Surrexisse patet viciorum viscera flammas
Vrentes hominum que mala corda fovent.
Errant in morum nonnulli calle salubri,
Sectantes, miseri, perditionis iter.
5
Flores inserere spinis de corde revulsis
Disposui, lapsis consiliumque dare
Dignum; previdi decerpere que nocet herbam
Et plantare bonam, quam bona terra creat.
Auribus hec igitur, fili, mea percipe verba
10
Corporis et cordis, ut retinere queas.
Hec documenta ferent certe tibi commoda multa
Si servare velis omnia corde tuo.
Hec facito, famam si tu cupis immaculatam
Conservare tuam, dum tibi vita comes:
15
Divitiis multis melior bona fama videtur.
Hanc tibi conserves, si bonus esse velis.
Quid tibi divitie, si non honor est tibi, prosunt?
Ille beatus erit, cui bona fama viget.
Scire cavere malum, nec non insistere fame
20
Non est quippe leve. Nate docere volo,
Ergo tue pateant aures: nam transitus inde
Est ad cor semper. Hoc bene scire potes.
Cor recipit velut auris ei transmittit ab alto;
Que si non referat, cor quasi nulla sapit.
25
Hec tibi precipio: que sunt bona dogmata discas,
Ante tuos oculos semper habere stude.
Invenies illic, fili, tibi quid sit agendum
Et quid vitandum, si cupis esse bonus.
Semper in his igitur tibi consulo que mediteris,
30
Vt vitare queas que nocitura vide.
Si tanquam stollidus forsan neglexeris ipsa,
Culpa mei, fili, non erit, immo tui.
Corde timere Deum sapientia prima videtur
Mandatisque suis flectere colla sacris,
35
Atque frequens dire mortis meditatio, fili,
Adventum cuius noscere nemo potest.
Quod tibi tu non vis, illud ne feceris ulli;
Sed facias aliis quod cupis ipse tibi.
Nate, peritus eris, si faceris ista libenter:
40
Hec sunt humane dicta salutis enim.
Respondet genitus: Genitor carissime, multum
Hec michi dicta placent, utilitate vigent.
Quem bene cepisti, tibi si libet, inclite doctor,
Cursum sermonis perfice, queso, tui.
45
Gaudeo, nate, nimis, quod percipis hec mea verba
Auribus intentis et tibi grata manent.
Maior dicendi sitis est michi quam fuit ante:
Ergo sermonem persequar ipse meum.
Cor michi, Christe, riga celesti rore benignus,
50
Vt quod fert animus promere lingua queat.
Hoc tibi sit cure semper, compescere linguam.
Sepe creant multum verba pusilla mali.
Lingua loquax odium parit et sepissime litem;
Effreni lingua surgere bella solent.
55
Nascitur ex minima rogus ingens sepe favilla,
Qui non extingui de facili poterit.
Sic, licet exiguum membrum, manet ensis acutus:
Per linguam multi iam periere viri.
Esto memor, fili, linguam cohibere loquacem.
60
Non retinere nocet, sed mala verba loqui:
Nam quod ab ore volat non est revocabile verbum.
Penitet hunc sero, cui sua dicta nocent.
Invidiam, nec non odium, de corde repellas:
Hoc animo certe non leve pondus inest.
65
Corpus consumunt animeque pericula ducunt:
Hec sunt in corde bina flagella viri;
Nam possessores affligunt intus et extra,
Leticiam tollunt tristiciamque gerunt.
Ve miseris igitur, morbus quos ipse fatigat!
70
Namque quiete carent nocte dieque simul.
Vt durum ferrum mordax consumit erugo,
Sic hominis lacerat intima livor edax.
Nec cibus aut potus prodest sine fine dolenti:
Ille dolet multum, cui grave vulnus inest.
75
Non nocet invidia, nisi corde gerentibus illam:
Intima corrodit tristiciamque parit.
Luxurie vicium fugito, deliciasque, tabernam:
Hec etenim fame sunt inimica bone.
Crimen adulterii presertim, nate, caveto:
80
Hoc scelus a Domino lege fuit vetitum.
Qui sequitur Bachum, taxillos et meretrices,
Infamis semper, semper egenus erit.
Ex horum numero nemo tibi consocietur:
Mixtum cum felle mel bonitate caret.
85
Fit bonus infamis infames sepe sequendo:
Qui iacet in ceno non sine sorde manet.
Non blanditor eris, fuge blanditoria verba:
Dulcibus ex modulis decipiuntur aves.
