<G>ramaticam trivialis apex subicit sibi firmo
Pro pede, sed lapsu lapidum formidat hyatum,
Scemate quos operis parvi coniungere tempto.
Sunt lapides docti docto testante poete.
5
Si taceant homines, lapides divina reclamant.
At tu sume tibi Compendia, mitis amice,
Cuius susceptis precibus presentia scripsi,
Vt recte scribas, bene scripta legas, bene lecta
Intellecta probes, videas et in ordine, partes
10
Quid sint quot fuerintque, quot concedimus illis,
Quid ratio dampnet et quid protendat in evum.
Nam, velut alma fides, sic scisma scientia sentit.
Hec dum maiores tolerant errantque minores,
Peccant errantes, sed peccant plus tolerantes.
15
Audi, quid Senece dictet sententia nostram
Segnitiem dampnans nostrique pudoris abissum:
Ibo senex ad doctores, vallabo theatrum.
Deferar in circum discamque superstite vita.
Nam quid stultius est quam preteriisse Minervam
20
Et quam cecatos veri contempnere lucem?
Percipias igitur, quia me tam sepe rogasti,
Quod tibi monstrarem metodi vestigia recte,
Quid teneas et quo tendas, ubi vera requiras.
Illis in rebus paucis, quas cernere queris,
25
Est inventori Grecismi gratia danda
Et Doctrinalis, quo quedam silva recedit.
Sed tibi proposui resides avellere stirpes,
Ne lapsum faciant natis vestigia patrum,
Granaque grata seram, que multiplicentur in usum.
30
Fautor Apollonii redit in breve corrigiturque
Hic Doctrinalis liber et Grecismicus auctor.
Vera figurarum patet hic distantia, monstrant
Ad quos ducuntur Compendia certa colores
Clarent preposite Grece clarentque Latine,
35
Clarent auctorum diversa sophismata, clarent
Verba venusta sua, clarent hic fortia dicta
Summaque multorum tam parvo corpore claret.
Ennius abcessit Liviique relanguit usus.
Delicium, filos dabis illis, porra, moriri,
40
Claustros et panter, iuger vel lampada prime.
Limata decet ecclesiam ratione vigere,
Cuius philosophi veri sunt vera secuti,
Inter quos radiat viva ratione Philippus,
Lucidus ingenii fons cancellarius alti,
45
Sacram delectans unda saliente Minervam.
Qui studet, ut studii moderetur frena moderni,
In quo pre maribus Gileberti gloria callet,
Et sua pre senibus viret indolis et velut arbor
Etatis prime fert magno pondere fructus,
50
Virgulti testis in palma dactilus heret.
Regius est fructus, quem regia seminat arbos,
Presidio cuius livoris spicula rumpo,
Dum mea suffulcit Compendia pectore forti.
Eterno verbo nomen conforme, Maria
55
Virgo, fave, condire favo mea dicta favoris
Et mea facta velis. Sine te nichil ordiar umquam,
Sed tibi me subdo cum carmine poplite prono.
Sillaba trina tui demonstrat nominis unum
Eternumque Deum, qui se tibi celitus unit.
60
Littera tres species in solo nomine monstrat,
Ni liquidam semi cum voce probemus eandem.
Est nota prima tripes illique triangula nubit
Semi - que - vocalis vocalem lege maritat
In medio gracilem, post sola triangula regnat
65
In se regnantis trini misteria pandens,
Quo liber ortographus distinguit gramata primus.
Prima triangula vox a littera dicitur esse
Primo formata per gutturis organa nostri.
Vox diffinitur aer tenuissimus ictus
70
Aut vox sensibile proprium describitur auris.
Cum sensu mentis vox articulata coheret.
Conceptum mentis vox nescit inarticulata.
Vox quedam scribi poterit quedamque repugnat.
Scribitur hec O virgo parens sanctissima, salve!
75
Scribi non poterit serpentis sibilus atri.
Vox est apo thoy boo dicta, sed excute sensum.
Vel voco dat vocem, licet hoc breve, longa sit illa,
Ancipites quia sunt voces, ut in hiis probo verbis:
Nox est hyberna laterne clara lucerna.
80
Luceo longatur, sed hyems, lateo breviatur.
Omnia, Christe, regis, radians diademate regis,
Iusti signa ducis pacem signantia ducis.
Sepius accentum sic mutas aut elementum.
