Ad desertam amicam
Quot iuvenes Marti gaudent servire feroci,
Quotque velut domine sub iuga sunt Veneris,
Quotque puellarum studio cultuque Diane
Gaudent, ut dominam quotque colunt Venerem,
5
Dulcis amica mei, formosior ipsa Diana,
Tot tibi sint laudes, sed bona plura tibi.
Temporis illius recolens, quo carmine fausto
Me tibi teque mihi iunxit amica Venus,
Conqueror et doleo, quod sic, velut ante solebam,
10
Me sociare tibi corpore non valeo.
Sed si, quod cuperem, tibi me coniungere possem,
Nil mihi felici posse nocere puto.
Namque tuos crines cernens oculosque micantes,
Pascerer ipse tuis dulcibus alloquiis.
15
Hoscula captarem carnes palpando suaves,
Que puto caelestes posse movere deos.
Hoscula captando, forsan, quod dulcius esset,
Temptarem tacitus tactus ab igne tui.
Sed cur affecto mihi, quod fortuna negavit?
20
Forsan, quod cupio, quilibet alter habet.
Heu! Dolor iste meam mentem iam conmovet intus,
Qui nisi discedat, crede mihi, moriar.
Quare, virgo decens, toto mihi carior orbe,
Vivere si me vis, sit tibi pura fides.
25
Et quia non possum tibi corpore consociari,
Mente tibi iaceam, nam mihi mente iaces.
Invidus ille, modo pro quo simul esse nequimus,
Vivere nec possit nec sibi mors veniat.
Quam citius potero, credas mihi, nimpha, redibo,
30
Et si non potero, rumpar amore tuo.
Supplex ergo deum rogites, ut nostra secundo
Navis eat vento, que freta mota timet.