carmina de Susanna 2

Testo base di riferimento: J. H. Mozley, 1930

Altre sezioni


Cum mea mens loquitur mecum, fantasma uidetur

      Que prius addidici, que scio nulla scio.

Quis prius extiteram uel quis modo mente reuoluens

      Vix scio uix recolo: sum reor alter ego.

5

Doctus eram seruire lucris, insistere causis,

      Indulgere gule, nil reputare nephas:

Doctus eram reticenda loqui, dicenda tacere,

      Nec racione loquens nec racione tacens:

Doctus eram iocunda iocis, que carnea carni,

10

      Que mundi mundo reddere, pauca Deo:

Doctus eram carnalis homo nil esse petendum

      Preter corporeum, spirituale nichil:

Quid referam quod doctus eram, qui luce Liei

      Ebrietate furens nocte Dionis eram.

15

Nesciui quia nudus eram, quia cecus et eger,

      Veste carens, dederat quam mihi mater aquam.

Me caro cecauit, latro spoliauit, eramque

      Letargum faciens, afuit antidotum.

Gracia sola Dei squamas detersit ocellis,

20

      Deposuit morbum, fecit habere stolam.

Cecus eram, uideo: nudus, modo uestior; eger

      Conualui: periit sic animalis homo.

Insidiantur adhuc caro, demon, fictus amicus,

      Quo te cunque uehit pes tuus, hostis adest.

25

Occurrit Susanna mihi que lege pudoris

      Predita non potuit bella cavere senum.

Quid index, quid testis agat, quid sexus uterque,

      Predicat historie tropologia tibi.

De casta muliere refert, de indice nequam,

30

      De sapiente uiro, de petulante sene.

Discat in hac causa docilis puer esse, pudica

      Femina, dediscant luxuriare senes.

Discat in hac causa index procedere recto

      Tramite, sitque procul testis in ore duplex.

35

Causa potest prodesse uiris, prodesse puellis,

      Que de Susanne lite trophea refert.

Castalio pro rore mihi, pro fonte caballi,

      Nectaris etherei proluat ora liquor.

Pretitulatur opus Susanne causa uirilis:

40

      Femina que uicit scribitur arte senes.

Forma pudicie Susanna, pudoris ymago,

      Sed formosa potest esse, pudica probat.

Hanc tria commendant, etas, opulencia, sexus,

      Que tria formosis esse ruina solent.

45

Sepe solet formam petulantia, fastus honores,

      Luxus diuitias, stemata pompa sequi.

Feminei sexus Susanna fit unica fenix,

      Quam non extulerant copia, forma genus.

Cum manus artificis multiplice dotis honore

50

      Sculperet hanc, inquit, nascitur ista mihi.

In Babilone fuit, sed nil Babilonis habebat

      Sed male persuadent ocia, luxus, amor.

Vxor erat Ioachim: quos non petulancia sed Lex

      Vniit et legis sanctio, castus Himen.

55

Felix illa uiro, felicior ille iugali

      Federe; felices sorte fuere thori.

Fama uerebatur mentiri de muliere

      Cui bona nature gracia tanta dedit.

Sed nichil esse diu Lachesis permittit, in omni

60

      Condicione bonis inuidet euge suum.

Blanditur suspecta tibi Fortuna biformis,

      Cumque magis speres arripuisse fugit.

Quid iuuat optandum, cum uel dilacio torquet?

      Vel peritura times uel periisse doles.

65

Eligitur coniunx, si rustica, casta putatur,

      Comis, adulterii criminis arguitur.

Dummodo diligitur, sit turpis, sit speciosa,

      Nunquam zelotipa suspicione caret.

Emula Penelopes Susanna beata pudoris

70

      Sinceritate notam suspicionis habet.

Cum Venus igne suo teneros inflammet ephebos,

      Te magis excecat, luxuriose senex.

Dampnatur sceleris capitis matrona pudici,

      Criminis immunis criminis arguitur.

75

Quis delator erat, sentencia iudicialis

      Que fuit, ut cause postulat ordo, canam.

Vir, Ioachim, quia iustus erat, quia gnarus, ad ipsum

      Rebus in agendis turba fluebat inops.

Inque domu Ioachim leges et iura uigebant,

80

      Sportula pro causis nulla dabatur ibi.

Quaestio ciuilis uel quae de crimine manat

      Inter pragmaticos lege soluta fuit.