Sic aratrum dicis aliaque tamen ratione,
85
Sicut in ecclesiis variis ratione tenetur,
Arida quo teritur: Aratrum sic in duo solve.
Areo producis, aratrum brevias et aristam.
Lector aratra legit, si venerit hoc ab arare,
Et simulacra refert, si venerit a simulare.
90
Connubium tamen obicies contraria ponens.
Tu connube mihi dicas, sed connuba nomen,
De quo connubium tenet u curtam genitivo.
Sic, quod simulacrum dicas, latriam simulantis
Demonis ostendis, qui gaudet in ere latere.
95
Latria longatur, tamen a lateo breviatur,
Vel cultura latron fertur, latriam trahis inde.
Tertia dat lavere, dat flexio prima lavare.
Virgilius dicit Lavit ater vulnera sanguis.
Inde venit lavacrum, brevis e facit a breviari.
100
Si dicas dolabra, tanquam duo dic ibi labra.
Sed Iuvenalis ait muniret castra dolabra.
Prima dolare brevis, tamen hinc des dolia longis.
Talia multa legis metrice sine crimine legis.
Vox genus est, eius species est littera dicta.
105
Composite minima pars fertur littera vocis.
Quod nota sit, dicas: elementi littera scripta.
Est horum minima, quorum divisio fiet.
Hic exclusive gradus ultimus ecce tenetur,
Sicut Cignorum Sortes albissimus extat.
110
Dic inclusive regum iustissimus idem.
Quidam vigenas et tres dixere figuras.
A simili dicta monstrant elementa figure.
Hec, quia principia vocum pereundo resurgunt,
In se mutantur. Hec vis locat ordoque stringit.
115
Corpora sunt, variat hec declinatio nulla,
Omnis doctrine quia fundamenta locantur.
Accidit hiis nomen pariterque figura, potestas,
Sed seriem sub se fertur retinere potestas.
Dicitur hec duplex: Substantia perficit unam,
120
Accidit huic alia. Vocalis, consona substant.
Sed si quis recte consideret, accidit istud.
Nunc aspiratur, nunc longatur, breviatur.
A mutatur in e, si dicis amamus, amemus.
Perficio dic, inficio, dic insula, plaustrum,
125
Plostellum. Voces per derivata notato.
Vocales abeunt in consona, sic retroverte!
Aufert, ablatus dicas et dicta probabis:
Consona mutantur in consona, quod probat offert,
Combibit, ignotus, coxi tabule que, taberne,
130
Eclipsis dicas, eclipticus, attulit, astas.
Sed diffusius hec assignat apostota priscus.
Est elementalis prolatio dicta potestas,
Per quam nomina sunt inventa figuraque facta.
Vocales quinque tantum cognoscimus esse
135
Munere nature, quoniam modulamina quinque
Gutture formantur, gradibus que quinque parantur.
Consona vocales propria virtute movebunt,
Vt virtus anime facit ex se mobile corpus.
Primo formatur a gutture sicque locatur
140
Et diffinitur sic prima vel ultima queque,
Sicut in esse suum proprio procedit ab ortu.
Semivocalis i fertur origine prima
Sic inter mutas b prodit origine prima.
Sed quia sunt alie vocalibus associate,
145
Vt robur sumant, mediis vocalibus astant:
Inter vocales i vel v, circumspice, tales
Quod vires perdant, dum sic in versibus astant:
Virgo, viri, vates, Iuno Iacobus que Iohannes.
Post q, post g vel s latebras u poscere cernes.
150
Namque sonus fertur contractus ab Herodiano
Vt sanguis, suadet, mansuescit, suavia, squalet.
Instar habens ignis volat a, descendit ut aer
Tardior e, post o quasi fluctuat, v gravis heret.
I gracilis sonat in medio tanquamque cathena
155
Aurea vel gluten elementa ligare videtur.
Voces formantur in gutture semi - que - voces
Extra, sed mutas dentes et labra sigillant.
Virginis in libro sunt plenius ista relata.
Nature sumunt proprias ab origine formas
160
Gramata nunc longas, nunc curtas nuncque rotundas.
Grossas ecclesia, graciles scola, curia longas
Exposcit notulas proprio moderamine factas.
In sensu medio notulas non protrahe magnas,
Sed velut herba sedet vestitque sub arbore tecta
165
Tellurem. Mundas depingit curia cartas.
L surgat, sic f, sic r, sic s moderanter.
Collum sublimet aliquando triangula cartis.
