Edita sub primis rursus quasi surda requiris,
Dicens que tanti mihi sit fidutia cepti.
Sospite stans cura non curem scribere plura,
Quod tamen hec finxit mens, indignatio strinxit.
5
Que tibi marcescunt, mihi mens, audatia crescunt.
Quod fore me brutum garris, non est tibi tutum,
Sed quia mendacem bene convenit esse loquacem,
Egraque nec fortis mihi sit commotio cordis.
Invida cum nollet tua mens, mea provida pollet
10
Palladi devota. mihi sufficiunt sua dona.
Emula cornicis quicquid fers garrula dicis,
Nomen habens scurre de me convicta recurre.
Non superest fundum tibi nectar mellis ad imum.