1
Senum cum in senio sensus non senescit
Sed in petulancia carnis exardescit,
Canus motus fragilis sexus non compescit,
Illos culpa respicit, sed huic laus accrescit.
2
Nunc Susanne castitas in exemplo datur,
Cuius pudicicie uirtus commendatur,
Inde senum leuitas iuste condempnatur,
Quorum mors luxuriam dira sequebatur.
3
Babilonis incola quidam uir manebat,
A preclaro stemate lineam ducebat;
Nomen eius Ioachim, suis preminebat
Ciuibus, hinc copia rerum affluebat.
4
Hinc Susannam uinxerat sibi in uxorem
Cui natura dederat decus et decorem,
Nec decor idcirco hanc traxit in errorem,
Castum ut in aliquo lederet pudorem.
5
Multas forte gracia fecit deuiare
Et in forma corporis mores defecare;
Hoc Susanna penitus cepit deuitare,
Fidem fido coniugi studuit seruare.
6
Sicut extra nituit forma singulari
Sic internis studuit moribus ornari,
Fama ut cauterio potuit notari
Que mores et uitia solet perscrutari.
7
Suis a parentibus sobrie nutrita
Primis a cunabulis erat erudita
In mandatis Domini atque stabilita;
Ea semper tenuit moribus et uita.
8
Cum sic morum radii hanc irradiabant
Populum presbiteri duo iudicabant,
Falsis qui iudiciis uerum obliquabant
Et ad locri graciam leges explicabant.
9
Intus pleni uitiis, foris dealbati,
De medulla tritici erant impinguati,
Vue meracissimo sanguine potati,
Ambo uoluptatibus carnis mancipati.
10
Cani erant capite, mente nigrescebant,
Non quod erat Domini sed sua querebant,
Iustos qui nil poterant dare deprimebant,
Muneris ob graciam reos absoluebant.
11
Qui dum domum Ioachim sepe frequentabant,
In Susanne speciem simul estuabant,
Senes et presbiteros sibi subiugabant
Stimuli uenerei atque captiuabant.
12
In senes se uitium transfert iuuentutis
Nec perornant senium mores senectutis,
Moribus degenerant prauis et uersutis
Esse qui debuerant speculum uirtutis.
13
Qui statuti fuerant correctores morum
Suis ledunt moribus mores aliorum,
Destruunt nec corrigunt uitam subditorum,
Dum in se non cohibent flammam uitiorum.
14
Dum occultis ignibus pariter torquentur
Sibi suas miseras flammas confitentur,
Hinc Susanne statuunt ut insidientur,
Castitatis lilium fures ut furentur.
15
Ioachim pomerium prope se habebat
In quo fons perspicuus aquis garriebat,
Arborum hinc densitas estus submouebat,
Gratam spaciantibus umbram exhibebat.
16
Hic Susanna sepius ingredi solebat
Cum feruore nimio sol incalescebat,
Fontis rore gelido corpus abluebat;
Senum hoc astuciam minime latebat.
17
Tendunt huc insidias hostes castitatis,
Voluant ut innoxiam suis in peccatis:
Sed hos necat proprie nexus prauitatis
.........................................................