Corde gerunt fraudem mites quos cernis in ore:
90
Sunt similes vulpis: ergo caveto tibi.
Non facias furtum nec furibus associeris:
Omnibus est odio fur odioque Deo.
Fur lupus est: merito cunctis odiosus habetur;
Privatur vita sepius inde sua.
95
Hoc ego te moneo, fugias ut proditionem:
Turpius hoc omni crimine crimen adest.
Proditor et nullus tibi coniungatur amore:
Specie sub amicicie, mors inimica datur.
Dum leo magnanimus ludunt simul et leopardus,
100
Eius morte perit proditione leo.
Nec prece nec pretio sis actor proditionis:
Est lucro semper anteferendus honor.
Iuda sit exemplum, qui, lucri ductus amore,
Tradendo Christum morte perenne perit.
105
In te non regnet inflata superbia, fili:
Hoc vicium vicia cetera namque creat.
Radix cunctorum vicium manet hoc viciorum:
Suscipit inicium quodlibet inde malum.
Se non cognoscit cunctos spernitque superbus,
110
Et nunquam credit stultus habere parem.
Lucifer inde fuit celo deiectus ab alto:
Noctifer effectus, sic miser ima tenet.
Postea primus homo, de deliciis paradisi
Eiectus, penas et mala multa tulit.
115
Nomen avaricie tibi sit vitabile semper;
Cunctorum scelerum mater habetur ea.
Ydropico similis, nunquam satiatur avarus:
Notis ignotis omnibus ipse rapit,
Anxius accumulat, nescit cui, non sibi certe
120
Eius congestas alter habebit opes.
Acquirendo fidem nulli conservat avarus;
Infelix, requie nocte dieque caret;
Ne sibi deficiant, opibus timet impius uti:
Custos non dominus extat avarus opum.
125
Dilige vicinos, ut sis dilectus ab ipsis.
Vicino melius nil credo fore bono:
Est consanguineis et preponendus amicis,
Qui cito succurrit quando necesse videt.
In cunctis factis te puro corde iuvabit
130
Vicinus, nate, nocte dieque bonus.
Non derisus eris, si non derisor haberis:
Spernentes sperni sepe videmus enim.
Est quem derides melior te forsitan ipse.
Risor derisus quilibet esse solet:
135
Simia deludit animalia cetera turpis;
Turpior est cunctis deteriorque feris.
Sanguinis effusor non fies intus et extra:
Commaculatur homo cui scelus istud inest.
Se prius occidit qui gestit perdere quenquam:
140
Suppliciis animam deputat ipse suam.
Omnis qui gladio feriet gladio ferietur:
Hoc verbum Dominus protulit ore suo.
Exulabit Cayn per mundum fratre perempto:
Mortem quam fratri prebuit ipse tulit.
145
Gloria, nate, tibi nunquam queratur inanis:
Peccati penas inde lucratur homo.
A specie fructus omnis cognoscitur arbor.
Est iudex animi flamma malive boni.
Qui bonus apparet foris, intus malus habetur,
150
Est vulpi similis qui bene pelle nitet.
Cum fueris iuvenis, studeas acquirere, fili.
Non tamen iniuste: turpia verba fuge,
Illicitum lucrum credis fore criminis expers.
Dedecus et crimen vilia lucra ferunt.
155
Nate, laborare manibus non sit tibi turpe.
Crimen opus manuum non habet, imo decus.
<>
Quisque labore suo vivere debet homo:
A consanguineis et amicis spernitur ille,
160
Cui fortuna suam seva negavit opem.
Dives honoratur cunctis et dives amatur:
Divitias sequitur deliciosus honor.
Namque senectutis te debilitate premente
Omnibus in rebus efficieris inhers.
165
Donec tempus habet, nunquam formica quiescit:
Exemplum tibi sit, nate, laboris ea.
Ergo laborato, cupias si vivere recte:
Nam labor assiduus premia digna gerit.
Semper sit somni tibi longa quies odiosa:
170
Corpus enim multum redditur inde pigrum;
At tempestive tu surgito mane e cubili:
Fomentum viciis dat diuturna quies.
Si fuerit languens animus, fit corpus ineptum.
Materiam damno non dabis ipse tuo.
175
Nunquam deses homo poterit sibi multa parare;
Solicitus vero multa parare solet.
Ergo segniciem semper vitare memento:
Tempore quoque miser desidiosus erit.
Quod fieri poterit hodie, non cras tibi serves:
180
Quid cras eveniet tu tibi nescis enim.
