Facetus

Testo base di riferimento: A. Morel-Fatio, 1886


Moribus et vita quisquis vult esse facetus

      Me legat et discat quod mea musa notat.

Clericus et laicus, senior, puer atque iuventus

      Istic instruitur, miles et ipse pedes.

5

Expedit inprimis cupientes esse facetos

      Mente, fide, verbo, nobilitate frui.

Mente quidem varius verboso pectore mendax

      Non placet, ut fallax qui manet absque fide.

Esto verecundus falsum quandoque loquaris,

10

      Nam semper verum dicere crede nephas.

Crimina multociens laus est celare faceto,

      Maxima rusticitas turpia verba loqui.

Alterius laudes moderate dicere laudo,

      Sed proprias nemo, si sapit, ipse refert.

15

Pauca loqui debet qui vult urbanus haberi,

      Nec prorsus taceat, sed meditata ferat.

Vt placeat cunctis nullum decet esse superbum;

      Qui sic inflatur deserit omne bonum.

Sit placidus facie, sit mitis et ingeniosus,

20

      Ne contemptibilis forte sit ipse cito.

Officio proprio sapienter sit studiosus

      Vt fiat doctus qualibet arte sua.

Ocia nullus amet nisi sint coniuncta labori,

      Nam nimia requie mortificatur homo.

25

Expendat large sine murmure, quando decebit,

      Iuxta posse suum, ne sua dampna fleat.

Exornet corpus ne contempnatur ab ullo,

      Non tamen officium deserat ipse suum.

Sit bene vestitus cui non est parva supellex

30

      Et caute vivat potibus atque cibis.

Vertatur calamus specialiter omnia narrans,

      Vt per doctrinam vivere discat homo.

Si puer in clero propria sit sponte locatus,

      Sub disciplina mollia colla domet.

35

Vt non stultizet, senioribus associetur,

      Et discat teneros raro movere pedes.

Si bene consuescit, post tempora multa placebit,

      Vt semper placeant que placuere semel.

Cum fuerit iuvenis qui novit virginitatem,

40

      Semper sit castus, semper honesta petat.

Discere ne cesset que sit doctrina salubris

      Vt recte doceat, cum manet ipse pater.

Pervigil, attentus sit, in officiis studiosus

      Vt digne dicat verba sacrata Deo.

45

Dedecus est illi si propria iura relinquit:

      Ordine turbato, non valet esse bonus.

Tonsura capitis, circumcingente corona,

      Pulchrior apparet qui sua iura tenet.

Vestibus ex longis sua contegat infima membra,

50

      Nam pudor esset ei, si caro nuda foret.

Sepius insinuet vestes ut, tegmine mundus,

      Purgatus viciis significetur ut est.

Sit sapiens, cautus, numquam spectacula querat,

      Et gravis incessu, ne sit eundo vagus.

55

Si quis habet censum, nulli sit parcus in illo,

      Hic si sufficiat pluribus atque sibi.

Quando senex fuerit venerabilis in gravitate,

      Ammoneat populum semper honesta sequi.

Exemplum cunctis tribuat moderamine vite

60

      Ne secum populus crimina cuncta ferat.

Musa docet laycum placidam componere vitam

      Et breviter narrat quod docet atque placet.

Cum puer est laycus, quibus artibus sit sociandus

      Provideat tutor, si cara ipse patre;

65

Littera si placeat ut clericus efficiatur,

      Vel forsan laycus doctior esse velit,

Iudex vel medicus, doctor vel scriba, poeta,

      In teneris annis discat amare libros.

Sed si milicie puero sit vita petenda,

70

      Cruribus et manibus flectere discat equos;

Scutifer imprimis sit, militibus famulando,

      Duricia solitus, si cupit esse bonus.

Qui mercatoris doctrinam gliscat habere

      Noscere denarios expetat ipse prius.

75

Providus exploret terras mercantibus aptas,

      Que varium pretium semper habere solent.

Cambiat attente ne sit deceptus ab ullo,

      Quales sint merces et numerare sciat.

Fabriles alias si quis cupiat puer artes,

80

      Suppositus ferule desinat esse piger.

