Amice de adventu
Noster cetus
Psallat letus
In adventu virginis
Dulces melos,
5
Vt ad caelos
Resonet vox carminis.
Ista nimpha
Non in limpha,
Sed nutrita aere
10
Puellarum
Et nimpharum
Genus premit genere.
Et ut flores
Per odores
15
Omnes vincit lilium,
Sic huic rosae
Speciosae
Forma cedit omnium.
Huius crinis
20
Non affinis
Terrenorum crinibus
Nobis deam
Cithaream
Representat omnibus.
25
Quis suorum
Oculorum
Singularem speciem
Non miratur,
Si cui datur,
30
Videat ut faciem?
Candet gula,
Sicut pura
Nix, cum primum cecidit;
Candent dentes
35
Renitentes,
Quod iuventus exigit.
Cuius manus
Mente sanus
Et staturam gracilem
40
Quis videret,
Nec doleret
Non esse palpabilem?
Sed quid plura?
Non est dura:
45
Mores pulcritudini
Non discordant,
Sed concordant
Velut nix albedini.
Istam, quare
50
Si donare
Mihi vellet hoscula,
Nostro metro
Valde leto
Ferrem ad celestia.
55
Que si sapit,
Non negabit
Tria saltim basia,
Cum sic sibi
Sicut mihi
60
Vel plus erunt dulcia.