Serva quid comedas, non quid tibi restet agendum.
Nemo mortalis scire futura potest.
In sudore tui vultus tu pane frueris.
Siquid promissum fuerit tibi, suscipe raptim:
185
Mens a proposito nam resilire solet.
Inconstans hominis in multis mens variatur;
Non in proposito stat bene firma suo:
Hoc vaga nunc captat, nunc immutatur ad illud:
Instabilis lune fertur ad instar ea.
190
Pauci sunt hodie quorum sit recta voluntas
Et quorum dictis sit tribuenda fides.
Nulli promittes promissum quod tibi fiet,
Si dare non poteris: nam tibi crimen erit.
Multi promittunt, sed non id solvere curant.
195
Quid spondet multa solvere pauca solet.
Quis prudens spondet rem quam non possidet ipse?
Stultus semper agit, quod sibi non sit honor.
Quo caret insipiens solet illud pollicitari,
Qui minime curat solvere si nequeat.
200
Quod dare nolueris nulli spondebis amico:
Dedecet hoc cunctos precipueque bonos.
Cum spondes aliquid, manus illico verba sequatur:
Auget enim meritum qui cito solvit idem.
Si tibi quid detur vis, impertire libenter.
205
Qui tribuunt alii, iam tribuetur eis.
Quem confers ulli non exprobabis honorem:
Turpe videtur ei, qui bonitate nitet.
Omnibus atque Deo vir parcus displicet ipsi;
Diligitur cunctis quisque facetus homo.
210
Fiat utrumque tamen moderate: nam decet omnes
Actibus in cunctis semper habere modum.
Postulat hec ratioque iuris et exigit ordo:
Accepti semper muneris esto memor.
A quocumque tibi, presertim paupere, factum,
215
Compensare stude servitium merito.
Quisquis servitium bene vel compensat honorem,
Servitii dignus, dignus honoris erit.
At qui pro meritis bene non respondet amico,
Aut est insipiens aut sibi fastus inest.
220
Peccat homo graviter alienum suscipiendo,
Si non restituat, ut mereatur idem.
Qui donat donetur ei: nam fit manus eius
Promptior ad dandum, si bene cessit ei.
Frigescit dantis animus, si viderit ipsum
225
Cui dedit ingratum muneris esse sibi.
Miror in his, genitor, tuaque prudencia, dixit,
Scilicet ut donem, si michi glisco dari.
Accipiet donum donat quicumque libenter,
Salva pace tua, non ea vera puto.
230
Educat en aliquis puerum, qui, cum sit adultus
Atque sui iuris, negligit officium,
Proque bono quandoque malum vir reddit amico,
Et pro melle solet fel quoque sepe dari.
Cetera dicta placent; michi tantum displicet istud:
235
Nam multi tribuunt, qui nichil accipiunt.
Seminat agricola; nil sepe recolligit inde:
Ex vicio terre contigit illud enim.
Ergo quis sterili semen iactabit in agro,
In quo spes fructus et labor ipse perit?
240
Tempore presenti donator munera perdit:
Tollere quisque cupit, nec dare vult alicui.
His verbis, fili, studeas apponere curam
Et super hoc animum certificabo tuum.
Mutti vero faciunt quod dicis, alumne,
245
Qui mala pro caris reddere sepe solent.
Est quedam volucris, cuculum qui nutrit; at ipse
Ingratus rostro cedere gestit eam.
Emissis plumis, gallinam deserit anser:
Irritus effectus sic labor eius erit.
250
Siquis alit corvum, sua semina iactat arene:
Primum furari ceperit ille sibi.
Noli serpentem, tibi fili dico, nutrire,
Mordebit quoniam te prius ipse malus:
Eius natura sibi sic dictante maligna,
255
Hoc meritum reddit cui bene fecit ei.
Ad se cuncta trahit natura: dat atque secundum
Morem cuique genus imperiosa suum.
Nonne canis, fili, si tu bene feceris ipsi,
Te sequitur semper, diligit atque timet?
260
Quanquam sit cesus, si, nate, vocaveris ipsum,
Verberis oblitus, illico currit amans.
Dona tributa sibi non obliviscitur unquam:
Quedam bona natura non sinit esse malum.
Ante tuos oculos preceptum semper habeto
265
Presens: non etenim commoditate vacat.
Non inimicicie subiectus, si potes, esto:
Annichilat censum, corpus et ipsa necat.
Ne spernas aliquem, qui forsan sit miser ipse.
Evolvit currum nam lapis exiguus
270
Exiguumque rogum nemus ingens urere vidi.
