Primo, Donati que sit sententia, dicam.
Sic, Prisciane, tibi facio preludia quedam.
Si tamen errasti, soli tibi sit tuus error.
Vt melius pateat de nomine questio multa,
5
De pronomine, de verbo, quia sepe per illa
Nascitur ambiguum, doctum sequar hic Priscianum
A precio dictum, licet hunc a nomine prisco
Affirmes dici, sed derivatio mutat
E patienter in i nec vult s sic sibi iungi,
10
Perquam contra me nomen pugnare videtur.
Que metra non capiunt, sint excusata legenti.
Octo sunt partes, dicas per singula certo
Istud de genere, generis non singula dicas.
Sunt octo genera vocum partes numerande,
15
Cum non significent has littera, sillaba partes.
Nam sic tres partes oratio posceret una.
Pars etenim partis pars illic totius esset.
Integra pars signans aut consignans erit illa.
Cur octo fuerint, alibi Compendia pandunt.
20
<O>cto capit partes oratio: Sumitur illa
Simpliciter, non hec, non illa requirit haberi.
Substanter substantivum tibi significabit.
Adiectiva quidem signare, quod adiacet, optant.
Hoc personale dic suppositum, quod ad infra
25
Aut supra dicis, ut Homo currit bene subdis.
Ergo Animal currit aliquis vel homo, quia simplex
Non sic suppositum poterit variabile stare.
Simpliciter si fertur homo dignissima rerum,
Nominis est quale duplex modus insinuandi
30
Rem proprie sive communiter, hec ita luna,
Sol sunt inposita communia, Luna sed una
Et Sol clarus erit tibi naturaliter unus.
<D>iverse species possunt per comparativum
Conferri, speciem gradus ultimus optat eandem.
35
Hic non terminat excessum, determinat ille,
Si partitive gradus ultimus accipiatur.
Est pulcherimus hic rerum non dicitur apte.
Non etenim generis eiusdem sunt duo dicta.
Immo supposito quodam conceditur istud.
40
Sic margarita lapidum pulcherima fertur.
Non bene profertur, si partitio teneatur.
Ast exceptivus gradus hic desiderat esse
Atque superlate predicta proprietate
Omne superlatum cum quodam connumeratur,
45
Hocque superponit, hoc excipit, hec tria poscit,
Vt Salomon hominum doctissimus esse probatur,
Ne concedatur hic se sapientior esse.
Nominibus rectis genus accidit, hoc generandi
Vis est, quam faciunt duo mas et femina iuncti.
50
Abnegat hos neutrum, commune est voce sub una,
Omne quod adiunctis poterit tribus associari.
Sic mas est felix et femina mancipiumque.
Est intellectu genus ut lapis estque reale,
Est et vocale, si frater musa que dicis.
55
Accidit hic numerus, per quem de pluribus exit
Sermo vel ex uno; numerus sed cum fit ab uno,
Vsurpativum certa ratione ferendum est,
Ex uno quoniam processus pluribus exit,
Vel quasi de multis aut uno, si lego Thebe
60
Sunt aut Turba ruunt. Sunt exemplaria dicta
Singula re, voce pluralia, vel vice versa.
Vnde figura venit, que multis rebus habetur.
Quod patet in logicis, animal quia vult homo dici.
Sed tibi risibile sit homo. Subiungitur ergo:
65
Risibile est animal. Logicus sic verba figurat:
Quod subicit primo, post predicat hec tibi prima.
Predicat ut primo, sic predicat inde secunda.
Quod subicit primo, subicit suprema secundo.
Terminus est medius, qui bis positus preit ergo.
70
Extremum maius fertur, quod predicat ante.
Inde minus tibi subicitur, concluditur inde.
Sed non gramaticam sic fingimus arte figuram:
Conpositam, decompositam cum simplice dicas.
Et sic dicetur species coniuncta figure,
75
Est quia conposita speciei dictio ducte.
Simplex est, quando vel littera sillaba sive
Dictio sit tantum, velut i, sta, curre probabunt.
Conpositam probat impietas, duo quam statuerunt,
Vnam sed nunquam cohit interiectio partem.
80
<D>icitur eventus casus rerumque ruina.
Casus legiste narratio dicitur esse.
Accidit et casus voci, casus quia recte
Rem tibi supponit aut oblique sine recto.
Quot casus fuerint, quot partes, quis suus ordo,
85
Inferius queras, et eorum causa patebit.
Casus vocalis fertur casusque realis.
Vox dat vocalem casum sensusque realem,
Vt dominus, domini, nequam pro testibus astant.
Quam querit nomen, pars est, si dico magister,
90
Appellativum, proprii distantia sic est:
Hic est articulus instrumentum variandi
Et voces optant sic exemplariter esse.
Non inter voces constructio ponitur illic,
Voxque magister erit, que figitur hic, ut agatur
95
Et certum fiat ex accidentibus eius.
Que discernuntur, dum dictio flectitur illa.
Casus enim numerusque suus discernitur illic,
Et sic sub casu fit declinatio certa.
Hec extrinseca vult pariterque intrinseca dici
100
Vt Pater et Patris orbis terre, tamen istud
Dic iusiurandum, quo declinatio sese
Offert diversa, sed dictio flectitur una,
Cum versus finem censeri debeat illa.
Est nequam casus inflexio facta realis,
105
Vocales quoniam poteris cognoscere voce.
Sunt peregrine suntque nothe, tibi sunt oriunde.
Primas non flectas aliasque parum. Variantur
Prorsus supreme, quas nostras dicimus esse.
Antiquos ritus dampnes natabus, eabus,
110
Substantivata quia nunquam sic variantur,
Sed substantiva, pure quod monstrat equabus.
Femina finit in -is, quia non de feminus exit.
Sunt causa verbi vel nominis arte statuta,
Que pronomina sunt. Causato causa notatur
115
Dignior, hec ergo verbum precedere debet.
Nam predicatum facit et sensum tibi conplet.
En iterum veniam sibi dandam metra requirunt.
Qualia permittunt sua predicata, manebunt
Proxima subiecta. Sic verbum dignius ergo.
120
Contra per nomen substantia significatur,
Que prior est actu, sic nomen militat ante.
Nominis arma gerit pronomen collaterale,
Vt verbo prime satagat verboque secunde;
Cumque relativum sit nomen, non tamen illud
125
Sic est discrete vel demonstrat manifeste.
Confuse se nomen habet, sed deme vocatum
Casum. Finita pronomina cuncta tenentur,
Quando relativa, demonstrativa locantur.
Contra Currit homo subiungitur Ille movetur.
130
Indiffinite sic sumitur hic homo, quare
Tale relativum pronomen non erit. Ergo
Hoc sic solvatur: Hic certum dico relatum,
Dum spectat positum sibi naturaliter ante.
Nam de natura propria determinat illud.
135
Discretum pro discreto proprioque locatur.
Demonstrant ego, tu per se genus ac manifestat
Hoc referendo sui, demonstrat cetera voce.
Significant gentem, patriam gentilia, sicut
Nostras fertur homo nostre gentis patrieque.
140
Stare bipertitum Donatus quale volebat
In pronomine, sed super hoc alibi tibi dicam,
Cum vultus melioris ero tempusque requiret.
Cur habeant neutrum, queras: Quia vir mulierque
Verba ferunt. Super hoc dicas: Est causa figura:
145
Auctores dixere loqui celum, mare, terram.
I genitivus erit primis, Grecos imitamur
In tribus, ast alia sub voce genus manifestant,
Sed nostras, vestras illuminat articulare.
Dudum nostratis, nostrate vigebat in usu.
150
Personam, genus et numerum confundere quedam
Intus dicuntur, extra monstrare patenter.
Intus sunt propria, veniunt communiter extra.
Conpositum pronomen idem solum reperitur,
Complete cuius est declinatio facta.
155
Sic istic, istec, istoc non sunt tibi plena.
Ex istis istec neutrum plurale tenebit,
Ethicus ut dicit Istec convicia cessent.
Non est conpositum rectum, si dixero memet.
Dico meapte, dico tuapte, dico suapte
160
Et nostrapte, sic vestrapte dicere possum.
-Ce capit articulus, si forsan dixeris hicce.
Discute sillabice vario pronomina sensu:
Finit- et in-, minus, ar-, rela-, dicas pos-, de-, sub- et pre-.
Is subiunctivum dicas, hic prepositivum.
165
Cetera Donati demonstrat pagina nostri.
Queratur, si sint adverbia compositiva,
Eccum si dicas aut eccam, qualia multa.
Personam, numeros, casus, adverbia nunquam
Hec tria conportant. Si dicas Scribo meatim,
170
Personam signas casumque domi numerumque
Bis, semel: Hec cuncta divisim significantur.
Sic igitur predicta volunt pronomina stare.
Prima est, que de se loquitur, persona; secunda,
Ad quam prima; sequi vult tertia limite certo,
175
De qua prima loqui conceditur atque secunda.
Per verbi finem, pronominis initium vult
Hec se cognosci. Casus, persona notantur.
Hoc, illo tantum persona requiritur esse.
Nomina personam dicunt, sed non ita certam,
180
Verbi persona demonstrat opus peragentis,
In pronomine vult hominem monstrare patenter.
Circa principium, circa finem patet illa.
Post hec dicetur fieri conceptio triplex
Persone, generis, numeri. Petrus atque Maria
185
Sunt albi: Generis. Numeri: Sortes, simul isti
Albi sunt. Ego tuque sumus: Persona ligabit.
Personam sibi diversam coniungit eodem
Actu vel passo. Re quedam voceque fiet:
Sic Ego tuque simul legimus. Sunt hii duo iuncti.
190
Si demonstretur vir coniunctus mulieri,
Concipit una suam dans verbo proprietatem.
Coniungit semper verax conceptio, si sit
Hec personalis. Si forsitan evocat ullus,
Non coniungit ibi, si dicis Ego ipse laboro.
195
Vos et nos ite. Sic ecce secunda secundam
Concipit. Hoc faciet tibi demonstratio duplex.
Exoptant casus pronomina, vult sed abesse
Sepe vocativus, quem possessiva requirunt
Quedam. Tunc dicas: Illum possessio reddit.
200
Sed super hoc alibi tractatus fulget aperte.
Nam de secretis statuunt Compendia Clavem.
Possessiva meus, noster petiere vocatum,
Sed tuus atque suus nequaquam. Nam tuus omni
In casu possessorem signato secunde.
205
Hinc de iure nequit geminas signare secundas,
Cumque suus referat, hac nescit lege vocare.
Pronomen positum, si forte reciprocat, optat,
Tertia quod verbi persona ligetur eidem,
Cum quo stat rectus. Sic ergo reciproca rectum
210
Si teneant, rectus procedit inutilis ille.
Exquirunt casus formas pronomina nostra,
Nec tamen has omnes. Casus variato: Videbis!
Sed totus, solus, unus petiere vocare.
Quippe volunt virtute sua se nomina stare.
215
Hic ego pretereo, quota declinatio detur.
Dicitur hoc alibi, sed habe mirabile: Quondam
Ipsior extiterat, at nunc discessit ab usu.
Ipsum, non ipsud vult hinc procedere recte.
Epithamaticon est: Personam circuit omnem.
220
Octo nomina sunt, pronominis esse secunde
Que cupiunt. Neuter tamen apponit sibi neutri.
Huic dicis, profers et ei, sed queritur: Vnde?
Hoc est, ne possint sic interiectio dici.