In p descendat et q sua tibia iuste.
Tibia nulla gravis sit ibi, non ardea collum
170
Eminus extendat, non pinguis venter inundet
Nec caput infletur nec planta podagrica nutet.
Sed voces, semivoces muteque figuras
Accipiant proprias et sint via plana legenti.
Sunt semivoces sex, quas in margine scripsi,
[L, m, n, r, s, x]
175
Tanquam semidei citra plenam deitatem:
Incipit a voce, finitur quelibet in se.
Quatuor at liquidas per metra liquescere cernas.
Cum liquida muta longatur vox breviata.
Hec vult longari, sed longa nequit breviari
180
Vt pater, ut patris, mater longat tibi matris.
Quando corripitur patris, r vanescere fertur.
Non valet esse brevis producto nomine matris,
Vt, si sit cumulus, addatur, crescit acervus.
Esse novem mutas scriptas in margine cernas.
[B, c, d, f, g, k, p, q, t]
185
Desinit a voce, sed quelibet incipit a se.
Has respective mutas concedimus esse,
Fertur ut informis mulier formata maligne.
Dixerunt quidam transfluxo tempore vates.
Si post vocalem se prestat muta fidelem,
190
Confert vocali, quod debeat abbreviari,
Ni fuerit causa, fuerit distantia facta,
Vt cum dico: Metis, sed non vis parcere metis.
Rome, papa, sedes, et digna datur tibi sedes.
Hoc et de liquidis concessum munus habetis,
195
Vt cum dico: Caro venit pro munere caro.
Tu me, mater, alis, dum tollar fortibus alis.
Tu mihi sepe canis, quod curem cedere canis.
Per se simplicia constant elementa, sed illis
Temporis adiciunt quantum sua consona circum.
200
Dic semivoces quiddam vocalis habentes.
Namque sonant multum, quare dant hoc tibi donum,
Quod sibi prepositam vocalem dant tibi longam.
At quando differt, tunc diversum tibi defert.
Asya pro fluvio longa est, Ysis sociatur.
205
Inquiras vere, breviatur pro regione.
Vasis, vesica, renes, velamina, stema.
Cum patitur liquida, quod vox sit previa longa,
Tunc est vox semi -, que vult minor inde teneri,
Quando vox semivocem patitur breviari,
210
Vt, cum longatur finis, cinis abbreviatur.
Sed non hec sequimur penitus, quia cogimur ipsos
Auctores nostros imitari versificando.
Quedam finalis est nostre littera vocis.
Voces et semivoces mutasque locabis
215
Quatuor has b, c, d, t, sed hiis exempla require.
Vocales quinas per consona debita iungas,
Hiisque Latinarum finalia respice vocum.
Vtitur ecclesia linguis tribus, una Latina,
Altera Greca, sequens Hebrea sit hac ratione.
220
Illa potens, sapiens, ortu divina refulget.
Dicitur allelu "laudate", sed ya sit "uni -"
Per themesim - versale tibi, sed id exprime iunctum.
S si scribatur, tunc dicitur Israel esse
"Vir speculans in amore Deum", quia dicit Hebreus
225
Is "vir", sed mulier a nobis dicitur yssa.
Inter iota, sima fac etha, Iesus perhibetur.
Inter chi, sima ro scribas et Christus habetur,
Quem virgo virga produxit florida florem,
Qui Deus est et homo conservans patris honorem.
230
Orbis pro morbis obit in cruce conditor orbis,
Qui delet morbos, dum lucis visitat orbos.
Alpha refertur et ω, notulas sed scribo Latinas.
Sunt subiunctive, quedam sunt prepositive,
Vt iubet ordo suus; nunc ancipites vocitantur,
235
Nunc, quia correpta productaque sunt, elementa.
Preterea k, q, simul et c vim tenuere
Vnam, quod dedimus metroque sonoque tenendum.
Cominus est cum c, sed quominus incipit a q,
Et quo ferre minus poteris, sic dictio dupla est.
240
Inter proceros apices k curia ponit.
Ponitur in Grecis, Kyrie sit dictio testis.
Est i vocalis et consona, cui comes est v.
Non tamen est illis ideo variata figura.
Nomen idem remanet nec ab officio variatur,
245
Sed diversa tamen elementa fuere quibusdam.
Nam metro et prosa sonus hiis et vis variatur.
Post c, post p, t, post r spiratio spirat.
