Quod me collaudas, tanquam Tritonia Pallas
Fecerit ignitam metrique sub arte peritam
Me, non ingratum mihi, quamvis gratia verbum
Hoc tua prestiterit potius quam res solidarit,
5
Laus etenim quam fert dilectio non reprobatur.
Sed dare velle manus te miror, cum neque victus
A me dicaris neque penam promerearis.
Treicius vates et Marsia quod vehementes
Extiterant animo, diras meruere profecto.
10
Nos nihil astute, nihil illicitum. meditate,
Ne sine muneribus discedere te sineremus,
Vnanimes sobolem dedimus tibi Mercurialem.
Quam si fastidis melioraque dona requiris,
Iunonis comitem dabimus quacumque placentem.
15
Attamen est forma pulcherrima Deiopeia.
Hanc cape promissam tibi, princeps Eole, quondam.
Spernimus antiquas non, prestent omnia, nimphas.
Nunc ne plura tibi scribam, commotio regni
Famaque terribilis prohibet tristissima nobis,
20
Virgis mobilibus avium vice que residemus.
Esse memor nostri vivas, ubicumque morari
Te iubeat dominus, nos denique corde videmus.
Iam valeas animo, valeas quoque corpore tuto,
Sic ut nil in eis deposcat sors tua nec plus.