Monstrat Clio "bonam" sub honesto nomine "famam"
"Obtima" Calliope "vox" est signata Latine,
Haut bene limatum quas poscis comere votum.
Numquid proposito concepte sunt scelerato
5
Grecos inlustres Muse quondam facientes?
Est fedus <... > cum matre Cupido,
Qui tibi spe vacua promisit federa nostra,
Vt scribas penna te decipiens fugitiva.
Sed tamen ille puer tibi dictat inepta, magister,
10
Quomodo nos primas tibi demonstravit amicas.
Erras nimirum nec habet te Legia natum,
Si nos mollitis pariles vis esse puellis.
Illos diligimus, quos sculpsit provida virtus
Quosque modestia se monuit spectare modeste.
15
Ergo correcti cape sanus munia voti
Et vome pestiferam Veneris puerique cicutam,
Ridentis flentes mutilatum fedus amantes.
Denique si tibi se fautorem Iupiter ipse
Adderet et cithara peteret nos Phebus acuta
20
Omnibus adiunctis in vota nefaria divis,
Spes tua concideret et leto fine careret.
Te non castorum decepit miles amorum
Ovidius, qui te suasit carnem amare,
Quo subvertuntur miseri, non erudiuntur.
25
Sic condonamus tibi culpas, dum iudicamus
Antidoto sane rationis te valuisse.
Posce tamen puerum mordax sedare flagellum.
An te castigat quem spes mendosa fatigat?
Gratia domnarum quicquid prestabit honestum,
30
Hoc illi reddit qui cuncta modesta requirit