Cum patuit reus esse reus uel destitit actor,

      Calculus absque mora iudicialis erat.

85

Nemo quod euicit commissum pignus habebat

      Vel cedente die uel ueniente die.

Tanta uigebat ibi distinctio iuris et aequi,

      Quem uel prescribi nil potuisset ibi.

Presbiteros habuere duos pro iudice: dicit

90

      Grecia presbiteros, lingua Latina senes.

Precipites ad dona senes a tramite ueri

      Estus auaricie traxit ad omne nephas.

Nemo repente fuit turpissimus, estus ad estum

      Prouocat, ut cupidus fiat adulter inhers.

95

Sic nostri fecere senes, scelus omne putabant

      Posse licere sibi iudiciale forum.

Omne scelus poterat redimi nec erat paricide

      Culleus exceptus, tanta cupido fuit.

Munere corrupti clandestina furta tegebant

100

      Publica uix redimi, uix statuere lui.

Quid mulier si digna mori, si mecha fuisset?

      Fit satis ad penam pene madere senum.

Ecce suum uenale forum, penetrale lupanar,

      Sic mechia thoros polluit, era forum.

105

Intolerabilius nichil est quam cana libido,

      Quamque sibi iuuenum uenderet acta senex.

Quam multos errare facit collata potestas,

      Quas priuata domus comprimit, inflat honor.

Vidimus ypocritas qui culmina nacta superbos,

110

      Qui fuerant humiles culminis ante gradus.

Vua comesta docet que uitis queue labrusca;

      A radice suum surculus esse trahit.

Seruus honore tumet quasi pelle leonis asellus:

      Dedecoratur honor nec decoratur homo.

115

Plus humili persona potens, plus diues egeno,

      Plus probus exili posse nocere studet.

Nemo uel economus uel sindicus est sine culpa,

      Quislibet offensas officialis habet.

Sic nostros fortasse senes, quamcunque pudicos,

120

      Fecerat errantes iudiciale forum.

Quid sua deliquit sentencia iudicialis,

      Clio, quid historie continet ordo, refer.

Vxor erat Iohachim Susanna, pudica pudici

      Filia Melchie, nata parente pia.

125

Mille cupita procis, reda contenta iugali,

      Vt sua lex docuit uiuere docta fuit.

Ad Ioachim uenere patres cum plebe frequenter,

      Proque tribunali ius statuere senes;

Quid rigor instituat iuris, quid temperet equi,

130

      Pro quo delicto que sit habenda lues,

Tractabatur ibi de causa qualibet, inque

      Ede fuit Ioachim iudiciale forum.

Mane celebre forum celebri clamore sonabat,

      Circiter octauam conticuere senes.

135

Diues erat Ioachim, cuius preciosa supellex,

      Purpura, bissus erant signa potentis eri.

Ampla domus multo decorata cliente fremebat,

      Ornatus thalami plurimus uxor erat.

Porticus eggregiam spaciosa patebat ad aulam

140

      Qua sibi qua reliquos consuluere senes.

Vt suus ordo decet domui uicina fuerunt

      Horrea, pistrinum, zeta, coquina, penu.

Ortus aroma dabat, piper album, mite cuminum,

      Et quicquid murie gracius esse potest.

145

Lilia nempe rosis, uiolis tima, nardus amomo,

      Iacinctus casia mixta decenter erant.

Pomerii thalamo uicina florida tempe

      Intulit et quicquid flos redolere potest.

De spatulis palme, de fici fertilitate

150

      Dactulus et carice forma decoris erat.

Esculus et malus, pirus et que coctana profert,

      Cerasus et cornus poma dedere sua.

Ver ibi perpetuum, sine fructu uel sine flore

      Tempore uel brume non sinit esse locum.

155

Fons ibi lucidior uitro, preciosior auro,

      Suauior ambrosie flore recentis erat.

Glarea scaturiens de fonte fluebat in amnem,

      Qui de fonte trahens riuus amenus erat.

Balsama cingebant fontem, que nectaris instar

160

      Fundebant lacrimas fontis in amne suas.

Inde salubris erat potacio, mesta feruntur

      Corpora de uino lota salute frui.

Mirra, bidella, storax cum thuris odore resinam

      Sponte dedere suam vulneris absque nota.

165

Laurus obumbrat aquam, merule philomena suapte

      Garrit, ibique suum psithacus aptat aue.