Sit licet exigua, musca nocere solet.
Corpus, res, animam pernix ad perditionem
Fert inimicicia. Consulo, nate, cave.
Vtile trado tibi documentum: suscipe, fili,
275
Pectoris in latebris idque reconde tui.
Non prece, nec precio, nec amore, nec ipso timore
Aut odio, fili, testis iniquus eris.
Est Deus a cunctis super omnibus ipse timendus,
Plus omni precio semper amandus adest.
280
Falsidicus testis non solum peccat in unum:
Proximus et iudex leditur, inde Deus.
Prospicit ex alto Deus omnia facta virorum:
Omnia sic solus, omnia solus agit,
Omne malum punit, bona quoque remunerat idem,
285
Qui dat cuique velut exigit eius opus.
Litibus aut bellis non immisceberis unquam:
Nonnisi iacturas inde reportat homo.
Qui non accedit ad bellum, non ferietur;
Currens ad lites saucius inde redit.
290
Ad pravos noli rumores currere, fili:
Nam credo fore malum discere velle malum.
Sepe manus aliquis in vas immittit, ut inde
Dulce mel eliciat: invenit et fel ibi.
Morsibus illusus, pro dulci portat amarum,
295
Atque redit tristis qui modo letus abit.
Hoc tibi precipio quod placita tu tibi vites,
Si poteris, quoniam prelia sepe movent.
Questio res minuit; odium creat, incitat iram.
Pro lucro damnum ducere sepe solet.
300
Si cum parte potes bene pangere, pange priusquam
Iudicium subeas, consulo nate tibi:
Vitat enim sumptus, rixam damnumque, laborem
Quem non delectat iudicis ora sequi.
Inter multorum cetum cum, nate, sedebis,
305
Horum nullius carpere dicta velis:
Se licet extollant et inania verba loquantur,
Sicut multorum mos solet esse malus,
Sed magis attendas tacitus que tunc referuntur.
Nam mores hominis pandere verba solent:
310
Respondendo quidem crescunt mala verba vicissim,
Que generant odium bellaque sepe movent.
Quanquam prevalidas habeas in corpore vires,
Non audax inde tu nimis esto tamen.
Dedecus et damnum confert audacia multa
315
Visque solet dominum ledere magna suum.
Sanson magnanimus testis super hoc adhibetur,
Prevalide vires cui nocuere sue.
Ni videat pignus prestans non mutuat ulli,
Aut mediatorem si cavet ipse sibi.
320
Pro nullo precio mediator, si potes, esto:
Nam sine iactura vix mediator erit.
Cur onus alterius humeris imponere velles,
Nate, tuis? Vita que nocitura vides.
Detrimenta sua quis vellet sponte subire,
325
Forte nisi demens vel furiosus homo?
Vir pro servicio damnum quandoque reportat:
Accidit hoc ideo statque rara fides.
Vis, pater, auxilium quod amicis ego recusem,
Quando necesse fore conspicietur eis?
330
Hoc enorme michi satis atque videtur iniquum
Preceptum, genitor: non michi nempe placet.
Durior ille foret ferro, qui nollet amico
Auxilium vero consiliumque dare.
Non tibi dico bono quod amico, nate, recuses;
335
Imo coneris ferre iuvamen ei.
Omnibus est rebus bonus anteferendus amicus,
Sed modo perfectus rarus amicus adest.
A falso verum casus discernit amicum:
Notus in adversis omnis amicus erit.
340
Tempore presenti multi dicuntur amici,
Tollere qui cupiunt et dare nulla volunt.
In verbis fidus non delectatur amicus:
Gaudet enim factis commoda ferre tibi.
Infidum fugias fidumque sequeris amicum.
345
Huic prodesse stude, ferre benignus opem.
Carior est omni thesauro vetus amicus;
Vilior est omni stercore fictus amor.
Lucraris tribuendo bonis, sed perdis iniquis:
Sic igitur facias, ne tua damna fleas.
350
Raro donato, celebra convivia raro:
Ex his paupertas sepe venire solet.
Istud te moneo: generosis associeris:
Nobilis esse nequit falsus amicus enim.
Quem meus attente genitor dilexit amicum
355
Et michi precepit quod retinere velim,
Disposui servare tibi post funera nostra.
Fallere non potuit te via, nate, vetus:
Est verus expertus et naturalis amicus,
Mutari nescit inveteratus amor.