Sepe dativus erit brevior proprio genitivo,
225
Cui probat hoc metro, sed quis, que, quod videantur:
Accusativum quem dicimus -umque negamus.
Nam quondam terne fuit et commune quibusdam.
Sed nunc occurrunt ibi tertia, prima, secunda.
<C>ausa sermonis inventa vocabula cuncta
230
Affirmat ratio nomen supponere, verbum
Affirmat sapiens apponere. Significabit
Nomen, quod substat conplectens proprietatem.
Res est supposita substantia qualeque secum,
Et non divisim duo dicas significari.
235
Que mens partitur, ratio cum voce ligabit.
In verbo duo sunt: verbi substantia, verbi
Dicti persona; que quamvis accidat, ipsam
Significat verbum. Donatus in hac ratione
Quale, quod acciderat, dixit cum nomine facto.
240
Sed reliqui dicunt, quod nomen signat utrumque
Et non accidere vult significatio prima.
Quale quidem ut bonitas est primum significatum
Aut est, sicut homo, de primo significato.
Donatum talis sed fantasya coegit:
245
Suppositum supponendum cum nomine dicas,
Appositum nec non apponendum sociabis
Cum verbo, sicut veteres voluere doceri.
Dic supponendum posito cum nomine quale.
Post apponendum verbo persona refertur,
250
Vt, quod dependet de primo, sit tibi nomen.
Significat quale rem primo, quale secundo.
Post hec ad verbum redeo de proprietate
Nominis. At primo dicas, quod proprietatum
Hec tria sunt genera, quia rerum suppositarum
255
Sunt alie genera, species, distantia rerum,
Sunt alie personarum, quas novimus esse
In non dividuis. Sunt accidentia dicte.
Hinc alie, quas proposito sic addere tempto.
Hanc propter triplicem diversam proprietatem
260
Verborum genera tria sunt inventa peritis:
Substantiva prius, post per que sepe vocamus,
Inde recollecta sunt accidentia verba.
Sed sic astrictus metro veniam mihi posco.
<A>ctum vel passum verbum designat et ipsam
265
Personam, que vel patitur vel agit. Patet ergo,
Quod verbum fertur a verbero, vir quia passus
Aut faciens strepitu proprio movet aera tactum.
Est verbum tibi pars, hec dictio pars genus extat
Aut species illa, quam vult oratio plena.
270
Donatus dicit cum tempore: Nomina quedam
Tempus significant ut nox et mensis et annus.
Olim, cras, hodie signant adverbia tempus.
Dicuntur neutra Donato, vix quia monstrant
Actum vel passum, sic stricte sumpserat illa.
275
Dormio vel vivo nature dicimus actum.
Sum substantivum subsistendi notat actum.
Queratur: Quid agis? Sum respondere valebis.
Non ponit speciem Donatus, sed Priscianus.
Donatus per quale modos bene dividit omnes.
280
Redde modum, formam, reddetur quale patenter.
Inpersonale per se discernere nescit
Personam, numerum, nisi cum pronomine iuncto
Nomine sive dato. Donatus dixerat illud
Esse modum, verbum denuntiat hoc Priscianus
285
A pretio dictus, quod dicit significandi
Pro modulo, quem conservant contra sua verba.
Per formam verbi simplex tibi conpositusve
Intellectus erit actum passumve requirens.
Perfectam dicas inperfectamque sub illa.
290
Hinc simplex, hinc conpositus sensus reperitur
De re perfecti verbi lego, lectito teste.
Sed super hiis verbis alibi tractatus habetur.
Proprietas genus est, quam significatio verbi
Terminus et ponit, o primitus r que secundo,
295
Littera passibilis que dicitur o que rotunda.
Pone per has geminas declinans singula verba,
Hec nisi deficiant fuerint vel anomala dicta.
Quinque vides genera, sed que communia fiunt,
Que sunt activa passivaque, cognita dicas,
300
Quod prefinitum sensum certumque tenebunt.
Sed que sunt neutra, que deponentia verba,
Hec variant sensum vel agendo vel patiendo
Tantum. Non etenim simul hec duo significabunt.
Verba duo timeo, metuo, que sepe notavi,
305
Voce sub activa patientem significabunt.
Sed facio, noceo signant actum rationis.
Et tamen ex illis passivum deficit usu.
Versificor cum mellifico diversificantur,
Quamvis ex facio conponi se patiantur.
310
Neutrum ponis aro, post prandeo, vapulo, spiro,
Sed rubet atque calet intrinseca passio ponit,
Neutro passiva soleo cum gaudeo, fio.
Ex hiis sex genera neutrorum exire videbis.
Dic obliviscor, misereri, significabis
315
Interiora pati, tamen exteriora notabis.
Dic orior, nascor, a te mereor que repelli.
Accusativos geminos percuntor habebit
Vt docet utque rogat. Oratius est mihi testis:
Si quis forte meum te percunctabitur evum.
320
Si de temporibus queras compendia stricta:
Presens est simplex et conpositum, quia simplex
Est instans tanquam non stans, sed conpositum sit
Presens, quod constat presenti simplice multo,
Actio conposita quo nobis perficietur.
325
Vult inperfectum reliquum iungi sibi verbum,
Vt Cum scribebam, prudens ad me veniebat.
Huius res cepit, sed nondum finiit illa.
Plusquamperfectum sibi verbum postulat unum,
Sed non preteritum simplex; bene fers Modo veni,
330
Sed: Dudum, quando scripsi, tunc venerat ille.
Non modo participes, adverbia, prepositivas
Et partes alias dicam, sed postea promam.
Nunc Priscianus adest pertractans nomina verba,
Cuius rimari precordia clausa laboro.
335
Corporis, immo rei proprium communeque quale
Demonstrat nomen, quoniam designat utrumque.
Associes animi figmenta modosque loquendi.
Ysidorus dicit nomen, quasi dico notamen,
Res quia notificat nobis. Proprium tibi nomen
340
Vnius tantum personam significabit,
Apellativa communia dicimus esse.
Est istud nota multorum, speciale sed illud.
Apellativum virgo est propriumque Maria.
Splendor communis, claustrum speciale pudoris.
345
Hectores est partim proprium communeque partim.
Sic homines numero signo, sub voce sit Hector.
Accipe principio proprium communeque fine.
Exigit accidere nomen sibi quinque per artem.
Sed sex Donatus dedit illi cum ratione,
350
Est quia nominibus collatio facta quibusdam.
Fautor Apollonii non consentire videtur.
Accidit hoc parti, quod significatio partis
Non est precipua, sed certificatur ab ipso
Et quo distincta constructio verificatur.
355
Proprietas species est, qua censemus, an ipsa
Dictio sit prima vocis vel origine ducta.
Sub ratione genus est exploratio sexus.
Quot fuerint genera, docto sint discutienda.
Auctor et articulus naturaque, regula monstrant
360
Quatuor ista genus. Hic dama Marone probatur.
Hoc bellum, nutrix, toga candida conprobat ista.
Singula vel plura que copulat, esse refertur
Proprietas numerus, et sic duo connumerantur.
Quedam discreta est tibi significatio, qua scis,
365
An sit conposita tibi dictio necne figura.
Conpositam, deconpositam cum simplice dicas.
Casus finalis variatio dicitur esse.
Est rectus casus, quia casus fertur origo.
Optat perfecta sex declinatio casus.
370
Quot fuerint forme, doctoris prodeat ore.
Sex attende modos, si derivare necesse est:
Sensus et vocis est derivatio; vocis,
Non sensus; alius declinando reperitur.
Quartum constituit interpretatio, quintum
375
Lucifer ostendit, quem conponentia ponunt.
Adiciunt quedam sensu, non voce creari,
Vt bonus et melior, sed sic collatio fiet.
Nominibus dominans est significatio quale.
Icirco non est pro proprietate locata.
380
Declinatio quid, discas: Inflexio casus.
Discernat genus articulus vel vox variata.
Aut hec finalis vocum variatio fertur
Et statuuntur idem voces hee significare.
Non hanc Donatus assignat proprietatem,
385
Est quia sub casu Donato significata.
In species multas dicuntur nomina secta:
Omonimum, dic synonimum, gentile, relatum
Vtque relativum, patrium, quod colligit inde,
Quod querit, quod partitur fictumque figura.
390
Post generale venit, speciale; quod ordinat, adde;
Et numerale; quod absolvit, coniungitur illi;
Temporis atque loci, verbale, adverbia dicta,
Participale, patris nomen de nomine dictum;
Post possessivum; post hoc, quod comparat illi.
395
Adde superlatum, subiungas diminutivum.
Quod nomen sumis de nomine; pone suprema,
Hec que distribuunt, recolo non plura fuisse.
De facili poterit prudens exempla videre.
Sed post hec breviter graviora revolvere prodest.
400
Aureus est totum designans nomen, in -atus
Pone superficiem, sed significat -bilis aptum,
Assimilat -bundus, et in -ax notat assiduari.
-Osus vult plenum, loca signat in -ensis et -anus.
Persius est testis: morosus erit vitiosus.
405
Cum morosa vago singultiet inguine vena.
More malo plenus sic morosus reperitur,
Virque mora plenus conceditur esse morosus.
Plenitudo datur in fine tenentibus -osus
Hiis tamen exceptis cerebrosus et invidiosus.
410
Molosus iungas, quod gens est virque canisque.
-Tivum forma datur, quibus actio significatur.
Segregativum solum tamen excipiatur.
Est a gramaticis inventum diminutivum.
Quantum subiecti designat. Regulus hic est:
415
Hic aut est parvus aut illi parva potestas.
Sic circa dignum designo diminutivum
Et circa quantum subiecti tempore viso.
Regulus est etenim dictus triplice ratione
Corpore regnandoque parum, modicum dominando.
420
Extat homuncio vir, quia non puer esse refertur.
Est circa numerum, sic aureolam dabo testem,
Hanc quoniam pauci fortes potuere mereri.
Etatem signat, hoc esse puellula monstrat,
Non quia sit parva, sed nuper nata puella.
425
Designat pretium, quod conprobat hoc: Bibe villum.
Signat durare modicum velut herba tenella.
Materiam minuit velut Aureolos dabo nodos.
A quo descendit, minuit potiusque remittit,
Vt Pauperculus est: Non est multum tibi pauper;
430
Inportatque fere, sed raro, diminutivum,
Vt Iacuere sacro Domini corpuscula busto.
Hec corrupta fere, sed non corrupta fuere;
Sicque decem genera discernas diminutiva.
Diminui quandoque gradum concedo secundum,
435
Et quod sic fiat, maiusculus esse probabit.
Esse parum maius hoc ex ratione docetur.
Ista genus mutant a primis diminutiva:
Rana, canis, statua; scutum iungatur et anguis,
Vngula, pistrilla, sic panus et ensis acus que.
440
Dicitur ensiculus melius vulgare sequendo.
Et betaceus malvaceus que supersunt.
Et Iuvenalis ait divina stomacula ventri.
Nomina gramaticus denominat, hec quia sumit
Nominis a voce, -tia iungas cum genitivo.
445
Iusti, iustitia dicas. Logicus tamen ad rem,
Non vocem spectat, de iustitia trahit ipse
Iustum. Sic prius est albedo, renascitur album.
Hec est gramatica; mulier si forte loquaris,
Hec est gramaticans, quia sic ab origine differt
450
Per finem, sicut per derivata videmus.
Prenomen, nomen, cognomen ponis et agno-.
Sextus Pompeius, Cato, Scipio Monoculus que.
Dico figurate, cum dico comparativum.