Vtque nichil decoris, nil posset abesse decoris,

      Fenix nec generans nec generatus adest.

Vltra quingentos cum uitam prorogat annos,

170

      Vnde sibi nidum construit inde uehit.

Huccine Pierides ueniunt Elicone relicto,

      Conuenit Idriadum turba frequenter ibi.

Vendicat ergo sibi fontem Susanna; mariti

      Cetera sint, inquit, dummodo fonte fruar.

175

Cum Canis urgebat, iam sole premente Leonis

      Terga salutifera membra lauabat aqua.

Hoc semel, hoc iterum feruoris agebat in estu,

      Laurus obumbrabat solis ab igne locum.

Hanc semel, hanc iterum cernentes ingredientem

180

      Ostia pomerii concaluere senes.

Frigidus incaluit sanguis, rediuiua fauilla

      Incitat in Venerem marcida membra senum.

Mens oculo rapitur, mentem furatur ocellus,

      Mortis ad introitus illa fenestra patet.

185

Si fuerat simplex oculus, si clausa fenestra

      Illicitis, plenum lumine corpus erit.

Interceptus aquis exiuit coruus ab arca,

      Exiit et rediit signa columba ferens.

Exiit ut prudens Iudith Oloferne perempto,

190

      Exiit incaute Dina ruina suis;

Mens stabilis Iudith, uaga Dina, sed illius hostis,

      Istius egressus nouit Apella Sichim.

Cum tibi blanditur petulans fucata cerussa

      Femina, claude fores, sibilus anguis adest.

195

Ostia sunt oculi, sunt aures, sunt ea per que

      Mors habet ingressum, mente uagante foris.

Has reserare fores pro re, pro tempore proque

      Disce loco; nostri non didicere senes.

Pugnabant in eis etas et flamma, potestas

200

      Et racio, uirtus et caro, lex et amor.

Vicit amor legem, racionem forma, senectam

      Flamma, caro mentem uicerat, Eua uirum.

Impaciens urgebat amor, loca tempora furtim

      Explorare senes, alterutrare uices.

205

Cum locus innotuit, cum tempus et hora lauandi

      Venerat, umbrosis delituere locis.

Estus erat, Susanna suis innixa puellis

      Venerat ore gerens lilia mixta rosis.

Plus sua palla timo, plus spiritus oris amomo,

210

      Plus suus aduentus quam redoleuit ager.

Cumque sui cultus aurum radiaret in ostro,

      Plus tamen enituit splendor in ore suo;

Sedit ibi resoluta coma, nudata teristro,

      Nam fuit induta sindone nuda fere.

215

Heus, ait, O comites, opobalsama, smigmata docte

      Ferte cito; ne quis dum laver introeat.

Quas facies et forma decens effecit amantes,

      Iam velud amentes exiliere senes.

Erubuit quia nuda fere, quia sola uirago,

220

      Quos magis erubuit uisa decere magis.

Expauit uelud agna lupos Susanna uiriles

      Intuitus, nec erat uox neque sensus ei.

Quid facerent? an dona darent? sed dicior illa;

      Opprimerentne? iuuat nulla coacta Venus.

225

Impaciens nil horret amor; discernere nescit

      Quid fas quidue nephas, cum furor ille uenit.

Aggressi timidam fallacia uerba ferebant,

      Nunc prece nunc timidis intonuere minis:

O forme speculare iubar, delira senectus

230

      Delirare facit, sed tua forma magis.

Nos tuus urit amor, quos omnis sexus et etas,

      Quas tribus et procerum curia tota tremit.

Censores populi, consulti iuris et equi

      Nos sumus, et nostras tendimus ecce manus.

235

Maiestas sub amore iacet: qui uicerat orbem

      Alchides Eloes uictus amore fuit.

Quid uis Sampsonis, sapiencia quid Salomonis,

      Quid poterat Dauid sanctio, nouit amor.

Nos quoque uincit amor, sed quantula nostra uoluptas

240

      Dissimulare potes, sed tibi maior inest.

Pronior in Venere sed tardior ad repetendum

      Flamma uirilis obit, fit rediuiua tua.

Applaudunt uolucres, arridet tempus amori,

      Cogimur ergo frui commoditate loci.

245

Intuitus fulgore tui terremur amantes;

      Respicis obliquo sidere, sed quid erit?

Non impune feres, quamuis immunis ab actu,

      Fraudis adulterii non eris absque nota.