360
Hic igitur verax, hic est et fidus amicus,
Divitiis cunctis carior ille manet:
Nunquam cambiri consuevit imo relinqui
Naturalis equus, sit licet ipse senex.
Esse solet similis musto novus omnis amicus,
365
Quod prius est dulce nec status unus ei.
Ergo si quisquam fuerit tibi fidus amicus,
Dilige non ficto sed bene corde mero;
Cum quo nulla tibi, fili, sit questio litis;
Eius dico domum neve frequenter eas,
370
Plus consanguineo, plus illum dilige fratre,
Participem damni se facit ipse tui,
Condolet adversis, congaudet prosperitate,
Festinans currit cum tibi damna videt,
Tristicia positum te nititur ille iuvare,
375
Pro te non dubitat et mala multa pati.
Nulli, nate, velis tua credere: nam labor inde
Damnaque proveniunt multaque sepe male.
Non etenim poteris quando vis illud habere:
Fel pro melle solet reddere vilis homo.
380
Nolo quod prestes, fili, tua litigiosis
Aut illis etiam qui semper egent:
Credita vis etenim vel nunquam reddere curant;
Consuevere tamen reddere verba pia:
Sic tibi, pro censu, redduntur verba frequenter.
385
Lis solet ex verbis surgere sepe malis:
His collatus honor fert dedecus atque laborem.
Dedecus ingenuos plusquam dolore gravat,
Cum sua qui prestat repetit sibi perdit amicum.
Quod non vult patitur sepe petendo sua:
390
Duplex incurrit damnum qui prestat amico:
Perdit enim statim cum petit atque sua;
Sic malefacta bono redduntur pro malefactis,
Pro bonitate sua damna feruntur enim.
Sepe nocet pietas homini qui possidet ipsam;
395
Impietas hominem sepe iuvare solet.
Vtile consilium ne spernas, quod tibi trado:
In latebris mentis imo reconde tue.
Cum tibi contigerit iter ob rem carpere quamquam,
Hospicium subeas luce tenente viam:
400
Nam si nocte velis illud tu reperire,
Vix poteris vel cum, nate, labore gravi
Iurgari posses, invento forsitan ipso:
Hospes semper amat vendere cara sua:
Quando tempus habet, vendit lumina quoque,
405
Nulli vendendo servat et ipse fidem.
Quam sua tu comedas emito prius illa quod hospes
Plusquam non valeant vendere possit ea.
Si benedicaris tu noli solus abire:
Si poteris, semper sit tibi magna manus.
410
Non securus abit qui solus abire videtur:
Stat male solus homo, solus male vadit et ipse:
Namque gerit secum multa pericula via.
Qui vadit solus mors sibi vita manet.
Nunquam discedas a recto tramite, fili,
415
Pro breviore via que tibi nota nec est:
Nam, licet ignota brevior quam cognita constet,
Est melior nota tutior atque via.
Errant mortales loca per non cognita sepe:
Ignorata via ferre pericla solet.
420
Turbida vel rapida que flumina videris ire,
Pertransire cave: namque pericla gerunt.
Protelare viam melius quam damna subire.
Frangi per cursum non solet ulla rota;
Ignorata tibi vada pertransire caveto,
425
Nate, profunda licet nec videatur ea:
Elongare viam vel retro credere, fili,
Ne pigeat, possis salus ut esse tibi.
Cum fueris quicquam mercatus, presto nec esto
Arrham prebere, ni bene provideas.
430
Arrham ne dato: poteris respicere certe,
Vix sine iactura, quod bene scire potes;
Vel quanquam possis, te credent insipientem
Presentes et erit dedecus inde tibi.
Dictis seu factis sapiens stultusque notatur:
435
Istis inditiis noscitur omnis homo.
Premeditare prius animo quam res operari
Incipias, finis fiat ut aptus eis.
Que facis aut dicis ni tu previderis, ipsa
Ingratus finis claudere sepe solet,
440
Principium sapiens et finem premeditatur,
Vt res eventus possit habere bonos.
Actibus in rebus caudam spectare memento:
Finis habet rerum dedecus atque decus.
Pande tui socio cordis secreta silenti,
445
Quem tibi sit fidus consiliumque pete.
Vtere consilio super his que feceris eius:
Fidum consilium fidus amicus habet.
Quem bene discretum cognoveris et sapientem,
Eius consilio credere, nate, potes.
450
Si secreta tui cordis tibi pandit amicus,
Vxori, fili, nil revelato tue.
Non bene secretum mulier tenet, imo revelat;
Pollicitis cuius credere nemo velit.