Hoc est, quod servat intellectum positivi,
455
Si magis adiungas, velut albior est magis albus.
Regula sic poscit, quod amicus amicior auget.
Participem ponas aliquem sensus positivi.
Detero vel pridem vel amans citra que vel ultra:
Sicque localia dic adverbia prepositivas.
460
Codrior excepto proprium non comparat ullum.
Quale tamen signas, si vis Salomonior esse.
Pone minus proprie, "citra", negat, excipit illud,
"Paucior", attenuat privativeque tenetur.
Hoc minus est illo. Non esse minus speciebus
465
Dico genus geminis. Bonus es, sed si minus erras.
Sex nummos obolo minus. Hinc est versus Homeri:
Bis septem venere minus quam mille ducente.
Sicque minus pauce naves venisse leguntur.
Ad minus ecce decem solidi, sed sunt mihi plures.
470
Ad minus ecce quadrans, quasi nummis privor ad illum.
Fertur abusive fieri collatio sicut
Pondere aque levior, tanto est honerosior igne.
Divisit medium fortissima Tindaridarum.
Mas et femineum sic iuncta notant probitatem.
475
Ante, senex, iuvenis, adolescens: Quatuor ista
Sola quidem solis utuntur comparativis.
Iunior et maior, peior, prior et minor: Ista
Et non plura suis equalia sunt positivis.
Forme doctrinam tibi Doctrinale revolvit.
480
Hic fortissimus est, hic est fortissimus horum.
Hinc valde fortis, magis hinc fortis bene dicis.
Sic -simus atque -rimus, - tremus que -limus que -timus que
Atque -ximus, -fimus atque -nimus: Sic octo notabis.
Proximus, extremus dat primum sive superfert.
485
Dico bonus, melior, novus atque novissimus addo.
Hinc vox mutatur, hinc sed sensus variatur.
A penitus dico penitissimus, extimus extra
Ponit et extremus, gradus ultimus hic geminatur.
<E>st possessivum, quod primi cum genitivo
490
Quiddam significat ex hiis, que possidet ullus.
Sunt possessiva, que res sumuntur ad omnes.
Vt signent homines, sunt patronomica sumpta.
Dant possessiva nobis adverbia, verba,
Nomina, sic extra faciens extraneus, opto
495
Optativus erit, dat Cesareus tibi Cesar.
Dant similem formam nobis gentilia quedam,
Vt Romanus ager, Romanus civis habetur.
Sunt possessiva gentilia, propria quedam
Ista: Latinus ager et Dardanus esse probabunt
500
Et Prenestinus, quod t de stirpe reservat.
Tempus sive locus, agnomen plurima longant
Vt vespertinus, vicinus vel Camerinus.
Formam diffuse Prisci- determinat -anus.
Accentus certus pronuntiat omnia pene,
505
Sicut apostolicus et stagneus esse probabunt.
-Inus producit animal: Probat ecce bovinus.
Excipies bombix, de quo bombicinus exit.
Est Matuta dea, matutinus venit inde.
Dicitur a sero serotinus, uncinus unco.
510
-Inus producit arbor, sit faginus extra.
Sic forsan dubites: Est arbor fraxinus ipsa.
Ex aliis breviatur -inus: Cras, orno diu que
Hoc probat; at vates variant iacinctinus ergo,
Vt Iuvenalis ait ponens iacinctina lana.
515
Idem: tolluntur cristallina, sed sacra Syon
Fert iacinctinus, cristallinus, cilicinus.
Compositum signant intellectum tibi dicta
Nomina de patribus, que patronomica dicis.
Priamides Priami natum Priamive nepotem
520
Significat. Priamis natam neptemve figurat.
Si fuerit genitivus in e, formatur ab illo,
E mutatur in a, sic Eneades generatur.
Sed tamen Enides dabit Eneus hac ratione:
Transit in i longam vox voci consociata.
525
Dic ita Pelides isto de nomine Peleus.
Si forsan fuerit i simplex in genitivo,
-Des illi iungas: Priami genitivus habetur,
De quo Priamides, si iungas -des, orietur.
Abstrahe -de de Priamides, formabitur inde
530
Femineum Priamis, tamen Eneis haut ita fiet.
Eneus hoc format et Thebais hoc imitatur.
Nam derivatur isto de nomine Thebe.
Nereus Nerine producit duplice voce.
Sic Adrastine tu dicis et Acrisione.
535
Nomina propria sunt et patronomica quedam.
Heraclides dicas: Hoc significabit et illud.
Euripides tantum proprium de nomine sumptum.
Hoc est Euripus, quod dicitur equoris estus.
Talia perraro mulierum nomina formant.
540
Et tamen Yliades et Latonides reperitur.
I dupla si fuerit, i supremum removebis,
Que transibit in a: Menetiades probat illud.
Tertia si fuerit tibi declinatio, formam
Accipias talem: Tu -des coniunge dativo,
545
Aut s subducas genitivo, Nestorides que
Sic aptare potes. Sed Atlantiades metra poscunt.
Si sit nomen in -as, non est formatio certa.
Pleias hoc firmat et Pelias hasta probabit.
Vel bene Peliades formabit Pelias ex se.
550
Talia derivas nec certo tramite formas.
Est aqua naus: Nays et Nayas inde resurgunt.
No -des -e, ge, da, vult ac -am cor et -em, facit -en lon.
Pro vo dat -e, sed -a cor ab longat, prima dat hii plu.
No cor in -as, ge -dis, -os, da cor -i, cor in -em vel -a quartus.
555
No vo dat, ab cor in -e, plu quartus in -es vel in -as cor.
-Is declinat ut -as, sed quintus in -i breviatur,
No longatur in -e, longabis in -es genitivum.
Quartus in -en longam, servant -e cetera turba.
Rebus corporeis est appellatio facta,
560
Vt si dicatur homo, bos, leo, piscis et arbor.
Ast incorporeis concede vocabula rebus.
Sunt mihi gramatica, dialectica, phisica testes.
Omnis pars verbum vel nomen dicitur esse,
Sed nomen raro, foliis Maro nomina mandat,
565
Hic quia nominibus signare vocabula tendit.
Verbum dicetur vel agendi vel patiendi
Significativum cum temporibusque modisque
Et formis, recti sermonis pars sine casu.
Neutrum non actu patitur patiente nec actum,
570
Innuit ut curro vel vapulo prestat in uno.
Verbis accidere debemus dicere septem,
Octo tamen, si nos informat apostota priscus,
Sicut Alanus ait: Erravit apostota noster.
Significatio sive genus tempusque modusque
575
Coniuga- cum specie, numerus, persona, figura.
Hec octo numero verbo contingere debent.
Quali Donatus claudit formasque modosque
Nec speciem ponit, quam signat inesse figure,
Dictio composita quia derivata vocatur.
580
Diffinire volo, sed non discindere queque.
Hec quia Donatus subdividit ordine certo,
Ipsius in laudem lectori plurima linquo.
Proprietas verbi genus est, qua cernitur, utrum
Activum sit in -o, quod in -or passivat ab illo,
585
Et qua cernitur, an passivum transit in actum,
Quod fit in -o nec transit in -r neutrumque vocatur,
Et qua deponens et qua commune videmus.
Verbi proprietas est tempus, que tibi monstrat
Verbi presentem rem preteritamque, futuram.
590
Esse, fuisse, fore: Sic rem modus indicat ipse.
Sed ne sic videatur idem tempusque modusque,
Dic, quod certa modus currit per tempora, dicque
Disposuisse modum certo moderamine tempus.
Est animi varia modus inclinatio monstrans
595
Illius affectus. Nunc indicat, inperat, optat.
Subiunctivus eget alio, sed deficit inde
Personis, numeris supremus. Egere videtur
Hic aliis, sed perfectum quid significabit.
Inperat, ortatur, predicit, temptat, adorat,
600
Optat et inquirit: Signat modus ista secundus.
Con- themesis -ponit eademque -iugatio subdit,
Illaque conveniens est declinatio verbi,
Pro qua sufficiens in nomine casus habetur.
Sed nichil in verbo pro defectu cadit eius.
605
Istud conveniens excludit anomala verba.
A super s positam producit prima, secunda
E longat, breviat i tertia quartaque longat.
Quomodo sit, probat illud amas, prebes, legis, audis.
Donatus vel in a vel in e vel in i variavit.
610
Curtat i, longat et i nec in hoc variaverat esse,
Cum sit vocalis eadem producta brevisque.
De specie numero iam dixi deque figura.
Quid sit persona, si queras, accipe: Verbi
Hec est proprietas, verbi qua consona verbo
615
Res recti constat in persona numeroque.
Aut individua substantia cum ratione
Fertur persona, sacra pagina quod manifestat.
Prima est, que de se loquitur vel sola aliisve
Coniuncta ut dico vel dicimus; inde secunda est,
620
Ad quam prima aliquid loquitur solave aliisve
Coniuncta ut dicis vel dicitis; inde refertur
Tertia persona, de qua loquitur quoque prima
Extra se posita atque illam, cui sermo refertur
Vt dicit, dicunt: Hec infinita tenetur
625
Verbi persona. Finita est prima, secunda
Sicut Ego scribo, tu scribis. Tertia vero
Pronomen nomenve petit. Sic dicitur Ille
Scribit vel Cicero scribit, Cicero quia scribo
Non bene dicetur, sed Sum Cicero bene fertur.
630
Nuncupor, apellor iungas et talia verba.
Desunt preterita, dic causas quatuor esse:
Vsus abest vocis, incongruitas sociatur.
Hinc distantia fit, hinc est inceptio causa.
Fert probat hoc, cursi, vasi, fervesco, calesco.
635
Sunt sine personis inpersonalia verba,
Infinita simul et verba gerundia cuncta,
Personas omnes sed eorum quodlibet ambit:
Fulmina t et ningit, pluit et tonat. Eligit ista
Tertia persona, tantum Deus intono dicit.
640
Hoc ex natura, sed fit defectus ab usu
Vt cedo vel sodes, salve vel ave, furit, infit.
Et tamen ortatur sodes adverbia spectans.
Passivam retinent inpersonalia vocem,
Activam quedam: Legitur probat et piget illud.
645
Non a passivo veniunt, tamen hec reperimus,
<Qualibet> et sequitur. Pudor est miscendus amori.
Et quid apud magnum potius loqueretur Achillem?
Priscis activa modo deponentia quedam
Invenies verba, quorum persona vagatur:
650
Sic loquo sicque sequo fertur posuisse vetustas.
Hec trahit ad regimen nature vis aliene,
Non natura sua. Legitur pro teste Maronem.
Active vocis inpersonale gubernat
Vt Vite tedet animam, me penitet acti.
655
Est verum regem perimi. Sic audio dici!
Passivum primo est, inpersonale secundo.
Statius hec recitat: Bene habet, non irrita vovi!
Inpersonale patet hic habet, aspice rursum:
Ventum erat ad Thebas inpersonale locatur.
660
Iungitur ad proprio metro cogente poetam.
Ventum erat ad flumen communi iunxerat apte.
Dic Vado lectum, venio lectu bene dicis.
Virgilium, si vis, addas: Constructio certa est.
Factum vel factu miles: Videatur utrumque!
665
Donato placuit, quod verba gerundia perstent,
Nullius generis, numeri nullius habentur.
Appellativa non sunt nec propria dicas.
Non sunt mobilia, non sunt ea nomina fixa.
Nam non supponunt verbo, casus tenuere
670
Et regimen verbi, vice nominis illa reguntur.