Qui sic instruitur, dum transit mollior etas,

      Arte sua melius forte peritus erit.

Qui fuerit iuvenis, si non didicit quod oportet,

      Non verecundetur discere promptus adhuc.

85

Est pecus ut brutum quisquis prorsus caret arte;

      Ars hominem format nec sinit esse malum.

Set tamen hoc faciat quisquis vult esse peritus

      Vt quod scire velit protinus illud amet.

Scire quidem frustra contendit quisque quod horret,

90

      Quod natura negat discere nemo potest.

Officiis multis hominem natura beavit

      Et varie variis plurima dona dedit.

Sic habet omnis homo quo se possit fabricare;

      Qui non est cunctis, pluribus aptus erit.

95

Quilibet officio proprio poterit bonus esse,

      Cui sine segnicie complacet ordo suus.

Non iubeo quemquam sic perdere gaudia vite

      Quod nimio studio debeat ipse mori.

Tempore festivo vel quando decet recreari

100

      Vivere quod possit gaudeat omnis homo:

Mente quidem leta decoratur florida vita,

      Sed per tristiciam fit cito quisque miser.

Tunc saliat currens, cantet saltans adolescens

      Et placidis iuvenis cantibus illud agat,

105

Pectora pascat amor sine quo sunt gaudia nulla,

      Sed tamen haec fiant tempore quoque suo.

Provideat iuvenis non nigros esse capillos,

      Nam potius senibus convenit iste color.

Libera frons pateat, detonsis arte capillis,

110

      Auris in extremo terminus arcet eos.

Cesarie longa fit turpis forma virilis;

      Femineus cultus sepius esse solet.

Vestes non longas iuvenilis diligat etas

      Vt motus facilis nesciat esse gravis.

115

Non natet in caligis vel crus vel pes iuvenilis,

      Sed sotulariis formet utrumque pedem;

Et tamen, ut patrie mos postulat, omnia fiant,

      Ne faciat solus quod fugit omnis homo.

Inter gaudentes iuvenem decet esse iocosum,

120

      Tristibus adiunctus compaciatur eis.

Doctior efficitur senioribus associatus

      Cumque bonis vadat qui timet esse malus.

Exhibeat cunctis placidus sapienter honorem

      Et nullum spernat, sit licet ille miser.

125

Maiori cedat, caput inclinet seniori,

      Exhilara facie semper honoret eos.

Inter maiores caveat ne multa loquatur,

      Mente diu teneat quod putet ipse loqui.

Ad loca prudentum tendat vestigia sepe

130

      Et notet attente que recitantur ibi.

Si quem forte iuvat subdi sapienter amori,

      Sic amet incipiens ut mea musa docet.

Turpe scelus vitans, nullam temptet monialem,

      Que se contempnens est sociata Deo;

135

Assimilatur ei iam femina nupta marito,

      Quam maculare quidem creditur esse nephas;

Preterea ganeis venali corpore fedis,

      Munera ni tribuat, nemo placere potest;

Cui se supponit meretrix non prestat amorem,

140

      Non amat id quod agit sed quod habere cupit.

Sunt alie multe mulieres lusibus apte;

      Virginis et vidue laudo vacantis opus.

Virginis amplexus durissima pectora mulcet,

      Mestitiam pellit, cor super astra levat.

145

Dulcis amor vidue mollit quoque corda superba,

      Que melius cunctis et sapienter amat.

Pulchra puella vacans dulcissima gaudia prestat,

      Mollibus apta iocis, libera colla gerens.

Has iuvenile decus sapienter discat amare,

150

      Arte quidem nostra noscat amoris iter.

Providus imprimis oculis sibi querat amandam,

      Eligat e multis que placet una sibi.

Hanc firmis oculis ridentibus intueatur,

      Vt quia diligitur dulcis amica sciat.

155

Sed virtutis opus, generatio, forma decora

      Ante repensetur ne nimis alta petat:

Diligat equalem sibi vel paulo meliorem,

      Nam cito sepe ruit qui super astra volat.

