carmina Ratisponiensia 43

Testo base di riferimento: A. Paravicini, 1979

Altre sezioni


Tempus adest lacrimis, instat quia causa doloris.

O nimium misere, que sunt ventura timete

Et vobis clare virtutis tela parate,

Vt que possitis superare nocentia vobis.

5

Sed cur hec scribam si vultis noscere dicam:

Qui regnum tenuit, nature debita solvit

Et puer insipiens vult pro patre nunc fore pollens.

Ergo timor magnus me cogit fundere fletus,

Nam dispergemur nisi Christus nos tueatur.

10

Quod scriptum legimus iamiam venisse videmus:

Ve populo, regi qui subditus est puerili.

Omnia vertuntur et deteriora secuntur.