Dum declinantur, cupiunt quasi nomina flecti.
Nomina dicuntur sic quarte sicque secunde.
Ablativus in -o breviatur apud Iuvenalem:
Plurimus hic eger moritur vigilando, sed illum
675
Languorem peperit. Sic verbum comprobat esse;
Inque gerundivis -di, -do, -dum ponitur ordo.
Infinitivis Greci iungunt genitivum
Articuli, sicut locat ordo gerundia nostra.
Et sic articuli casum iunxere dativum
680
Infinitivo, vice quem posuere supremi.
Accusativum sic articuli posuerunt.
Ablativus enim non est inventus ab illis.
Inportant regimen in se duo nostra supina.
Est inclusa tamen mediatrix prepositiva.
685
Hec signare locum vel ab illo dic vel ad illum.
At loca designant, quasi sint adverbia quedam.
Dicas: Discipulus timet in veniendo magistrum.
Accusativus pro recto ponitur illic.
Discipulus metuit, quoniam venit ipse magister.
690
Doctior est solito: Dic participale notari,
Impersonalis quoniam conforme refertur
Temporibus, numeris, personis esse modisque.
Dic defectiva quedam duce sub ratione.
Hec attende: iuvat, placet et liquet et licet, addas
695
Penitet et tedet, miseret, piget et pudet, istis
Expedit adicias et convenit, odit, oportet.
Salve dic et ave, novi, cepi memini que.
Queso dat quesi, dic quesimus inde venire.
Quesumus ecclesia dicit non canone nostro.
700
Inquit, ait iungas, inquam, cedo, quod breviatur.
Si fuerint alia, sint istis associata,
Vt probat intererit, innotuit adde refert que.
Vult desiderium verbum, quod dico, lacesso.
Albico diminuit imitativumque patrisso.
705
Sed sub perfecta forma debent numerari.
Talia nam quedam dat derivatio nasci.
Doctrinale refert: Legito sic ex lego formas.
Lectito sed melius tradet tibi forma supini.
Per verbi regimen melius tibi multa patebunt.
710
Gramaticam doceo te gramaticamque doceris.
Accusativum primum sub transitione,
Sub respectiva dic transitione secundum.
Aut hunc transitio ponit regiturque secundus
Ex vi materie, sibi quam passiva requirunt.
715
Inclusum verbum vult Doctrinale fuisse.
Quod non esse potest per multa similia verba,
Vt Rogo te panem, tradendo dic ibi clausum.
Te rogo tradendo panem contraria dicis.
Multa recordabor, quorum prius ipse recordor.
720
Illud diversis respectibus esse refertur.
Virgilium legitur: Vult hoc concedere Naso:
Nunc legitur docti sub nomine metra Metelli.
Talibus at dictis inpersonale repugnat,
Sicut multorum demonstrat opinio pollens.
725
Tales sinodoche solet excusare loquelas.
Sed tunc precedit rectus personaque certa.
Infinitivum passivi divide verbo
Impersonali, triplex distantia constat:
Significatio, post resolutio, tertia construe,
730
Sicut opinatur: Volo dicta legi Ciceronis,
Vt sua dicta legam vel quod sua dicta legantur.
Hinc est apponens, hinc supponens tibi quartus.
Significata patent, bene si predicta resolvis.
Fertur passive, si fers: Homo gaudet amari.
735
Sed sextos casus impersonale requirit,
Indiget et verbis, si fers: A me volo scribi.
Hoc datur indicio: Volo scribere, sed patiendo
Cum quarto dicas: A me scribi volo librum.
Fautor Apollonii sic codice censet utroque.
740
A te curratur bene sic pro curre refertur,
Perque modos omnes perfectum sic notat actum.
Sed nimium miror, quia verbi prodit ab actu
Virgilium legitur. Quod si sic dicitur apte,
Impersonalis quartum modus omnis habere,
745
Infinitivus igitur quartum sibi querit.
Ergo Virgilium scribi volo dicitur apte,
Impersonali quod non concesserat auctor,
Vt multi dicunt, sed scriptor devius esset
In scriptis propriis tanquam contrarius errans.
750
Nam dicit: Iuno te iuvat, hinc Me scribere fertur;
Sic Lego Virgilium, legitur bene fertur eundem.
Certis personis pronominis indiget istud.
Nominis adicitur persona, quod indico, verbis
Sic: A me legitur, a te legitur vel ab illo.
755
Valde peccatur ab Adam, peccatur ab Eva.
Mire salvatur a Christo sicque Maria.
Transitio varie quod fiat, percipis inde:
Passio, persona, casus, numerus, genus, actus.
A me diligitur Sortes. Est Varo Maronis
760
Filius. Alta Dei sapientia. Servus eorum.
Est pulcherimus hic rerum. Video Ciceronem.
Verbis diversis varie voces oriuntur.
Nam de flammare poterit flammascere dici.
Flammeo dic, flammes, de quo flammescere surgit.
765
Duro, durare dicas et dureo, dures.
Naso testatur: Oculorum induruit humor.
Alter ait: Durate atque expectate cicadas.
Vult, quod dicamus, Flaccus: iuvenor, iuvenaris
Et iuvenere probat dici iuvenescere posse.
770
Fertur latrare latos rictus agitare.
Et sic oblatrat produc, vult hoc quia latrat.
Dic sapit, hinc resipit et ab hoc resipiscere formas,
Preterito sapuit conforme resipuit exit.
Scindo scidi faciet, scicidi dictum fuit ante,
775
Hinc Sciciderunt me, sed reddit cedo cecidi.
Fautor Apollonii sic dicit in Orthographia.
Dic Conditur olus, vult condior esse figura.
Absolvit, sed agit noceo tibi dans nocumenta.
Dic rubeo, fertur intrinseca passio, que non
780
Advenit exterius, sed fiet ab interiori.
Dic Timeo regem, rex a me iure timetur.
Activum patitur passivaque vox notat actum.
Lucanus metuor profert et regna timentur.
Nominis et verbi nos partem participantem
785
Dicemus mediam, quia partem sumit utroque,
Sicque gerundivo distat sumens, quod utrique
Accidit. Est media pars, sumit tempora, casum,
Inque gerundivis dabitur regimen tibi verbi,
Quod non accidit huic. Medium sic non tenuere
790
Nostra gerundiva, sed participantia tantum
Tradita sunt parti sex propria participanti:
Et genus et casus et significatio verbi
Et tempus numerum duplicem comitante figura.
Sed genus et casum, numerum pariterque figuram
795
Assignes, sicut in nomine cernis haberi.
At morulam tempus et significatio ponunt.
-Ans, -ens et -rus agunt, sed -tus, -sus, -dus patiuntur,
Hiis nisi deponens, neutrum, commune repugnet.
Quot det deponens et quot commune, notabis:
800
Que quia sunt nota, sunt extra metra notata.
-Ans, -ens presentat, sed -tus tibi preterit et -sus.
Si dicas -rus, -dus, sunt participata futura.
Nos miseros salvans et salvatura relucet
Stella maris, data visa mari, laudanda per evum.
805
Participans fuit inventum causa brevitatis,
Vt vitaretur coniungens copula verbis,
Vt Lego proficiens. Meliorem dic rationem.
Intransitive res verbi non sociatur
Nominis obliquis (eadem persona manendo).
810
Iustus homo loquitur, hominem commendo loquentem.
Transitio non est inter iustum atque loquentem.
Participans ponens personam ponis eandem,
Sicut pronomen vel prime sive secunde
Inventum verbo conformi consociatur.
815
Sic sunt inventa tibi participantia causa
Defectus verbi, quod significat sine casu.
Participans omnis generis querit reperiri,
Est nubens animus, est nubens femina, scortum.
Quod minus apparet, cum sit per cetera planum.
820
Doctior est solito dicas, sic participale est
Inpersonalis, adiectivum nisi voce
Non valet esse tibi, quoniam res ipsa repugnat.
Ex imperfecto semper presentia formas,
Et sic -ens dat -eram, dant -tus, -sus -rus que supina.
825
Participans presens permittit de genitivo
In -dus formari -tis discedente futura.
Hec nisi sint ab eo, genitivum fantur in -antis
Aut -entis, rediens vero redeuntis habebit.
Adiecisse queo poteris dans raro queuntis.
830
Ambio legitimum de se generat genitivum.
Dicit Lucanus surrecte vertice criste.
A verbo surgo surrectus surgere debet.
Surrigo, surrige, surrectus vult dare de se.
Vnde quietus erit, sumas pro teste quiesco,
835
Vnde quies venit; quieo dixere vetusti;
Paucaque sunt neutra, que de se talia formant
Vt status et lusus, que rarus continet usus.
Naso pigendus ait, posuit sic ipse carendus.
Ex neutris aliis non vidi talia nasci.
840
Deficiat licet -ens, in -rus procedere querit,
Sicut cepturus duo signant ceptus et orsus.
Dic loricatus, galeatus nomen habetur,
Et tamen a verbis poterunt bene talia fingi.
Compositum confractus erit compagine certa,
845
Et de composite dicetur iure figure
Et derivari poterit vice participantis.
Non a passivo nos plurima cernimus intus
Sicut regnatus, cursus, placitus, vigilatus.
Dic caligantes thalamos Iunonis inique.
850
Est pro preterito presens, quod sepe videmus;
In nomen transit. Lectori talia linquo.
Me duce sic semper tu participale subaudis.
<P>urum pronomen imponit ypostasis ipsa;
Illo namque mera substantia significatur.
855
Est hoc inventum defectus nominis implens,
Quod facit in prima persona quodque secunda,
Sicut Ego scribo; tu, dum scribo, meditaris.
Certam significat personam, ponitur autem
Nomine pro proprio, finitum dicitur illud.
860
Omnia ponuntur proprio pro nomine, sed sunt,
Que semper cupiunt proprio pro nomine poni,
Sicut Ego, Sortes, scribo, sed tu, Plato, ludis.
Omnes personas infinitasque pererrat
Qui nomen, sicut doctus probat Herodianus.
865
Significat quale, sed quale sit hoc generale.
Donatus sensit aliter, quia materiale
Est Qui, sicut Yle signans primordia rerum
Fluctuat incertum, dum forma impressa sit illi.
Ex precedenti sic talis, qualis habentur,
870
Que se respiciunt adiunctis certificata.
Sortes, qui currit talis, qualis Plato currit.
Lux est exempli. Qui disputat ista, revolvat:
Sex isti parti concedas proprietates,
Que sunt hee: species, persona, genus numerusque,
875
Quinta figura venit et casus ad ultima tendit.
Prima bipertita est, quia sunt pronomina prima
Et derivata, distinguas prima per octo,
Derivativa per septem dinumerabis.
Hec: ego tuque sui, subit ille vel iste vel ipse,
880
Hic, is coniungas. Et tot primaria penses
Derivata: meus, tuus et suus, adice noster
Et vester, nostras, vestras gentilia dicas.
Et sic ter quinque pueris pronomina linque.
Est cuias nomen, velut asserit Herodianus.
885
Prima, secunda quidem diversas non petiere
Voces, demonstrant quoniam presentia semper.
Tertia demonstrant hic, iste; relatio spectat
Precedens, ut is, ipse probant personaque presens
Et iuxta velut iste datur, proponitur absens
890
Et longe sicut exemplo denotat ille.
Sic ego distincte pronomina tertia pono
Propter maneriem diversam significandi,
Sicut Apollonius hec infinita vocavit.
