carmina Ratisponiensia 36

Testo base di riferimento: A. Paravicini, 1979

Altre sezioni


Munere donatis † cesar vixisse † tabellis,

Credimus esse parum, nisi demus nos quoque donum

Temporibus festis et moribus utile nostris.

Immo tibi, frater, dat amor tibi munera noster

5

Haut de materie producta sed ex ratione,

Iusta relativis que dictant munia flammis,

Vt videas inopes non prorsus egere sorores.

Mercurii nate sunt tres et Philologie,

Quas pater ingenii iussit nobis famulari,

10

Ne titubet studium sub inepta negotia flexum.

Euprophonen docti primam dixere Pelasgi,

Comi voce bonos que blande receptat amicos,

Eugialen aliam susceptis officiosam.

Virtutum robur comes his Basithea locatur,

15

Ex habitu casto quod agit decorans et honesto.

Has tibi contiguum si vis prestamus in usum,

Condicione tamen, facias ut te specialem,

Distans hospitibus, quibus est vaga mens uti corpus.

Te decet ut placide fidas venereris ubique.

20

Vnda calens patrie monet, ut sis fervidus igne,

Igne salutari quo virtus debet amari.