A muliere quidem, quamvis videatur honesta,
455
Vir deceptus erit, dum velit ipsa modo.
Nullus ab insidiis mulieris tutus habetur;
Multi decepti sunt a muliere viri:
Adam deceptus, Sanson Davidque propheta
Et Salomon sapiens a muliere fuit;
460
Nonnullos alios seductos scimus ab ipsa,
Quos non possemus dinumerare tibi.
Insipiens aderit quisquis confidit in illa,
Ex verbis cuius fallitur omnis homo.
Quanto plus iurat, tanto minus est adhibenda
465
Ipsius dictis, nate, profecto fides:
Sic inimicicie, lites, et prelia, rixe,
Omnia nascuntur de muliere mala.
Tunc puer admirans, subito post talia dicta,
Obstupuit, patri sic ait atque suo:
470
Cum sit plena dolis et nulli femina fida,
Huic aderit mecum portio nulla sibi
(Hoc iurare, pater, si velles, sum tibi presto)
Aut conversari cum muliere nolo.
Nec tibi nec cuiquam tutum iurare videtur;
475
Ex hoc quod fieri non ego posse puto.
Res est difficilis naturam vincere posse.
Hoc natura quidem non valet ipsa pati:
Semper oportet enim mulieribus associari,
Celorum rege constituente, viros.
480
Cum muliere virum decet autem sic sociari,
Vt sine peccato vivere possit homo:
Hi duo legitime iungi debentque coire,
Precipiente Deo, nemo recuset idem.
Hoc Deus instituit, populus quod surgeret inde,
485
Qui laudaret eum nocte dieque patrem.
Auribus his haustis, genitori filius inquit:
Ex quo res ita se habet ceu michi dicis:
Est tibi quod gratum volo dulcis tempore vite
Vxorem, genitor, ducere nempe tue?
490
Ne derideri valeam vel subtilis haberi,
Qualem me velles prendere, prende michi
Talibus auditis quatiens caput ille senile:
Nemo, dixit, potest fata cavere sua:
Vix valet imperio fortune quippe resisti,
495
Cui sunt supposita que vagus orbis latet;
Sed tamen asculta que dicam nunc tibi verba
Et parient fructum proficuumque tibi.
Nolo quod uxorem ducas cui non dominari
Aut quam non possis tu bene corrigere.
500
Subdere qui sibi vult animosum namque leonem,
Hoc cum cautela convenit ut faciat.
Ne ducas viduam, quoniam studet accumulare
Pro primi natis ingeniosa viri:
Quod si non habeat, suspiria ducet ab imis,
505
Quod hec sue menti vir suus ille subit;
Et sic tranquillum non posses ducere vitam,
Ire materiam coniuge dante tue.
Preterea fugito coniugem semper ut anguem:
Hec sine nam vicio vix reperiri potest.
510
Quod non de facili posses depellere corde,
Innatum vicium tollere nemo valet.
Dedecus ut vites, meretricis filia, fili,
Nec tibi sit coniunx, vix erit illa bona:
Ex qua procedit nam mos imitatur,
515
Que leviter tolli non ego posse puto.
Non est res habilis morem depellere corde,
Est cuius radix inveterata diu,
Nec conexa simul mos et natura videtur
De facili dirimi, nec reor illa valent.
520
Quin etiam nunquam tu desponsabis amicam,
Quamvis illa velit munera magna dare:
Est id turpe lucrum, quod detestatur honestas.
Ferre solent damna crimine plena lucra.
Tutius est homini dum vivet abstinuisse
525
Quam sibi damnosam rem subiisse malam;
Est laudabilius sine coniuge cuique manere
Vxorem pravam quam sociare sibi.
Nate, nec infirmo, confirmo sed tua dicta.
Sunt qui veridica gaudia corde ferunt:
530
Nam nequam morbum manet insanabilis uxor.
Tollere nil aliud, mors ni sola, potest.
Si libeat Domino, volo quod tibi, nate, puella
Coniunx fiat ea tempore que minor est:
Illa amore tibi semper subiecta manebit
535
Et pro velle tuo cuncta docebis eam;
Sub quo timore iugi, fili, retinere memento.
Si fortuna velit, non tibi pestis erit:
Duxeris hanc priusquam facias super omnibus usum
Possis servare quam tibi, nate, bene.
540
Vult puer et mulier sibi conservetur ut usuS
Quem iam fecit: eis vix abolebit homo.
Femina dummodo sit vicio sine, si sibi multa,
Dos non est ipsam ducere, ne dubites:
Divitie pereunt, bonitas non deperit unquam:
545
Est ea divitiis anteferenda magis.