Non diffinitur hiis personatio certa,
895
Sit nisi pronomen vel nomen consociatum,
Vt Sortes currit et mecum litigat ipse.
Est positiva prior tibi declinatio dicta.
Non etenim sequitur rectum positus genitivus,
Formalis quoniam si declinatio facta
900
Hic esset, nomen posset ratione videri,
Si rectus sit ego, si sit genitivus egonis.
Quot teneat prima pronomina quotque secunda,
Tertia vel quarta, lectori sunt recitanda.
Hoc quod dico sui, quadruplex constructio poscit
905
Hoc et in obliquo semper natura locabit.
Aspice: Collocat hoc natura reciproca Sortes
Se probat, in propriam quando possessor agit rem.
Ipse sui natum rex commendare videtur,
Aut adiunctorum quando constructio fiet,
910
Vt Rex commendat se commendare volentes.
Retransitiva constructio collocat illud,
Vt Rex exorat equites, quod se venerentur.
Pluribus ergo modis non hoc natura locabit.
Dampno tuas pariterque suas, collectio multa
915
Non est inclusa, quoniam possessio fertur
Multarum rerum: nostras possessio nostra.
Est nostre gentis homo: Significatio non est
Illis pluralis, vox quamvis hec videatur.
Iste vir, hic animus dicas; monstratio fiet
920
Sic oculo, menti, sed prime sive secunde
Is iunges, cuivis per se sociabitur ipse.
Ille ego, qui quondam monstrat, quod iungitur ille
Persone prime, quod fit reliqua mediante.
Significant illud, quicquid, pronomina monstrant.
925
Non facit hoc nomen; talis, qualis manifestant.
Esse vocativi naturam dicito talem,
Quod semper per eum presens persona notatur.
Quatuor hunc retinent noster, nostras, meus et tu.
Dat possessivis casum possessio quintum.
930
Quin vocativum quedam, non omnia poscunt.
Hic dat notitiam primam confertque secundam
Iure relativum, nescit de iure vocare.
Ouis currit? queras. - Is, de quo motus habetur.
Tertia notitia sermone notatur in illo.
935
Quod personalis simplexque relatio fiat,
Lectori linquo, quod demonstratio duplex.
Quando lectori sit significantia facta,
Et quando fiet discretio, viderit ipse.
Ille relativam pronomen, qui quoque nomen.
940
Cum preeunte preit se postque sequens tenet ille.
Accidit ut qualis, talis, subsistit ut ille.
Sepe refertur idem per qui, cui consonat ille.
Diversum penitus alius reliquus que reportant.
Dicitur in specie signare relatio simplex.
945
Ostendit speciem sic demonstratio simplex.
Est intellectum positum, cui sepe refertur.
Sic iacet ipse piger, semen qui Christus habetur.
Sic stans in medio diversa videre valebit.
Hic quidam fertur et pro talis reperitur.
950
Hic sedet, hic currit, locus hic mihi vernat in orto.
Ad se prima loqui nequit, hec caret ergo vocante.
Confudere genus tria quod pronomina prima,
Dicit Apollonius, distinctaque cetera fiunt:
Ille vel illa vel illud erunt monstrantia sexum.
955
Mecum, nobiscum: Per anastrophen ista feruntur.
Tantidem erit nomen tantum vel idem tibi signans.
Ipsus ait Davus, non arte Terentius ipsum.
Ex hoc in neutro sequitur, quod adhuc retinemus.
Si dicas egomet, adiectio dicitur esse.
960
Hiccine dic, hicce componi non bene fertur.
Tutemet adicias, verbum tumet esse videtur.
Ipse ex adiuncto vult demonstrare, referre.
Dic ille ipse: refert; si dicas ipse ego, monstrat.
Tot, talis, tantus si sint presentia, monstrant,
965
Hec eadem si sint absentia, dico referre.
Nominis hoc natura facit tibi talia signans.
Pronomen puram personam significabit.
Ysidorus septem notat infinita sequendo
Donatum: qualis, talis, quantus quoque, tantus
970
Et quotus et totus et quis coniunxerat illis.
Sex sunt quam finita minus velut ille vel ipse,
Hiis iungas idem, iungas hic is que sui que.
Note persone memoratio fiet ab illis.
Que sunt finita, sunt diffinire reperta
975
Certam personam, diffinit sic ego tu que.
Ornat pronomen sic et fastidia tollit
Inventum poni vice nominis, ut Maro scripsit
Bucolicum carmen idemque Georgica scripsit.
Iuste dicor ego solus meus esse meorum.
980
Exponas: Alium nullum concedo meorum
Esse sui iuris excepto me dominante.
Se solus Sortes videt ac omnis videt illum,
Non se, sic ergo dic Se solus videt ille.
Fautor Apollonii sic in pronomine dicit.
985
Optat pars aliis preponi prepositiva.
In metro raro postponitur, ut probat illud:
Ytaliam contra. Sic euphonia reponit
Hanc partem; mecum, tecum pariterque notabis
Pubetenus, sic cordetenus, que dicitur una
990
Dictio nacta locum speciatve adverbia qualis.
Si tenus ante venit, oratio constituetur,
Et quando patitur Grece iungi genitivo,
Vt crurum tenus a mento palearia pendent.
Quatenus, actenus et collotenus ista probabunt.
995
Vel ratio, quod sit oratio, dicere possit,
Aut iam dicenda non esset prepositiva,
Postpositeque velis tamen exacuisse supremam.
Clarus, preclarus: Sic complet prepositiva.
Iustus et iniustus mutat minuitque frequenter.
1000
Ridet, subridet, lucet, sublucet Apollo.
In- capit augmentum: Numquam inprudentibus imber
Obfuit, ut dicit vates imitator Homeri.
Accidit huic casus duplex, velut asserit auctor
Artis Donatus. Que circumstantia fiat,
1005
Attendas, quando stat in ordine prepositiva.
Sunt autem plures, quia cum quadruplice causa
Assignes tempus, persone iungitur ordo,
Oppositum numerumque, locum cape circuitumque,
Instrumentalem potes hiis coniungere causam;
1010
Vnaque pro reliqua ponetur prepositiva.
Omnia non omnes capiunt, sed et omnia quedam.
Ad fora, per noctem, pro rege, sub aere sedi,
Cum gladio, contra fures, ad mille pericla.
Et sic exemplis tendas per cetera prudens.
1015
Accipe ter denas cum quarto prepositivas.
Sexto ter quinas Donato iudice iungas.
Quatuor ex istis tu casus des utriusque.
Numquam divise sunt septem prepositive:
Diduco, distat, recipit, seducit et ambit,
1020
Condit, omittit erunt testes. Mutatio sensus
Ex hiis sepe venit, constructio sic variatur.
Conponi nolunt, quas vobis ordine pono:
Hec apud et circa sunt, extra, pone, secundum,
Erga, infra, iuxta, prope, supra, iugis et ultra.
1025
Apponi coram, citra me iudice debent
Et penes associes. Dicas utcumque laboro
Et quocumque modo per v cum-, sed con- per o scribas.
Stant in conpositis alie per seque frequenter.
Ferre iuvat subter densa testudine crates.
1030
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt.
Hec adverbia sunt subter, super et sine motu.
Fatalis virge longo post tempore visum.
Post adverbia spectat ibi, dicunt ita multi.
Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.
1035
Vult super adiungi sexto, si mentio fiat.
Cum motu queras quarto coniungere tales.
Scando super tecta dicas postesque sub ipsos
Nituntur gradibus, subter mare Dorrida misit.
Casibus adiuncta que sunt adverbia, docti
1040
Scriptores interposuerunt prepositivas.
Sic est adversum positum ratione Pelasga.
Prepositiva tamen talis prius esse videtur.
Cernitur hec inter adverbia stare secundo.
Omnes dicuntur positive prepositive
1045
Exceptis extra, supra, quibus inter et intra,
Infra consocies, adversum iungere cures.
Iccirco potius adverbia stare videntur.
Si dicas dirimit, non sic per cetera dicas.
Nam di- productum posuere per omnia vates
1050
Exceptis Grecis, et sit pro teste dilema.
Est lapis emblema bifidumque sophisma dilema.
Quamvis disserui dicitur, dicatur disertum.
Has gravat accentus, nisi sit distantia causa.
Has nisi postponas mecum maria omnia circum,
1055
Non aspirabis coniunctas prepositasque.
Integra stare petit ad, si dicas adhibere,
Adbibit, adquirit, adiurat et adiuvat, adde
Admovet. Ad reliqua per gramata transit in illa:
Approbat, allidit, accurrit sunt mihi testes,
1060
Traicio, trano, traduco, tradoque quarto
N trans amittit, quinto trabeatus habeto.
Componi poscit monosillaba prepositiva
Quelibet, excipias cum, que casum sibi querit.
Dis-, di- sic varia: discurro, disputo, iunge
1065
Diffundo, iunge distorqueo, dissipo, iunge
Dissicit, ast aliis ut diligo di- sociatur.
Gramata nam variant varia vice prepositive.
In lucem Grece ponantur prepositive:
Pone decem, iunges octo numerumque tenebis.
1070
Fons rivum fundit, sic lingua Pelasga Latinam.
Romanis Grece precedant prepositive.
Sillaba bina decem recte conplectitur et tres.
Sunt socie quinque, sed erit monosillaba queque.
Post apo subsit ypos, sit yper, sit epy, peri, para,
1075
Hinc catha, meta, di, an, anti, amphi, iungitur ypres,
Ex, en, sin, pro, pros Grece sunt ordine prepos-.
Longe ponit apo, privando deficit, auget,
Preminet et dat re-, designat "retro" negatque.
Protinus exempla super hiis sunt ordine ducta:
1080
Hoc probat apologus apocalipsisque, apolexus,
Rursus apostema vel apostolus ac apotheca,
Astat apostota, post et apophasis ultima prodit.
Ypos "equum" signat, ypo "contra" "sub re" que monstrat.
Ypomenes neutrum probat inclita musa Maronis:
1085
Ypomenes, quod sepe male legere noverce.
Virus eque stillat, indeclinabile restat.
Hinc sit ypozeusis, quod contra zeuma locatur.
Scribit Apollonius et ego scribo probat istud.
Fertur epizeusis: Meme petit ultio digna.
1090
Iungitur ypotesis, ypapanti pone supremo.
Hoc post natale designat festa Marie.
Et "super" et "iuxta" dat yper, quod epy facit, adde,
Quod repetit, signat intendere, ponit in unum.
Ex primo dicas, quod ypercatalecticus esse
1095
Dicetur versus supraperfectus ut iste:
Inseritur vero fetu nucis arbutus horrida.
Sed poterit talis brachicatalecticus esse:
Euritidos Yoles atque insani Alcide.
Acathalecticus est talis quodammodo versus:
1100
Incendit demum pelex Deianira virum.
Aut sex esse pedes certa sub lege probabo.
Tres primos poterit quivis discernere planos.
-Lex De- sit quartus spondeus in ordine versus.
Post anapestus erit -iani- tribracusque supremus.
1105
Est -ra virum donans tria tempora parque trocheo.
Deianira prior longatur et ante suprema.
Que sunt perfecta, dicas cathalectica metra.
Servius at dicit: Decet "acathalectica" metra
Dici perfecta, breviter "cathalectica" facta.
1110
Testis yperboreus, quod yper "iuxta" perhibetur.
Mostrat Yperboree glacialis portitor urse.
Statius hoc dicit, hinc ponitur yperapistes.
Vult epiphania, quod epi "super" efficiatur.
