Ad comitissam Franciae
Quot tenet astra polus, aqua pisces, pondera tellus,
Tot tibi, vel plura verba salutis habe.
Forma decora nimis, qua non preciosior usquam:
In specie vestis cur tibi queris opem?
5
Non auro, gemmis poterit tua forma probari;
Aurum cum gemmis forma tui superat.
Si fuerint niveo preciosa monilia collo,
Ex candore gulae crede monile nitet.
Dic mihi, flameolum valet exornare capillos,
10
Quos Febi crinis vincere non poterit?
Anulus in digito tereti si ponitur umquam,
Aurum cum lapide sat magis inde placet?
Frons tua clara nimis. Si sol patietur eclipsin,
Restaurare diem fronte tua poteris.
15
Sunt tibi candentes dentes, oculique micantes,
Necnon crura satis candidiora nive.
Forma papillarum satis est laudanda tuarum:
Albicat ipsa magis parva papilla nive.
Non nimis es longa, pedis est artissima forma:
20
Forma pedis brevis est, omnibus atque placet.
Non tibi sunt similes per se Venus atque Diana,
Sed si iungantur, sunt tibi consimiles.
Arte tua superas Venerem, candore Dianam:
Arte Diana valet, candor inest Veneri.
25
Ergo tui forma superat, quodcumque videtur,
Cum nichil est usquam, quod sibi sit simile.
Francia, quam felix! Florem retines mulierum.
Quo vellem, felix, quod mea terra foret.