Inde locum discat quo semper amanda moratur,

160

      Quove puella manet, recia tendat ibi.

Huc veniat ludens, cantet suspiria miscens,

      Quod si non noscat, militet arte sua.

Hic temptet vires, hic dulcia verba loquatur,

      Quod placeat faciat, res velut ipsa dabit.

165

Huc tamen ut vadat prodest occasio ficta,

      Qua prius inventa, cautius urit amor.

Diligit hunc mulier qui caute novit amare,

      Ne consanguinei singula facta sciant.

Nuncia queratur in qua confidit uterque,

170

      Que narret caute quicquid utrique placet.

Muneret hanc iuvenis ut sit super hoc studiosa

      Et pius quam tribuat polliceatur ei.

Hec adiens illam dulcissima narrat amoris,

      Incipiens caute talia verba loqui:

175

"O speciosa nimis, vultu fecunda sereno,

      Te iuvenile decus laudat et optat amans,

Qui cunctos alios superat spectamine morum,

      Colloquium tecum vellet habere rogans.

Vtile quod nimis est, vestro tractabit honori

180

      Et plus quam famulus, subditus esse cupit,

Omnia postponit, nisi te nichil amplius optat;

      Me tibi direxit, sum quia fida tibi."

Forsitan inprimis dabit aspera verba puella,

      Sed cito que prius est aspera mollis erit.

185

Dulcia verba quidem tunc nuncia proferat illi,

      Quodque petit iuvenis conprobat esse bonum.

Hunc modo commendet, modo laudes conferat illi,

      Sic alternatim laudet utrumque simul.

Quod si displiceat modo consentire puelle,

190

      Ad iuvenem rediens singula facta ferat.

Hic non diffidat, studiosius immo laboret,

      Nutibus et signis sepe loquatur ei.

Ah! quotiens teneram, que nunquam novit amorem,

      Talibus ingeniis languidus urit amor!

195

Hanc blandimentis adtemptet nuncia sepe,

      Nec cito desistat, quando puella vetat.

Femina quod prohibet cupit et vult sepe rogari,

      Improbitas vincit, pectora frangit amor,

Ferrea congeries disrumpitur improbitate,

200

      Et durum lapidem gutta cadendo cavat.

Sic multis precibus vel longo temporis usu

      Colloquium fieri languida sponte volet.

Porro secretus locus est prius inveniendus

      Vt quod utrique placet nuncia sola sciat.

205

Si tamen, ut plerumque solet, sit curia plena

      Et locus est domine cui velit ipse loqui,

Tunc illam iuvenis blando sermone salutet

      Et promptus maneat clamque loquatur ei:

"Stella serena micans, facie rutilante decora,

210

      Ecce tuum famulum nunc patiare loqui.

Si tua nobilitas, probitas vel forma decora

      Laudatur velut est, par tibi nulla manet;

Tu superas cunctas forma praestante puellas

      Et vincis Venerem, ni foret illa dea.

215

Aurea cesaries tibi, frons est, ut decet, alta,

      Ridentes oculi, pulchra supercilia.

Quando moves oculos, vario certamine pungor:

      Gaudia corda movent, sed tamen urit amor.

Candidus et rutilans simul est color ipse genarum,

220

      Exornat faciem nasus et inde placet.

Labra tument modicum rubeo perfusa colore,

      Que michi, si possem, iungere velle foret.

Ordine formati candent albedine dentes,

      Omnibus est gratus risus in ore tuo.

225

Cuique placet mentum, gula proxima plus nive candet,

      Quam quociens video cor sine fine calet.

Hec mihi significant quantum sint candida membra,

      Que tegis interius vestibus ipsa tuis.

Vtraque conformat tua pectora pulchra mamilla,

230

      Quas, velud ipse puto, clauderet una manus.

Hic status est rectus, gracilis, complexibus aptus,

      Brachia cum manibus laude probanda vigent,

Cetera menbra quidem proprio funguntur honore,

      Et plus quam possim dicere pulchra manes.

235

Cum te non video, pereo cupioque videre,

      Insipiens morior, nam nimis urit amor.

