planctus destructionis Hungariae

Testo base di riferimento: O. Holder-Egger, 1892


Tu, qui deus es cuntorum,

Iustus iudex meritorum

Bonis reddens bona multa

Mala nulla fers inulta

5

Equa lance iustitie.

Peccaverunt nostri patres

Tibi, nos, et nostri fratres,

Mala nostra succreverunt,

Que nos nimis invenerunt

10

In diebus angustiae.

Cuncti sumus neci dati,

Sunt populi captivati,

Sunt milites gladiati;

Ad quid ergo sumus nati

15

Tanta mala cernere?

Fluit sanguis feminarum,

Pallet decor puellarum,

Puerorum turba iacet,

Senex, anus ense iacet

20

Nephario funere,

Domum Saul Philistei,

Genus Iacob Canopei,

Gregem iusti Iob Sabei,

Cum insontes oves dei

25

Tanta cede sternitis.

Trucidatis matronarum

Turbam, simul puellarum

Neque clerum reverentes

Neque secum miserentes

30

Nec parvulis parcitis.

Que vos terra, qui parentes

Genuerunt tales gentes

Tam crudeles, tam feroces,

Ad nocendum tam veloces

35

Et sub armis vivere.

O natura mater dura,

Quare tibi fuit cura

Sevam gentem Tartharorum

Ad flagellum populorum

40

In hanc Iucem ducere?

Cur non matres conclusisti,

Cur concessum concessisti,

Nequam proles cur creatur,

Per quam mundus conturbatur,

45

Cultor Christi moritur?

Heu, quis aquas capitibus

Nec non nostris luminibus

Lacrimarum dabit munus

Ad plangendum tantum funus,

50

Quod nobis ingeritur?

Ierusalem mater, plange,

Celi forum planctu tange,

Mitte sursum suspirium,

Vestem sume cilicium,

55

Caput sparge cinere.

Grandis tibi venit dolor,

Omnis a te fugit color,

Funde fontem lacrimarum,

Planctum tibi fac amarum

60

Diro lesa vulnere.

Vniversi tui nati

Probi, pulchri, delicati

Sunt ab hoste iugulati,

Vulnerati, vinculati

65

Per ingens opprobrium.

Interfecti sepultura,

Vulnerati carent cura,

Vinculati solutore,

Fugitivi protectore

70

Pro timore gentium.

Arma duces acceperunt,

Viri fortes convenerunt

Hosti terga percussuri

Vel ab hoste ruituri

75

Cuncti pari prelio.

Sed cum belli lux illuxit,

Hostem Martem mox instruxit,

Hungarorum cor expavit,

Castra timor perturbavit,

80

Fugit mens et ratio.

Regnum nutat et corona,

Mars desevit et Bellona,

Vibrat hastas, tela iacit

Et inmensam cedem facit,

85

Fusa iacent corpora.

Pontifices et primates

Vna cadunt, almi vates

Prosternuntur, viri fortes

Disperguntur et cohortes,

90

Instant dura tempora.

Summa nescit occisorum

Mera claudi numerorum,

Dee bine, que venerunt,

Cum sorore vix ruperunt

95

Morientum licia.

Hungarorum pro ruina

Celum stupet pro ruina,

Chaos ferri mundi rebus

Crederetur hiis diebus

100

Hac visa miseria.

Est completum, Davitico

Quod cantatur in cantico,

Nullus fuit, magnatorum

Carnes sive clericorum

105

Qui telluri traderet.

Tabescentes putruerunt,

Aves celi commederunt,

Dentes canum consumpserunt,

Ossa lupi disperserunt;

110

Nemo, qui repelleret.

Non est mirum quod sunt victi,

Quod sic morti sunt addicti,

Nam maiores et minores

Corrumpentes bonos mores

115

Sectabantur vitia.

Erant enim viri duri

Repugnantes omni iuri,

Falsi testes et periuri,

Mechi, fures, Epicuri,

120

Quorum deus dolia.

Oppressores advenarum,

Vastatores egenorum

Et predones pupillorum

Repulsa iustitia.

125

In vestitu sumptuosi,

In ornatu studiosi,

Compti, docti superbire,

Curiosi lascivire

Prolventes mendacia.