ad audendum mentis concepta facultas

230

      Et res et tempus et locus esset eis.

Venit more suo riuo Susanna lauari,

      Nullos ipsa loco credidit esse dolos.

Iniecere manus, stupro uoluere potiri,

      Sed non assensum prebuit ipsa malo.

235

Nunc idcirco ream simulant et perdere querunt,

      Qui se neglectos nil potuisse dolent.

Insontem sontes conantur perdere, uerum

      Pena retorquenda est in caput ipsa suum.

Qui meruere luant, nec enim lex equior ulla,

240

      Quam fraudatores fraude perire sua,

Vt mea uox celeri sit digna fide, locus istos

      Separet et ratio indicet acta senum.

Mendaces ex ore suo conuicero; postquam

      Hec absoluatur, pena sequatur eos.

245

Finierat Daniel; assensit turba reditur

      Iudicio; statur; separat ille senes.

Diuisis senibus iterum sibi sistitur unus

      Quem semel ut Dauid arripit, infit ei:

Dic immunde senex, dic que fuit arbor amoris

250

      Conscia sub foliis ausa uidere nephas?

Vix inuenta sibi est responsio flebilis, umbram

      Prini mentitur criminis esse ream.

Alter ad auditum cuius non iste uolauit

      Sermo, loquatur; ait, estimo, cinus erat.

255

Quid plus? conuincit lingue discordia testes,

      Nec similes reddit utraque corda sonos.

Restat ut in proprios auctores pena recurrat,

      Vapulet ut uirgis doctor uterque suis.

Prosequar hanc igitur titulis, cruce prosequar illos,

260

      Hec meruit titulos, hi meruere crucem.