carmina Rivipullensia 12

Testo base di riferimento: Th. Latzke, 1975

Altre sezioni


Laudes alterius amice

 

Si laudare possem florem

Iuventutis et honorem,

Laudes darem Guiliberti,

Quae est flos totius regni.

5

Sed laudare possum vere,

Nam haec virgo, sine, fere

Forma vincit deas poli,

Sicut vincit deas soli.

Huic ergo laudes dabo

10

Et de ea plus cantabo

Quam de nimpha, quia dea

Me sic monet Citharea.

Huius stirpem quare dicam?

Quia patet, pretermittam:

15

Pretermittam, quia patet,

Et notabo, quod vos latet.

Super omne, quod splendescit,

Crinis huius renitescit

Et odore vincit crocum,

20

Vincit mirram et amomum.

Frons ipsius candet ita,

Quod candore margarita

Superatur; vincit solem,

Vt plus dicam, per nitorem.

25

Nam quandoque nil splendoris

Nobis donat candor solis,

Sed frons huius, dei dono,

Semper fulget pari modo.

Ardens orbis oculorum

30

Clarum lumen angelorum

Representat, qui est testis,

Quod haec virgo sit caelestis.

Nasus, dentes, labra, venter

Sunt formata tam decenter

35

Ad amorem, quod terrenos

Movent et caelestes deos.

Nimis decens eius gula

Candet magis nive pura.

Quid, quod niveae papillae

40

Durae sunt atque puxillae?

Manus, pedes atque crura

Non discordant a statura,

Cui nullum vestimentum

Esse potest ornamentum.

45

Namque vestem pulcriorem

Guilibertis ob decorem

Dicet esse, quisquis sapit,

Sed nec stultus hoc negabit.

Vivat ergo, vivat felix

50

Per tot tempora, quot Fenix.

Vivat opto tamen ita,

Mea vivat ut amica.