Nobilis est bonitas, possessio que dat honorem
Et possessorem sublevat atque suum;
Prebet opus bonitas, sed opes non dant bonitatem,
Ast adimunt divest vix bonus ullus erit;
550
Omnia precellit bonitas, que rara videtur.
Tempore presenti vix bonus ullus adest.
Si tibi concedat natos Deus, instrue, nate,
Illos tunc primum, care, timore tuo.
Dum sunt infantes, dic matri ponat ut ipsos
555
In cunis, secum neve cubare sinas;
At puer incolumis, priusquam compleverit annum,
Hunc custodire te bene, nate, decet.
Annos ad septem bene custodiveris usque,
Quod tibi concedat qui super astra micat.
560
Nate, tuis natis non demonstrabis amorem:
Quem gestas intus, dissimulato foris;
Nec tu consuescas hos tecum ducere parvos,
Mandere vel tecum nec patiaris eos.
Artibus erudias: thesaurum non meliorem
565
Linquere tu poteris. Ars bona prebet opes.
Discere fac artem puerili tempore natos:
Tunc valet ingenium discere cuncta bene.
Nam postquam mollis etas pertransit, ineptum
Redditur et durum quodlibet ingenium:
570
Cera quidem mollis reddit quamcumque figuram,
Dura nec est mollis ut bene fiat opus.
Nonne vides linum tenerum quam flectitur apte;
Siccatum fragile cuivis ut illud erit:
Sic castigato, sic moribus instrue natos.
575
Ne reprehendantur: nam tibi crimen erit.
Est pater in culpa, si filius est viciosus;
Si vitio careat, laus erit inde tibi.
Si tibi nascatur fortassis filia, fili,
Vt bona sit studeas, me tribuente viam.
580
Ergo cor apponas documentis que tibi tradam,
Non etenim, fili, comoditate vacant:
Ni sit adulta prius, natam componere noli:
In teneris annis comptio nulla decet.
Pelle perit gattus, precioso femina cultu:
585
Subvertit mentem pulcra puella viri.
Non ad conventus permittas hanc proficisci:
Materiam viciis dat locus ille malus.
Ascensum nunquam prebebis in omnibus illi:
Dedecus et damnum te sequeretur enim.
590
Non adeo longas per terram, que trahat illas,
Huic facito vestes, copia nec sit ei.
Condense repetit homo frondibus arboris umbram,
Que sibi grate manent ut requiescat ibi.
Cum bonus iniusti sequitur consortia crebro,
595
Famam fedare nititur ille suam.
Nec sit in amicicia tua filia cum muliere:
Lena convincta semper hiqua docet.
Mobile cor cunctis et mens est vana puellis;
Firmum propositum femina nulla gerit.
600
Nec bona cum prava sociari femina debet:
Ad se sinceram pars vitiata trahit.
Denigrare bone nomen mala femina gestit:
Non valet abstergi sordida fama bene.
Nate, domum crebro tibi qui non attinet ipsum
605
Ne ducas natam; nam vitiare potest
Visus et auditus, nec non et tactus amoris:
Hec aditum sevi semper habere solent.
Gutta levis saxum durum cavat illa frequenter
Dum cadit. Id supra quod tibi dico nota:
610
Nec ad ter quinos cum iam pervenerit duos.
Nubito, si poteris: plus retinere cave,
Nam quodcumque sua maturet in arbore pomum
Sponte cadit: sic est et mulier quidem.
Esto memor, fili, bene tunc discernere pactum,
615
Inter quod fiet te generumque tuum:
Plus dare quam possis illi promittere noli.
Que genero spondes, ante parabis ea;
Serva pro reliquis, cum filia nupserit una:
Non sibi des tamen que tibi non habeas.
620
Femina coniugio postquam datur illa, parentum
Cura nec est fratris neque sororis ei:
Ardet amore viri, patris est oblitaque matris,
Solus amor cordis solaque cura viri.
Si poteris simili pro dote parum meliori,
625
Tradere de simili consulo neve velis.
Cetera mando tibi servari dogmata, fili,
Hoc sed precipue quod modo trado tibi:
In se non modice fructum gerit utilitatis
Quod sibi quisque legit, qui bene servat idem,
630
Sic taxillorum ludum vitare memento.
Ludum quemque fuge, per quem tua perdere posses,
Nullam iacturam ferre qui inde queas.
Deterius damno dedecus esse puto:
Mendicant multi consumptis rebus eorum,
635
Pauperie premitur qui modo dives erat.
