carmina Rivipullensia 18

Testo base di riferimento: Th. Latzke, 1975

Altre sezioni


Nimium ne crede mulieri

 

Quisquis eris, qui credideris fidei mulieris,

Nonne vides, quam curta fides manet in muliere?

Crede mihi, si credis ei, quia decipiere.

Nam dabit ipsa fidem tibi, quam violabit ibidem;

5

Cumque tibi iurat, quod te super omnia curat,

Aspice, quod iurat, quam parvo tempore durat.

Nil tibi debebit, postquam, quod habes, habebit.

Postquam discedes et eam fidam tibi credes,

Accipiens munus, si tunc accesserit unus

10

Quislibet ignotus, tu mox eris inde remotus.

Turpis vel luscus si sit vel corpore fuscus,

Hunc tibi preponet, si magna munera donet.

Iurat ei, per membra dei, per membra piorum.

Quemquam preter eum quod non amat illa virorum.

15

Ergo cave, ne tu prave capiaris ab ulla:

Namque fidem servare quidem scit femina nulla.