Dic epithalamicum: "iuxta" sit epi thalamon que
1115
"Delicie" resonat, quod iuxta deliciosum.
Quod sit epi repetens, testis sit epilogus inde.
Intendit quod epi, probat hoc epilenticus esse.
Signat epi "valde", sed "captivatio" lensis,
"Multa" que signat epi, dicetur epistola testis.
1120
Nam retinet multa, que monstrat epistola missa.
"Abscondo" stello fertur, sed "missio" stolon.
Perficio, brevio, simul hoc ornare notabit.
Istud "epistola" vult, tolus et stola, sistole signat.
"De", "super" et "circum" "iuxta" que pery notat, "erga".
1125
Hec peryermenias, perysologia probabunt.
Ordine peryfrasis et perygraphus sociantur.
Peragraphus cum perygraphus diversa notabunt.
Peragraphus "caput" est sensus, notulam notat extra
Perygraphus seriem, quam textus vendicat intra.
1130
Pirithous testis, quod Greca peri notat "erga":
Pirithoum Theseus Stigias comitatur ad undas,
Dum sensum ratio sequitur terrena petendo.
Dat prope, declinat et separat, ad notat, infra,
Dat dis, deducit: Habet hos septem para sensus.
1135
Sic paradisus habet, paradigma sub ordine certo
Et paralipomenon et verbi parachimenon.
Hinc paralogismus, vult inde paralisis esse
Et quoddam scema paranomeon associatur.
De, per, ab et iuxta, fluxum, generale notando
1140
Dat commune catha, brevitatem signat et auget.
Dic catha "de" gore "subiectum", post cathegorie.
"Per" cathaprolempsis, cathacresis "ab" et cathaplasma
Dat "iuxta" "fluxus" que catharrus, post cathaclismus
Est Noe diluvium, "commune" catholicus esto,
1145
Nam -licos est "herens"; cathecuminus evenit inde,
Est autem -cumenos nostro sermone "paratus".
Vult "breve" cathalogus tandemque cathaphasis auget.
Hoc est: "Affirmat"; sermo cathaphaticus inde.
Designat "contra" metha, "de" notat et metha "trans" est.
1150
Ostendit methacentesis hoc, quando sibi quisquam
Arte per oppositum minuit causam removendo.
Dic methamorphoseos, tunc "de" metha significabit,
Aut "trans" significat, quia transmutatur usya.
In nova fert animus dabitur pro teste fideli.
1155
Hic debet versus sine qualibet esse figura,
In lapidem quoniam transmutat fabula Batum.
Fabula, quod recitat, quod verum sumere vitat,
Excusatura non est de iure figura.
Dicas methathesis, methaphora, methonomia.
1160
"Trans" metha dicetur per singula, sic methaplasmus
Ostendit. Sic sint exempla patentia plane.
Vel metha dic pro "de", melius tunc methonomia
Denominatio vult dici, quo nomine metrum
Hostili male percutitur (Bibo dolia testis).
1165
Dividit, intendit, "duo" signat, dis dya, "de" dat.
Scribe per y Grecum dya, Greca est prepositiva.
Scribe per i nostrum dia, tunc "duo" significabit.
Dic Dederitis aquas, divisa diastole fiet.
[H]ectasis est eadem, sed longam sistole curtat.
1170
Dicitur intensa, si dieresis teneatur.
Aulae in medio libabant pocula Bachi.
Sineresis iungit, si dicas summa Palati.
Significatque duo, pro teste diabolus astat.
Sunt iterum testes diasirtes et diadema.
1175
Dialiton dicas et tunc "dissolvere" dices.
Atque per oppositum polisinteton adde figuram.
Est dia "de", lexis "ratio", dialetica testis.
Sit diapente comes, diatesseron et diapason.
Et multo plura reperire potes socianda.
1180
Significabit ana "retro", "rectum", "paritatem",
"Sursum" designat, "re" notat nec plura reportat.
Est anathema "retro positus", sonat analogia,
Quod "rectus sermo", quia dixerat Herodianus:
Vsum sectemur, sed et analogia sciatur.
1185
Accipiatur ana piperis: Signat paritatem.
Est choros "intendens", ana "sursum", quod probat illud:
Anachorita sacris intendens corda supernis.
Est ana "re", dicas Analetica posteriora.
Addere multa potes, velut est anatheosis alma.
1190
Hinc et anastasis, est Domini celebrabile pascha.
Est comes anaphora, comitabitur hanc anapestus.
Hec tria "pro" cum "pre" "contra" que tibi notat anti.
Antonomasia solet excellentia dici.
Anti significat nomen pro nomine poni,
1195
Dicit ut Ovidius: Sine me, liber, ibis in urbem.
Appellativum proprio pro nomine ponit.
Anti precellit, si pro "pre" ponitur illud.
Antonomasia precellens nomen habetur,
Sic excellenter profertur virgo Maria.
1200
Antistes monstrat, quod "pre" denuntiat anti.
Dicas: Antiphonam "contra" notat antifrasim que,
Antithesis, simul antitosis perhibebunt.
Antos "flos" fertur, antismos comprobat illud.
Antes prostantes trahit Antes, filius Antes.
1205
Significat dubium, designat "circuit" amphi.
Amphibolia probat, subiungitur amphitheatrum.
Amphimacrus "circum" denuntiat amphibracus que.
Ypres significat "prope", sed non cognita nobis.
Ex hoc interpres quidam dixere venire.
1210
En notat "in", sin "con", ex "extra", pro "pre" dat, "ad" pros.
Que diffusa natant, alibi Compendia stringunt.
Est endelichia perfectio, que viget intus.
Propositi partes est entimema relinquens.
Mansio sub terra miseris est dicta gehenna.
1215
Enclesis, endiadis, encennia dicimus inde.
Pretereo plura lectori discutienda.
Sin "con" designat, sinzugia dicitur inde.
Concors armonia celi sinzugia fertur.
Sunt pronomina, que sinzugia certa tuetur.
1220
Sic ego personam primam defendere dicas
Et tu personam defendere dico secundam
Ille que personam fertur defendere ternam.
Hec sinzugia sit ita convenientia facta.
Hinc est sinodoche, sanctorum simbola iunge.
1225
Extasis, eclipsis ac ectasis: ex notat "extra".
Prothesis est testis, quod pro "pre" significabit.
Pros notat "ad", sicut nobis prosodia monstrat.
Prosum, "productum", de quo "productio", prosa.
Sed prothos est "primus", prothoplastus ab hoc, prothomartir.
1230
Quid prosopa sonet, tibi prosopopeya figurat.
Exposuere supra Compendia prepositivas
Grecas, hinc breviter opus est aperire Latinas.
Que sunt sollempnes magis, has evolvere prodest.
Obicit ad, numerat, reminiscitur associatque,
1235
Dirigit, equat, habet, polit, hec et comparat illa.
Signat cur, valde, preter, prope, circiter, usque
Designat "simile", vult significare "propinque".
Pluribus exemplis monstrantur in ordine cuncta:
Militat ad Grecos. Dentes frangit tibi pugno
1240
Ad numerum cunctos. Sic exponas "numeratim".
Ad ludos iuvenum redeo. Cum venerit ad nos,
Rex sociatus erit. Ait ad Moysen Deus auctor.
Ad dextram patris sedet eius filius: Equat
Aut potiora bona patris censetur habere.
1245
Ad polit, ut Factus est clericus unus ad unguem.
Comparat: Ad servos est magna potentia regis.
"Cur" notat: Ad vitam te diligo: Causa notatur.
Affirmo: Valde firmo. Sed Ad hec bona (preter
Hec bona) multa tali. "Prope" signat, si recitetur:
1250
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis.
Ad que pedes Domini "prope" dicas significare.
Circiter assignas dicens ad milia quinque.
Ad noctem scribam: Sic significabitur "usque".
Ad formam Domini fit homo: Notat hic "similare".
1255
Est ad velle meum: Dic significare "propinquum".
Ad loca pervenit Clemens. Ad pascha revivam.
Tam loca quam tempus poterit sic significare.
Pro pretium notat atque locum cum tempore, causam
Denotat, assimulat et designat manifeste.
1260
Pro numero dic pro que loco, pro tempore pro que
Omnipotente Deo facio, stat pro meretrice.
Designansque "palam" manifeste dico protestor.
Per de causa patet, mora, mentio, "cum", locus, ortus,
Aptat, partitur, operatur materiatque,
1265
Componens obicit, privat, pervertit et auget.
Qua de re venias probat hoc. De tempore lucis
In lucem lucror. De Sorte locutio surgit.
De "cum" significat: Figit de cuspide terram.
De templo venio. De patre Iesus tenet ortum.
1270
Hoc est de more dicas: Aptatio surgit.
Manduco de pane meo: Pars significatur.
Est Christus natus de flamine: Sic operatur.
Materiam signans Christus de virgine dicas.
De patre progenitus: Essentia significatur.
1275
Hoc est de ferro: Sic materiale notatur.
Deierat oppositum signat, sed peierat hoc est:
Perverse iurat. Privat: Dic Devovet aurum.
Degener est iste: Pervertens est genus iste.
Deditus est sacris scripturis: Sic notat "auget".
1280
Per privat, penetrat; causam, loca, tempora signat,
Obsecrat, adiurat, iurat, consummat, adauget,
Contiguans, instrumentum notat atque ministrat.
Privat, ut Hic comedit per se. Vir perfidus es tu.
Per medium corpus trahit ensem: Sic penetrabit.
1285
Per te mors intrat: Causa est; loca: Per fora vado.
Per mensem studeo: Sic tempus significatur.
Perque tuam, dic, Christe, crucem: Sic obsecrat illud.
Invoco sacra crucis: Debes exponere dictum.
Adiuro te per Christum, per sidera iuro.
1290
Consummat Peragit tecum; perpulcher adauget.
Contiguat Scando per funem, per parietem.
Oro per os castum: Sic instrumenta notabit.
Per vates Dominus loquitur: Sic ecce ministrat.
Circuit, opponit, "cur", "iuxta" "per" que notabit
1295
Hec pars ob, sicut Formosus obambulat herbis.
Viribus oppugno seve Iunonis ob iram.
Huic obtemperat hic, quod iuxta velle redundat.
Obtestor dicas: Testor per sacra Deumque.
Ob privat, dicas: Obit hic, quia desinit ire.
1300
Post loca, post tempus, post dignos ordine signat.
Post castrum, post pascha sacrum, sedet ordine digno
Post regem miles. Post "postea" dicitur esse.
Tempore post longo: Sic "tempore" postea "longo".
Citra non proprium nomen sequitur propriumque,
1305
Cis proprium nomen, citra loca, tempus et "absque"
Significare petit et signat proximitatem.
Circum circuitum, sed circa pone propinquum.
Cis Renum citraque forum, citra Babilonem,
Citra paschale tempus citraque cruorem
1310
Vulnerat hunc telis: Illud sonat "absque cruore",
Et sic significat hec facta propinqua cruori.
Rex circum silvam tendit sua retia; circa
Vrbem Parisius habitat pulcherima virgo.
Vt cis "sub", "citra", sic trans constringe "sub", "ultra".
1315
Trans notat excessum, penetrat, mutat, manifestat.
Peccans transgreditur; medium transverberat ense.
Bis duo mutantur: persona, locus, status, ordo.
Tradit discipulum transitque fretum, Katerina
Ad vitam transit misera de morte beatam.
1320
Transit per proceres dapifer sua fercula ponens.