Chremes, Thraso, Philippus erunt, Pirrhus tibi testis.
Sed videas, quod in hiis spiratio facta sit arte.
250
Vocales binas diptongus glutinat in se.
Quatuor existunt solempnes, despice mechas,
Sicut in exemplo villo pretiosior aureo.
Semivocales sibi iungas prepositivas.
Subiungas exempla Mnenesteus, Smirna, smaragdus.
255
Vertice sillabico non stabit consona duplex,
Scilicet x, zeta, quoniam non dico zmaragdus,
Consona si sequitur, sed dic pro flumine Xanctus.
Semivocalem raro preponito mutis:
S b sequente tenet Asbutes, as - quoque - bestus.
260
Post s iunge c, q, scriptum squalor que probabunt.
Iungas post s p vel t quasi spes que status que.
S raro super l sicut slataria, slophus.
P multis iungo: psalmus, stirps, psallere, tempno.
Quod tamen ex usu dico, cum tempnere scribo,
265
N quia vult post m fieri comes inmediata.
Mutarum nulla mute preponitur umquam
Exceptis paucis, quas post hec ponimus extra.
Semivocali liquide preiungito mutam,
M tamen excepta, blandus clarus que probabunt.
270
Has petit m Tmolus, Admetus, dragma, Piracmon.
Mutis prepositas mutas has stare videmus
Bdellia, Migdonides, lectus sociabis et aptus.
Extremis similes multas reperire valemus.
Ante p stare nequit r littera. Cur? Quia clausis
275
P fertur labiis, r aperto latrat in ore
Nec reserat clausam vox, que profertur aperta.
T pro c pono, vocalis previa si sit.
C vult pigricia, quia t sua nescit origo.
Inpedit s, simul x, sunt ustio, mixtio testes.
280
Ergo lis in -ium pluralem dat genitivum.
Est duplex gamma Greco sermone digamma.
F que digamma sonat, g fertur littera gamma.
Consona dicitur v, que dicitur esse digamma.
Ponitur et pro p, comes aspiratio si sit.
285
Hoc nomen dabitur nobis pro teste Philippus.
Phi vero talem nos dicimus esse figuram
Illiusque loco sonat f prolata Latinis.
Muta potestate quasdam precedere debet,
Dictio sed nulla per eam finita Latina est.
290
Phi muta est Grecis, sic f sit muta Latinis.
Dicitur x duplex, c vel s g vel s quia gestat.
Dux, ducis hoc monstrat, rex, regis in ordine constat.
De cio dic cito, cito sed cieo dare scito.
C tantum tribuo primis s c que supremo.
295
Ieronimus dicas et in hoc I ponito pro G.
Voce tamen tali bene debet causa notari;
De quo dicatur ususque frequens videatur,
Vt Gnidon et gnomo, gnavus, Gneius g locatur.
Dicit Aristotiles: Est quadre pars tibi gnomo.
300
Piscosamque Gnidon scripsit Sulmonis alumpnus.
Anceps est liquida, qua sillaba longa brevisque
Efficitur, sicut exemplo claret in illo.
Est aspiranda nota, que tibi littera non est.
Hanc etiam veteres extra seriem posuerunt.
305
Vocibus ante venit, post consona stare requirit.
Non spirare silen, spirare diasia querit.
Ex notulis harum patet <H> coniuncta duarum.
Ponimus y Grecam longam, que dicitur esse
Ramus Pictagore; virtutem dextera signat
310
Et vitium leva ramorum proprietate;
Inferior pars est gracilis signatque novellam
Etatem, vitium que non intelligit ullum.
Ostendit bivium falso discernere verum.
Dextrum per callem, dic, quis felicius init
315
Virgine, que virga Iesse consurgit in astra,
Gloria spineti, redimens rosa dampna rubeti.
Consona zeta duplex, qua falsus versus habetur
Sic Zozimam puerum nec opes nec gloria rerum,
Sit nisi versiculo subtractio temporis illo.
320
Hec est barbarica nec nostre vocis amica.
Carmentis notulas invenit callida nostras,
Hebreas Moyses, Cadmi prudentia Grecas.
Exsurgit clipeata seges de semine tali
Pugnatura scolis. Pereunt dum consona, voces
325
Quinque manent, per quas fabricantur menia Phebi.