Rem bene custodi; quod habes dispergere noli.
Ne dispergaris et velut exul eas,
Parva labore gravi, fili, servare memento,
Vt de te nequeat fama maligna sequi.
640
In reprobum sensum vanus est qui destruit illud
Quod non quesivit ipse labore suo
Aut etiam quod cum magno sudore paravit.
Ludibrium populo fit miser omnis homo;
Laus est magna viro sua si conservat et auget,
645
Obprobrium autem si tractet male ea.
Si tibi permoriar, iuris velut exigit ordo,
Quod michi concedat et tibi, nate, Deus,
Vno mando die vel te merere duobus:
Morte mea rapto corde dolore gravi,
650
Post triduum lacrimis et finem pone dolori:
Sic Salomon docuit quenque dolere sapiens,
Cum tristatur homo nimium de morte suorum
Iratum Dominum noverit esse sibi.
Cur lugere velis quod non revocabile cuivis?
655
Quicquid mors adimit non revocabit homo.
Non est prudentis graviter merere profecto,
Ex hoc presertim quod Deus ipse facit.
Prestat, non donat vitam Deus omnibus ergo:
Credita cum repetit nemo dolere velit.
660
Laudandus Dominus est in cunctis actibus eius
Et benedicendus semper ab ore viri.
Comoda nulla dolor ad damnum ferre videtur;
Imo solet damnis addere damna dolor.
Excipitur nullus, cuius mors non dominetur:
665
Omnes illa necat, parcere nescit atrox;
Non prece, nec precio mors impia flectitur ullo.
Finito cursu, quemlibet ipsa rapit:
Ergo caveto malum semperque sequeris honestum.
Et vigila quam mors inopina venit.
670
Nate, iuventuti cautus confidere noli:
Mors homines perimit conditione pari.
Te subeunte gravi morbo, dum mens tibi firma,
Nec non et sensus dum tibi rectus inest,
Provideas anime sapienter, nate, saluti:
675
Omnia peccata confiteare tua,
Res dispone tuas, ut prius tua funera cuncta
Fiant, disposita sint velut ipsa tibi.
Dum retinere potes, dominatum non dabis ulli:
Nate, tuo dogma pectore conde meum.
680
Cum posset dominus, quis vellet subditus esse?
Dum pater esse potes, filius esse cave.
Si poterit primus fore, quis desideret ultimus?
Cum possit maior, quis velit esse minor?
Te vivente, tuam nulli prebebis honorem,
685
Sed tibi conserva carus ut esse queas.
Spem tibi ne ponas alicuius morte propinqui:
Spes bona mortales fallere sepe solet.
Alterius mortem qui prestolatur arare
Conspicitur litus, semina quo pereunt.
690
Nescit ubi sua sit, mortem cupiens alienam:
Est prope forsan ea, quam procul esse putat.
Credit homo vere securus sepe manere,
Ex insperato protinus ipse cadit.
Donec stare putas, videas ne forte mearis:
695
Nam subitus casus mergere firma solet.
Hec tibi sufficiant, quoniam sapientia tota
Comprehendi nequit: namque profunda nimis.
Si foret unda maris inclaustrum, pagina celum,
Si pisces scriberent fluminis et pelagi,
700
Vnquam non posset sapientia tota notari.
Est tam sublimis tanquam profunda manet,
Nec documenta licet videantur pauca relatu.
Multa tamen, fili, comoditate manent.
Si serves igitur ceu convenit ipsa profecto,
705
Expers omnis eris criminis et vicii.
Invidiam generat et longus tedia sermo:
His ideo finem ponere, nate, volo.
Tunc puer extollens gaudens ad sidera palmas:
Adsit, ait, Dominus, gloria lausque tibi
710
Humani generis qui compatiendo periclis,
Que primi patris perfida culpa tulit,
In mundum natum misisti virginis alvo,
Vt caro suscepta libera carne foret.
Gloria lausque tibi, qui sensus et probitatem
715
Dans homini, solus tu dare cuncta potes,
Solus es omnipotens Dominus, tu solus haberis,
Tu pater es solus, gloria lausque tibi.
Omnia solus agis, clemens, pius et miserator;
Tu solus sanctus, gloria lausque tibi.
720
Ergo tibi virtus, regnum, decus atque potestas
Imperiumque, salus, gloria lausque tibi.
Tu solus rex es, nutu qui cuncta gubernas,
Cuncta creas verbo. Gloria lausque tibi.