Dicas traducit et traditor: Hoc manifestat.
Dicas "decipere" traducere, sed manifeste.
Traditor at potius a tradere dicitur esse.
In dat "de" signans, "per", "ob", "ad", "coram", "super", "inter",
1325
Vnit, amat, similat, designat "durat" et "heret".
Sic quartum casum pariter sextumque requirit.
In ponas pro "de": Patrios inquiris in annos.
Inque comis exit ignis: "De" vendicat illic.
Ingrederis portas: per eas; superatur in auro:
1330
Dicere "per" debes illic. Est frater amandus
In vitam: Dic "ob vitam". Paris ardet in illa.
Sic dices "ob eam". Celeres rediere carine
In puppim. Tenet in Domino sua lumina fixa.
"Ad" signatur ibi, si vis exponere sensum.
1335
Pro "coram" dic: In faciem tibi volo venire.
Dic in conspectu Domini, "coram" que notatur.
In plebem crescit (super hanc) in vertice sexto.
"Inter" signatur: Simeon accepit in ulnas.
In mulieribus est "inter tales" benedicta.
1340
Vnit, si dicas In personam Deitatis
Est assumptus homo, natus genitoris in illo est;
In que Deum credo notat affectum pariterque
Si dicas: In pace Dei dormis in id ipsum,
"Eternumque bonum" sic appellatur id ipsum.
1345
In Domino spero sic affectabitur ipse.
Filius in carnem peccati venerat olim:
"Peccanti similis". In vero nuntio vobis:
"Vero consimile", velut "in Domini tibi verbo".
In signat "durat", velut exemplum manifestat.
1350
Regnat in eternum Dominus: Manet hoc sine fine.
In Christo vivit (Sonat hoc: "sine fine") Iohannes.
In murum vultum defigit: Inheret eidem.
In muro gladius dum pendet: Inheret eidem.
Post hec in sexto tantum coniungito casu:
1355
In tibi "pro", "sine" dat, "cum", "post" causamque figurat.
Ambit, consubstat, statuit, manet, afficit, equat,
Materiat, subicit, habitum tredecim superaddit.
In populo (Dic "pro populo") vexatur Alanus.
In Domino facio metra, non sine preside tanto.
1360
In baculo vado vult "cum baculo" resonare.
Dicas In morte ("post mortem") non memor esto.
Non est in medico: Non est hic causa salutis.
Anulus in digito: Sic ambit; et in patre natus
Consubstat. Partes in toto sunt: Sonat illud:
1365
Partes constituunt totum. Manet in Babilone:
Scilicet hanc habitat. Est in sapiente sophia:
Afficit hunc illa; post equat ut in patre natus.
Materiat, quando dicis Ciphus astat in auro.
Subicit: In genere est species. Habitum superadde:
1370
Filius in dextra patris est: Hoc est: Potiora
Patris habet regni bona cum patre cuncta regendo.
"Non" in componens signat, "sine", ponit et auget,
Dat "contra", causas, "intus" tibi significabit.
Hec incorporeum probat inberbis que sequenter.
1375
Iniustus privat, iniustitiam quoque ponit.
Vnum dum privat, reliquum tibi ponere fertur.
Inclitus: Hic auget; inpugnat dicito "contra".
Innuo dat causam, dic insula, quod sonat "intus"
Atque "solum", tellus est intus et est aqua circa.
1380
Dirigit, opponit, habet et consortia signat,
Comparat et iungit, comitatur, summa figurat:
Cum Domino Moyses loquitur; cum milite miles
Pugnat; cum gladiis ad me venistis: habendo.
Cum sociat, dicas: Miles cum rege moratur.
1385
Comparat Ovidius: Tyrio cum murice turgis.
Cum iungit: Clamor cum plausu litora complent.
Iphitus et Pelias mecum: Comitatio fiet.
Cum Domino semper erimus: Sic summa figurat.
Personam, loca signat apud, sed utrumque manendo.
1390
Antonomasie personam commodat altam,
Sicut Aristotilem fit apud magnum sua doxa.
Hic apud Ytaliam magne probitatis habetur.
Tempora designat, sicut loca preminet ante.
Ante dies Pasche. Manet ante forum faber unus.
1395
Ante relativum vult temporis esse locique.
Tunc post subsequitur. Residet rex ante columpnam,
Post explorator. Miles prius est ibi, post rex,
Si rex subsequitur et miles venerit ante.
Rex est ante ducem dicas. Sic preminet ante.
1400
Veni post Pascha. Risit post hostia Sarra.
Circiter ad tempus, ad mentem pertinet erga.
Circiter est annos denos, erga que propinquos.
Contra dat loca, dat tempus contra que repugnat.
Sum contra templum contraque diem cano psalmos.
1405
Contra conflictus equitum contrarius ibo.
Excipit et privat extra, loca, tempora signat.
Omnes sunt intus extra me: Dicito "preter".
Est extra sensum, cuius privatur ab actu.
Est extra mensem. Sedet extra claustra sacerdos.
1410
Infra est "inferius", tamen huic opponitur extra.
Inter personam signat, tempus, loca, dignum,
Sic distare notat, si quis bene singula penset.
Internuntius est servus. Noctem sedet inter
Atque diem. Fluvios inter geminos requiescit.
1415
Inter prelatos magnos prelatus habetur.
Dicas: Interpres lingue distantia fertur.
Intra designat quicquid secretius intus.
Commutat propter, causam notat atque ministrat.
Propter eos mitto: Commutatur locus illic.
1420
Sic et persona: Propter me Naso loquetur.
Propter supplicium timeo: Sic causa notatur.
Propter maiorem manus hec subiecta ministrat.
"Post", "velut", "in", causam dat et instrumenta secundum.
Hoc sequitur recte distincta priora secundum.
1425
Omnia sunt facta motoris velle secundum.
Dicitur hoc "sicut voluit". Scit Naso secundum
Virgilium. Sonat hoc: "Sic informatur ut ille".
Efficiens causa est: Valet ille videre secundum
Corpus. Nam corpus illum facit esse videntem.
1430
Finalis causa Lucano teste: Secundum
Emathiam lis tanta datur, litis quia finis.
Hoc instrumentum signat: Videt ille secundum
Clarum discernens oculum. Si forte secundum
Matheum dicas, est efficiens ibi causa.
1435
Hic est partitio, si forte sequentia dicas:
Vi cuius regitur, qui subsequitur genitivus,
Mobile pro fixo positum verbum petit extra
Istud sunt, quod non fertur causa brevitatis.
Curtatim sermo profertur sepe vocatus
1440
Ad partes, ideo verbum non ponitur illic.
Ac evangelii distinctio dicitur illic,
Sic evangelium sicut totale refertur.
Pre "propter", "valde" signat tempusque locumque,
Comparat atque magis consuevit digna notare.
1445
"Vltra" dat preter, "iuxta", nisi dat removeri.
Excipit, includit, preter sic addere querit,
Pre languore sonat "propter". Preclara puella
"Valde clara" sonat; tempus Prenuntio signat
Designatque locum, si quando preambulo dicas.
1450
Pre reliquis lucet dicas: Sic comparat illud.
Prepositus dat digna magis Presum que choorti.
"Vltra" designat preter: Dic Preterit ille.
Preter dat "iuxta": Preter mea regna redires,
Dat nisi "quo placeat": Mittas me preter ad Indos.
1455
Dic pretermitto, removeri significabit.
Omnis homo preter Sortem concurrere tendit:
Illic excludit. Homo nullus preter Homerum
Cursitat: Includit. Aliquis, dic, preter Alanum
Disputat: Hic addens currentem iungit Alano.
1460
Fastorum libro tibi preter denotat "ante":
Donaque cum videat preter sua lumina ferri.
A vel ab ostendit tempus, causam, loca signat
Personamque notat, differt, movet, ordinat, infert,
Signat materiam, "post", privat, denegat atque
1465
Efficit immunes auctorizatque supremo:
A summo mane; venit a studio mihi scire.
A templo venio; capis a me munera digna.
Differt a Sorte Cicero. Removet Mihi sponsam
Abstrahit. Ordo venit: Hic est a rege secundus.
1470
Est illativum: Datur a te pena latroni.
Signat materiam: Mihi pendet ciclus ab auro.
A Christo non est summus: "Post" dicitur illic.
Dic amens: Privat. Dic: Primam nascitur a se:
"Non aliunde" sonat. Immunes effice, dicas:
1475
A presente malo nos summus liberet auctor.
Auctorizat ut Hic habet hoc a rege tribunus
Adducens equites equitum punire reatum.
Ab vult vocales post se, sed consona vult a.
Raro ponitur abs, sed post se consona poscit.
1480
E loca, materiam designat, privat et auget.
Ex loca, materiam demonstrat, privat et auget,
Excipit, extollit, auctorem, tempora signat,
Partitur, simul intendit signatque "secundum".
Significabit idem quia duplex prepositiva,
1485
Exponam duplicem simul: E vult consona poni
Post se, sed non ex: E silvis perfidus exit.
E ferro fabrico; dic elinguis: Bene privat.
Edocet exauget, sed ab ex exempla require:
Ex aula venio. Tenet ex auro dea virgam.
1490
Dicitur exanguis "sine sanguine". Dicitur augens
Vt sol exurens estivo tempore campos.
Excipitur: Sortes est extra captus ab hoste.
Effero (dicetur: "Extollo") regia dona.
Ex verbis Christi sunt hec extracta beatis.
1495
Ex quo surrexi dicens denuntio tempus.
Ex vobis unus partiri dicitur illic.
Exoro dicas: Intense dicitur oro.
Dic ex more meo "morem" dicendo "secundum".
Dic Ex ecclesia venio, quod dicitur "extra".
1500
Dicis Ab ecclesia venio: Sic "deprope" dicas.
Sic differt ab et ex, verbis ut claret in illis.
Auxilium privat sine ponendo comitatum:
Sum sine presidio. Sine peccato mihi servit.
Privat peccatum, dat virtutis comitatum.
1505
Sub notat "ante", "per", "ad"; demonstrat "post"; "prope" signat,
Substat, obedit; "pre", "de", "iuxta", "retro" dat "in" que
Sub tibi significat, sed casus ei variatur.
Ordine sub tali videas exempla patere:
Sub lucem veniam; sub noctem dormio tecum.
1510
Sub postes ipsos fodit. Ille sub hec tacitus fert.
Ille sub urbe sedet: Sic ablativus adheret.
Terra subest celo. Sum sub doctore perito.
Iudice sub certo "pre" vel "coram" manifestas.
Iudice sub nullo timeo "de" significatur.
1515
Sub scopulo pugnat: "Iuxta" dic. Sub foribus vir
Hic latitat: "Retro" signat, quia "post" manifestat.
Namque sub ingenti dum lustrat singula templo:
"In" tibi signatur, hinc stat sub duplice casu.
Sub precordia defigo ferrum notat "intra".
1520
Sic est, cum dico vitam servare sub undis,
Sub nullum crimen morior pro "crimine nullo",
Et quando recito Ducas sub nomine dotis.
Componens minuit, dicas Rosa subrubet ista.
Sub disiunctiva contraria denotat illic.
1525
Corpus equo subdit: "Super" illic significabit.
Est adiectivum vi verbi fortiter, alte,
Illius adicitur quia significatio verbo.
Pars verbo adiecta quasi fixo mobile nomen
Verbi prepositi sensumque explanat et implet.
1530
Explanat Docte loquitur. Bene pugnat adimplet.