Cum rea mechie fueris conuicta duobus

250

      Testibus, accipiet nostra repulsa uices.

Palluit, erubuit Susanna timore, pudore,

      Inter utrumque labans traxit utrimque notas.

O noua res, inquit, noua lex, nouus improbat actor

      Quod deus et ueteres instituere patres.

255

Femina gentilis gladio Lucrecia pectus

      Fodit adulterio tacta, coacta tamen.

Quid facies Hebrea uiro, quid filia Iude,

      Cum sit et idolatre femina fida thoro.

Ponatur quod amare uelim, quod adultera fiam,

260

      Peius adulterio turpis adulter obest.

Tindaris in Paridis flagrabat amore, sed illis

      Par erat etatis gracia parque decor.

Tussis anela senum uenerisque senilis eclipsis

      Tedia coniugibus sunt onerosa suis.

265

Sed redimens auctore nephas felicius ardet,

      De facto doleat, de faciente nichil.

Quid memorem quid pulcher agat, quid turpis adulter,

      Dum mens in solo coniuge spirat amor?

In scelus armati sceleris commenta paratis,

270

      Vt rea conuincar uel rea crimen agam.

Mors mihi si faciam, si non, conuincar iniquis

      Testibus ut mortis iudicer esse ream.

At pater architipo complectens omnia cosmo,

      Omnibus ydeas pretitulante noym,

275

De nichilo formans animas producis ad yle

      Corpora, coniungens dissona lege pari,

Qui facis ut pariant elementa tribus tria feta,

      Aer equor humus pisce uolucre fera,

De fornace trahens Ebreos eripuisti,

280

      Fluctibus equoreis hoste cadente suo:

De fornace precor me tolle libidinis, ut non

      Me trahat in facinus territa morte caro.

Sic ait: a senibus certatur uter prius utro

      Instet ut inuita ui pociatur ea.

285

Nec mora, clamatur: clamore citata clientum

      Turba ruit, uerbis exanimata senum.

Queritur unde gemit, cur plorat, que lacrimarum

      Copia, que gemitus causa, quis auctor erat.

"Pres" prius et "biteros" repetens dum cincopat, uno

290

      Singultu nequiit dicere presbiteros.

Nox erat, in sompnis Susanne uox ea nocte

      Doctior et uigili, tota nociua fuit.

Crastina lux aderat, Babilonia tota fremebat,

      Tota mouebatur, tota furebat ei.

295

Fama malum uelox prenuntia uerba uiritim

      Criminis incerti plebis in ora tulit.

Conuenit clangente tuba cum plebe Senatus,

      Sexus uterque petens iudiciale forum.

Affuit et coniunx Ioachim, comitante parente

300

      Prole cliente uiro, femina plena fide.

Nupture similis ueniebat, splendida cultu,

      Splendida uestitu, splendidiorque fide.

Palla rigens auro, facies ardebat in ostro,

      Magnus in ornatu, maior in ore nitor.

305

Presbiteri uenere duo comitante caterva,

      Proque tribunali sedit uterque senex.

Ducitur in medium Susanna, silencia fiunt,

      Surrexere senes, alter adorsus ait:

Eloquar an sileam? uos alloquar, Israelite;

310

      De medio uestri tollite grande nephas.

Hec mulier formosa nimis, sed adultera turpis,

      Ach dolor incestus, est operata nephas.

Compellunt etas, cognacio, forma silere,

      Lex iubet, ordo iubet, res iubet ipsa loqui.

315

Affuimus casu, cum uidimus ingredientem

      Ostia pomerii: sola remansit ibi.

Exiit e latebris eque formosus ephebus,

      Protinus umbroso procubuere loco.

Signa dabant choitus amplexus, basia, motus;

320

      Cetera quis nescit? concubuere simul.

Exilit, insequimur; concurrimus, at fugiebat

      Ille gradu celeri, non titubante pede.

Nouimus, et nostis, quid creber anelitus oris,

      Cincopa quid uocis significare solet,

325

Crispantis quid ruga stole, quid pectus anelum,

      Quid sine reticulo crine fluente coma:

Quam notat effimerim uenarum pulsio uelox,

      Quid rubor exsudans, quid caro tota tremens.

His fuerat deprehensa notis hec femina simplex;

330

      Semisupina iacens fessa quiebat humi.

Lex Moysi condempnat eam, dampnatur, et ipsi

      Vidimus et uisum testificamur opus.