Ysidorus dicit: Sunt vocum gramata signa,
Indicium rerum faciunt, absentia cernunt,
Preteritum memorant, sic prosunt teste Lucano:
Fenices primi, fame si creditur, ausi
330
Mansuram rudibus vocem signare figuris:
Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat, at saxis tantum volucresque fereque
Sculptaque servabant magicas animalia linguas.
Carmentis melius elementa brevissima finxit,
335
Omnis doctrine que sunt fundamina nostre.
Est brevis α notula, sed dictio cernitur alpha.
Si tu vis brevius inventis scribere punctis,
Hec vocum numero comitentur consona certo.
Si vis, scribe notas archanas lacte recenti,
340
Pulvere carbonis asperge, legentur aperte.
In notulis mirum pandunt modulantia labra
Artificem testata Deum, qui virgine sacra
Induit humanum nostro sine semine vultum.
Scribitur in vultu nostro bis homo comitante
345
Ista voce Dei: Faciunt orbes oculorum
O bis, scribitur m naso mediante per orbes,
Auris d, naris facit e, facit i decus oris.
A dextra levaque simul vox illa resultat.
Ergo bis in nostro vultu vox illa legetur.
350
Sic vero notule vires habuere latentes.
Littera, dic, eadem quod sit producta brevisque,
Vt Sortes idem niger albus dicitur esse.
Sic aspirata non aspirata manebit.
Littera multotiens duplex concurrit in unam:
355
Calliopea sonat, quod Calliopeya format.
Vrbis Alexandri nomen formatur in ya:
Aut ya corripiet, dat Alexandreya causam;
Y demas et tunc dat Alexandrea relinqui;
Aut e dematur et Alexandria refertur.
360
Talia producit Grecum breviatque Latinum.
I vocalis et v solet assumpsisse sonantem.
Opponas: Et quam? Dico, quod sit mediatrix.
I duplicem quondam retinebat maius et huius.
Vnam proferimus hodie pro duplice longam.
365
Huic nos proferimus, non hui, quia longa refertur
Hec interiecta, sic sit distantia causa.
Dicitur huic metro, sed eam conglutinat huius.
Hei sic dic et ei, quod non conglutinat eius,
Interiectiva quoniam coniuncta sonaret.
370
Numquam scribatis unam causa brevitatis,
Equivoce notule quoniam sunt intitulate.
Nam partes omnes bene possunt equivocari.
Nec super hiis studeo doctrinam fingere certam.
Scribere qui nescit hanc vocem littera, nondum
375
Gramatice reserare fores conceditur illi.
Littera t duplicat, t litora non duplicabit.
Littera fertur iter homini prebere legenti.
A lito dico litas, debemus dicere litus.
Nam sacrifex ad aquas sua sacra piacula libat.
380
Ignis et unda sacris aderant, ut Naso renarrat.
Iunxerunt elementa patres aptumque putarunt
Ignibus et sparsa con tingere corpus ab unda.
Erme scribe per e, peryermenias venit inde.
Qui periarmenias per a scribit, deviat auctor
385
Grecismi Grecas solitus corrumpere voces.
Contra scripturam talem sonat hermofroditus,
Et Iuvenalis ait truncoque similimus Herme.
Machino dum scribit idem, non machinor, errat.
Inter vocales distantia fertur easdem.
390
Dic habeo, post hec habeamus, littera curta
Fertur acuta, gravata soni modulamine leni.
Subtrahe spiramen: abeo dicas et abimus.
Fertur acuta, gravata brevi sub voce relata.
Sic erit in curta distantia facta quaterna
395
Ex ratione, modis sex fertur littera longa.
Dic hamis, acuis; hamorum prome, gravatur;
Hamus erit circumflexe prolatio vocis.
Si non aspires, trinus modus ille sonabit.
Are sic profer, ararum profer et ara.
400
Vocales alias nos sic variare docemur.
Ast othomega semper longatur et etha.
Ancipites alie voces mansere Pelasgis.
Esse vau debet tibi duplex consona sicque
Esse digamma solet Grecis et consona simplex.
405
Sic est v nobis, sicut Venus esse probabit.
Consona stat simplex illic, si dico cupivi.
Vim duplicis portat vocem longando priorem,
Davus et Argivus mediis avertit hyatum.
Quod facient alie (comburo, sicubi testis).
410
Nam sic ora movent mire modulantia voces,
Sunt quia conformes notule (baratrum, voro testes).
Tres notule numquam mutantur casibus ullis.
Iste sunt l, n, r, quod monstrat sal, salis atque
Fluminis a flumen et Cesar, Cesaris inde.