Tempora diversa nobis diversa notabunt:
Hoc hodie facio, faciam cras, fecimus ante.
Sunt, que iunguntur bene temporibusque modisque
Omnibus. Hec Apte curo, cura cures que probabunt.
1535
Ne prohibet, per quod nunc impero, nunc simul opto.
Est coniunctio ne cum ni, si pro neque fertur.
Sunt adiectiva vi verbi, testis ut extat
Fautor Apollonii ponens exempla Maronis:
Ni faciant maria ac terras celumque profundum.
1540
Hoc subiunctivo proprie coniungere debes.
Participi iungas adverbia, dic, quia: Quid sit
Participans nisi cum casu variabile verbum?
Accidit huic parti species, comes esto figura,
Significatio. Que graduum collatio fertur
1545
Huic a Donato, sed non hec accidit omni
Adiectivo vi verbi, quod apostota vidit,
Cum tamen absque fide caderet nutans oculata.
Huic parti dederat ita, quod coniunctio fertur.
Hac pro parte venit nomen sublime volando.
1550
Et sic pronomen hoc "huc" vult significare:
Hoc tunc ignipotens celo descendit ab alto.
Hac fugerent: Sumas vatem pro teste Maronem.
Esse diu, noctu dicas adverbia certa.
Heu hoe, Bache, precor: Interiectiva sit hec vox.
1555
Sed Greci tales dicunt adverbia voces.
Esse remissiva vix, pene, fere recitantur,
Postea, continuo, sic protinus ordinis esse.
O mirative proclames, non tamen illud
Est adiectivum verbi, velut asserit ille
1560
Fautor Apollonii, verum interiectio fertur,
Sicut Donatus artis doctissimus auctor
Asserit assignans adverbia rectius illo.
Forte sub arguta consederat ilice Daphnis.
Est ablativus ibi casus forte notatus.
1565
Hic rectus fors et virtus miscentur in unum.
Dulce fuit, liquidam si fors versare palestram.
Illic fors inter adverbia querit haberi.
Fert Flaccus forsit: quia non ut forsit honorem.
Sensim, paulatim, pedetentim adverbia dicas
1570
Esse remissiva, velut asserit Herodianus.
Quo vadis? Romam. Vernone, perhendino, rure:
Talia pretereo, que sunt alibi recitata
Et signata suis ibi per compendia causis.
Sexum distinguis, eccum dum dicis et eccam.
1575
Ellum dic, ellam: Sexum sic pandis utrumque.
Tunc tempus signat, sed tum vult ordinis esse.
Milo transverte: tria tempora signat aperte.
Est quondam tale triplicis sensus generale.
Heus vocat heu que dolet, heu responsale refertur.
1580
In Flacco vocat hem: poteris dixisse triens hem.
Ortans est eya, sed letitiam notat euge.
Discretiva secus omniphariam que, deorsum,
Sunt intentiva prorsus, penitus quoque, valde,
Dicque superlatum minime, sed comparat illud,
1585
Quod magis est pariterque minus, quasi doctius adde.
Talia clam, belle dicuntur diminutiva.
O admiratur, indignatur, vocat, optat.
Quando letatur, est interiectio iure.
Quaddam supponit et quoddam copulat. Adde,
1590
Quod quoddam nec supponit nec copulat. Illud
Quod loca vel tempus signat, supponere fertur
Sicut ubi, quando, sed copulat ut bene, iuste,
Ex adiectivis que derivata videbis.
Non et pene, fere vel cetera talia cuncta
1595
Non hoc, non illud faciunt quasi nullus et omnis,
Que dicis signa, si procedis logicando.
Eminus "a longe", sed cominus est "prope"; partes
Compositi sunt extra, con-, manus: Excute sensum.
Affari facit affatim, sed signat "habunde",
1600
Si dicas affatim, quod Grecum dicitur esse.
Significare "meum" dicas "ydioma" meatim,
Dicque meapte, quod mihi quiddam denotat aptum;
Diversosque modos diversa adverbia querunt:
Num, numquid primum, cum, si querunt sibi quartum.
1605
Si dicas "utinam", cum copulat et "quia" signat.
Optans est utinam, non imperio bene paret.
Quedam non sapiunt ortum, passim quia passus
Et sensim sensus tantum dat originem vocis.
Talia sunt plura, sed sensum voce relicta
1610
Fert semel ex unus et bis venit ex duo sensu.
Primo iunge modo similem signantia formam:
Est veluti probus hic. Coniunctivo sociabis
Hec quasi seu tanquam: Loqueris quasi sis Deus ipse.
Dum tibi significat tantummodo: Tu senior sis,
1615
Dum modo sim validus. Intrinsecus ordine verso
Principium, finem signat, que extrinsecus illa
Ordine mutato. Sic primus ad ultima tendit.
Quam signat quantum, quam comparat, eligit illud
Aut negat et iungit similemque statum retinebit.
1620
Hoc infinitum nomen proponimus esse.
Heu mihi! quam doleo. Probior sum quam Plato dicas
Est que bonum Christo confidere quam Cicerone.
Et non exponas, sic est ibi forma negandi.
Tam Plato quam Sortes: "Et hic" exponetur "et ille".
1625
Tam bonus hic quam tu: "Sicut tu" dicitur illud.
Quam vidi, quam contempsi, quam mortificavi!
Affectum mentis est interiectio signans.
Ordinat hanc inter adverbia lingua Pelasga,
Nam verbis sepe vult iungi. Pape: Quid hoc est?
1630
Dic per se pape, vim verbi continet in se.
Hoc est: Admiror. Sic significatio plena
Est animi motus, per se pars ergo locatur.
Letitiam dat euax, dolet heu, dolet ha, dolet heheu.
Expressiva metus vox est, atat probat illud.
1635
Fautor Apollonii demens aut ebrius esse
Cernitur ha dicens adiectivum fore verbi.
Et proh prepositas probat aspiratio contra,
Interiectivas adverbia si ferat omnes.
Navibus infandum! amissis unius ob iram.
1640
Infandum dixit, hic interiectio quod sit.
Infandum dicas pro infande, sunt quia voces
Interiective cuncte prime speciei.
Proh dolor immensus dicas. Oratio fertur
Accentumque suum sic dictio quelibet optat.
1645
Factis obiectis est interiectio dicta,
Hanc quia gaudentes, mirantes sive dolentes
Inter sermones medios proferre solebant.
Affectu quodam solet interrumpere verba,
Ysidori censet istud sententia nobis,
1650
Vt Deus exaudi proh! me peccata fatentem.
Vel menti et verbis mediatrix provenit ista.
Donatus dicit: Vox est incondita talis.
Hoc est: Vox plane non est expressa loquentis.
Hac perfecta tamen oratio significatur,
1655
Non opus est semper illi coniungere verbum.
Sed magis exprimitur affectus, amicus amico
Sic reticet verbum, sua dum secreta revelat.
Hanc puer in cunis profert nec verba remittit.
Icirco non est inter partes prior ipsa.
1660
Auceps, auriga vel pastor, agaso, bubulcus
Interiectivas proprias proferre videntur,
Linguaque diversa percusso corde movetur.
Hec status ostendit, quem nostra intentio glosat,
Nec, quod sentimus, omnino lingua revelat.
1665
Sed linguam gestus iuvat affectum manifestans.
Que nil significat, poterit vox significare,
Si vir discretus illam velit articulare,
Est quia buba canis blictrix que licisca vocatur,
Sicut in hospitio nostro res verificatur.
1670
Si dicas lete, lacrimose, gaudia signas
Mestitiamque notas, ergo interiectio fient.
Non sequitur, quoniam verbalis copula iungi
Vult adiectivis verbi; conceptio mentis,
Interiectio que fertur, de se dare plenum
1675
Vult intellectum nec verbis indiget illa.
Designat circa presentes proprietates
Hec pars, ut dicunt, affectum; sed bene dico:
Dira Chimera, tibi ve nec doleo neque plaudo.
Herodianus ob hoc adverbia dixerat illa.
1680
Iungere dicatur large coniunctio queque.
Continuat vel contiguat: Quia continuat, si
Et, -que, vel ut Sortes sedet el legit. Ergo tenetur
Contiguare velut Homo cursitat, ergo movetur.
Sed si dicatur Non currit, quin moveatur,
1685
Hic est una strues et continuatio facta.
Sub strue diversa vult contiguatio dici.
Condicionales dicuntur continuantes,
Sed rationales affirmo contiguantes.
Vt causam signat, coniunctio sic erit illa.
1690
Intransitive notat ut causam, aspice propter,
Quod transitive signabit in ordine causam.
Hec coniunctio nec, quia copulat, esse recusat
Adiectum verbi, quia copulat illa negando.
Sortes atque Plato currunt: Duplex et habetur:
1695
Et Sortes currit, simul et Plato. Sed male fertur
Et Sortes legit atque Plato, nisi metra coartes.
Vult disiunctiva vocem cum voce ligare.
Quamvis disiungat sensus, coniunctio restat.
Proprietas triplex est: ordo, figura, potestas.
1700
Signandi modus est hic assignanda potestas,
Adiectis verbi quod significatio fertur.
Ast, ac, sed, neque, nec, quin, sin, seu, quatinus, aut, vel,
Ne, nisi, ni, sive, neu construe prepositive.
Autem, vero, quidem, ne, ve sunt quoque postpositive.
1705
Hiis etenim iungas, reliquas communibus addas.
Vel signans "etiam" iungatur <pre>positivis.
Tres sunt encletice -que, -ve prime, tertia sit -ne.
Haut secus ac iussi: Vult ac pro quam reperiri.
Pro quam vult atque poni testante Marone:
1710
Ne simili utamur fortuna usi sumus atque.
Ne pecces timeo. Dubitasne resumere vires?
Ne facias oro: Prohibens hic querit haberi.
Extremo positum dices adverbia nactum.
Si negat et dubitat et pro quia ponitur illa.
1715
Si possem, facerem. Dubito, si fata subibo.
Si Deus est animus: Si pro quia sepe refertur.
Coniungens pono liceat, licet atque licebit.
Quando dic pro quandoquidem: Coniungere fertur.
Vel dicas etiam, quia vult coniunctio poni
1720
Pro reliqua, sicut lex vatica precipit esse.
Rethorice poni dicas igitur, quia sacris
Scripturis igitur Martinus sepe legetur.
Simplex est equidem, quod vult constructio sana.
Hoc equidem facio, facis et facit. Asserit illud
1725
Fautor Apollonii nec ego componitur illic.
Hanc contra normam Grecismi dixerat auctor:
Hec disiunctiva, subdisiunctiva sit illa.
Inter res varias apte disiunctio fiet.
Si res signat idem tibi, subdisiungitur una.
1730
Arbor vel gramen redolet: Disiunctio facta est.
Naso vel Ovidius: Sic subdisiunctio fiet.
Iste die tota vel scribit vel legit intus.
Postpositas acuas, nisi degravet enclesis illas.
Que vult componi, semper vult fine reponi.
1735
Testis plerumque, testis ponatur ubique.
Excipias siqua, poteris coniungere nequa,
Sunt infinite quia magno iudice dicte.
Sed dicunt multi: Duplex est dictio siquis;
Vnaque pro reliqua coniunctio sepe locatur:
1740
Pro sed perlege -que, sin autem dicito "sed si".
Dic utrum pro "ne", scripturis talia cerne.
Adversative sunt quamvis et tamen, etsi
Et quamquam, saltem, coniungas hiis etiamsi.
Tertius inde liber emendat scripta moderna.