Plena fide, confisa Deo Susanna robore

      Fusa genas modica talia uoce refert:

335

Dixit et hac populo paulisper ab ore reuerso,

      Erigitur gestu uoce colore placens:

Tres sunt in causa, iudex et testis et actor,

      Hic testatur, agit, iudicat unus homo.

Arguit, accusat, mecham probat esse, malignis

340

      Allegans signis: fallere signa solent.

Sepe timor quandoque pudor dat pectus anelans,

      Dat uocem tremulam datque rubere genas.

Cetera que ducit pro signis proque figuris,

      Sol erat in Cancro, Phebus agebat ea.

345

Inficior factum, tamen ut reverencia detur

      Iudicibus, taceo quod ualuere nephas.

In Domino confido meo, Deus ipse patronus,

      Ipse cliens cause, tutor et actor erat.

Proque clientela duo sola salaria querit,

350

      Mens bona, munda caro, sportula grata Deo.

Qui maculas renum, qui cordis nouit abissum,

      Scit quia non merui iam moritura mori.

Te precor altitonans castam seruare, tueri

      Iura pudicicie, res aperire doli.

355

Verba colorabat color oris, forma perornans,

      Et color et facies sermo leporis erant.

Sic tamen orantem, sic forma sic pietatis

      Voce perorantem traxit iniqua manus.

Ducitur ad lapides immunis femina culpe,

360

      Impetrat a iusto indice fletus opem.

Dauid Goliam lapidis prostrauit in ictu,

      Et puer armatum uicit inermis eum.

Sic Madianitas Deus in Gedeone fugauit,

      Et uirtute Dei Debbora freta fuit.

365

In Sampsone Deus predas tulit allophilorum,

      In Salamone Deus res sapienter agens.

Eligit infirmos confondere fortia, stultos

      Vincere prudentes, mirus ubique Deus.

Castus ut incestos, puer ut uincat seniores,

370

      Eligitur Daniel, in Daniele Deus.

Irruit in turbas, vulgus uocat infatuatum,

      Iudiciale forum fecit adire patres.

In Daniele Deum meruit Susanna patronum,

      Pro merito fidei indicat acta Deus.

375

Stante fide stabit tecum, titubante recedit,

      Semper abest et adest te uariante uices.

Cumque reuertisset populus, diuinus ab alto

      Spiritus ingrediens os Danielis ait:

Vos ego conuenio censores iuris et equi,

380

      Arguit examen uenia nostra senum.

Caligant oculi uerum discernere, sed non

      Caligant formas cernere femineas.

Transtulit a leva quos dextera computat annos,

      Quos in caluicie ruga senilis erat.

385

Omnia cana foris trutinantur uerba palato,

      Sub tamen ypocrita pelle libido calet.

Separat ergo duos, et cum procul extitit alter,

      Conueniens reliquum uociferatus ait:

Sub qua uidisti coeuntes arbore? cino,

390

      Protulit; e contra uox puerilis ait:

In caput ecce tuum mentitus; scissus ab ense

      Angelico pereas! cedere iussus abit.

Alter adest, coitusque locus dum queritur, arbor

      Prinus erat, sub qua uidimus esse, refert.

395

Tum Daniel, mentiris, ait, medium secet ensis

      Angelicus, pereas, inueterate senex!

Vos cuius species, cuius uos forma fefellit,

      Non Moabitis, erat, nec Cananea fuit.

Sic antiqua nouum faciunt peccata pudorem,

400

      Qui nunquam cessat fallere falsus erit.

Exultat populus, meruit Susanna coronam,

      Leta domum rediit, et periere senes.

Hinc erat ut index testes examinet omnes,

      In uariis causis quas habet ecclesia.

405

Quid index, testis, quid femina, uel quid ephebus,

      Quidue senex facias ethica nostra docet.

Discat in his legis index et testis amare

      Vera loqui, discat femina casta fore.

Disce senex per facta senum non uelle procari,

410

      Disce puer sapiens in Daniele fore.

Venimus ad metam, nequit nimis historialis

      Tropologia patet, Musa quiesce mea.

Ex incude mea nequid rude uel sit ineptum,

      Lampadis os elegis lumen habere dedit.

415

Es rude cudebam, formam dedit ille decentem,

      Interpres poterit scire quis ille fuit.

Ille comes cause mihi malleus, ille tenebat

      Forcipibus ferrum dum fabricatur opus.