415
Adiciunt c, t quidam, lac, lactis et allec,
Allecis probat hoc, caput et sua compositiva.
Sic in preteritis manet l, manet x, manet s, p:
Celavi, scalpsi, quassavi, nexo probabunt.
Hee semper remanent, alie stant sive recedunt.
420
Indicat hoc habeo, iubeo vice preteritorum.
Plus trahimus, quam proferimus, cum dicimus hii dii.
Vnam pro geminis et sola renuntiat e t.
Dictio nam talem sibi vendicat illa figuram.
Paucas pro multis, sed sub brevitate, locamus.
425
L metra relligio geminant, vox nuntiat unam,
Proferimus, quod nos non scribimus, ut tibi monstrat
Natio vel ratio: t scribitur et c refertur.
Cur, alibi dixi. Dicam notulas numerales.
<H>ee signant numeros, I primitus V que secundo,
430
Per se vel mixtim, post X, post L sibi cedunt.
C producta quater tibi quadringinta notabit.
D quingenta notat, DC sexcenta, sed inde
D cum C ducas quater et nongenta resurgunt.
Postea mille notat I, sed super adde titellam,
435
Sicque per articuli cunctas procedite partes.
Duplex II signat duo milia, dant tria terna,
Quatuor et totidem, sic ad centum veniendo
Cum numero primo supra ponendo titellas
Milia signabis totidem, sed milia mille
440
M tibi signabit super una teste titella.
Littera sic lucet, ad iter sic dicta legentis,
Vel quia deletur. Genitrix est littera prolis
Sillabice. Quid sit si queras sillaba, dicam:
Sillaba comprendit apices prolata sub uno
445
Accentu, profert quam spiritus unus ab ore.
Sillabica stirpe generatur dictio, gignit
Illam sillabica connexio, pars ita fertur
Illius vocis, que constructiva vocatur.
Ad plus sillabicam statuunt sex gramata vocem,
450
A prius, ab post hoc, ars, Mars, stans, stirps, videatur
Ordine crementum tali numerusque notetur.
Tres vero voces retinebit sillaba nulla.
Ad plus precedunt tria consona totque secuntur,
Et tria precedunt, vocalem bina secuntur.
455
Aut e converso monstrans hoc stirps que probabunt.
Dicas oblitus, oblatus et obruo subdo.
Sillaba diversa sibi consona vendicat illa.
Exigit hoc metrum per talia compositiva.
Cum prima parte nequit aspiratio stare
460
Sicut inhumatus et adhuc et abhinc, inhibemus.
Sabbata, Sabburra, sic gibbus, gibber et obba.
Sillaba diversa duo consona sic retinebit.
Sic in compositis oggannio, suggero fiet,
Lippus et apparet, bis p scribetur in illis.
465
Fautor Apollonii sic monstrat in orthographia.
Quatuor accidere tibi dico, sillaba, vere,
Que sunt ista: tenor et spiritus, adiciatur
Tempus cum numero. Tenor est gravis, est et acutus
Et circumflexus, si fiat dictio vel pars.
470
Spiritus aut lenis aut asper spirat ab ore.
Vnum sit tempus, aut sunt duo, des tria, semim.
Consona, que multa faciunt sua tempora dando
Sillabice vocis numerum, signavimus ante.
<C>onstructe vocis minima est pars dictio, quantum
475
Ad sensum totum, quia sillaba nil tibi signat.
Sillaba sincere monosillaba dictio non est.
Aspiratur hara, non aspirabitur ara.
Ergo si dicas a per se, nil ego certum
Auribus accipio, dum tempus dictio ponat.
480
Vocum dicetur oratio congruus ordo,
Per quem perfecta sententia congrua surgit.
Large diffinit quis sic: Oratio namque
Est liber et sola sic fertur dictio sepe.
Summum pande bonum! Bene respondetur "honestas".
485
Est vocum series oratio congrua sensu.
Octo gramatice partes oratio querit.
Sed nomen preit et verbum sequitur, duo sensum
Constituunt plenum: Virgo parit et Cadit hostis.
Sed consignificant alie primisque ministrant,
490
Sicut Aristotiles assignat in ordine partes,
Cuius Apollonius sequitur vestigia firmus.
Significative partes sic ordine pono:
Stella parit radians, que supra sidera mire
O stupor! ergo novum solem producit ad ortum.
495
Partes inde librum componunt octo secundum.