Iam tibi sum famulus; tibi, si placet, exibeo me

      Vt semper faciam quod michi sola iubes.

Si me conspicias vel me dignaris amare,

240

      Gaudebo plus quam si mihi regna darent.

Deprecor hoc tantum: famulum fatearis amandum

      Vt per te vivat, vita salusque mea".

Forsitan illa sagax sic verba superba loquetur,

      Vt quod mente cupit per sua verba tegat:

245

"Stulta petis, iuvenis, frustra laudas mea membra;

      Si sum pulcra satis, cur tibi cura fuit?

Vade, recede cito, ganeam me forte putasti,

      Et nunquam facias tu michi verba magis."

Tunc dicat iuvenis: "Cur me, dulcissima rerum,

250

      Morte perire facis? hoc tibi crimen erit.

Munera magna peto, tamen hec sunt digna favore;

      Si me forsan amas, nil tibi quippe nocet."

Inquiet illa quidem: "Fateor non horreo quemquam

      Teque libenter amo, nil michi plura petas".

255

Tunc caput inclinet, grates multas referendo,

      Et semper famulus spondeat esse suus,

Sed tamen ut merito semper possit famulari,

      Laudes condignas prestet ubique sibi.

Postulet in signum sic incipientis amoris

260

      Munera, que firment prorsus utrimque fidem.

Oscula pro dono tunc exigat, adtamen eius

      Ponat in arbitrio que dare dona velit.

Munere suscepto, quia tutus in eius amore,

      Letus discedat, gratificando sibi.

265

Post hoc sollicitus discat quo tempore solam

      Inveniat dominam, forte vacante loco,

Vel si non poterit, sapienter nuncia curet

      Artibus ut trahat hanc ad loca tuta iocis.

Huc veniat iuvenis, facie gaudente salutans,

270

      Adiunctis precibus laudibus usque vacans.

Si quoque, dum loquitur, iam femina laude movetur,

      Leviter hanc tangat vestibus ipse super.

Non adeo mentem rigidam tenet ulla puella

      Vt, si tangatur, risus in ore vacet.

275

Si fugiat tactum, subridens forcius angat,

      Vel digitis coxas comprimat atque latus;

Sed tamen in cunctis placidus modus est adhibendus,

      Nam sine mensura nil valet esse bonum.

Curet ut insolitam faciat gaudere puellam,

280

      Dulcius exorans, oscula grata petat.

Spondeat et iuret quod nil petet amplius ipse,

      Nam bene sufficiunt talia dona peti.

Si neget illa quidem dare talia, forte minando,

      Hec eadem precibus non minus ipse petat.

285

Sed quia sic multis verecundia sepius obstat

      Vt quoque coniugibus basia iusta negent,

Iungere non timeat violenter brachia collo,

      Et prompte capiat quod negat illa dare.

Tunc non simpliciter iungantur grata labella,

290

      Sed teneant longas basia pressa moras.

Mobilis interea stringat manus una mamillas,

      Et femur et venter sentiat inde vicem.

Sic postquam ludens fuerit calefactus uterque,

      Vestibus eiectis, crura levare decet.

295

Vim faciat iuvenis, quamvis nimis illa repugnet,

      Nam si desistat, mente puella dolet.

Expectat potius luctando femina vinci

      Quam velit, ut meretrix, crimina sponte pati.

A ganeis tantum coitus solet esse petitus,

300

      Que se pro precio vendere cuique volunt.

Qui querit coitum, si vim post oscula differt,

      Rusticus est, nunquam dignus amore magis.

Arte mea quisquis sibi consociabit amicam,

      Vatis opem queat qua foveatur amor.

305

Admoveat dominam iuveni per dulcia verba,

      Colloquium fieri sepius ipse rogans,

Sepe superciliis et nutu longius instet,

      Si prope non audet, voce sonante, loqui.

Tempore quo stomachus sit prosperitate repletus,

310

      Spiritibus letis, potibus atque cibis,

Aptius hanc adeat, Veneris solacia querens:

      Tunc etenim melius diligit omnis homo.

Tedia non faciat, plus quam sit posse laborans,

      Fastidita frequens esca iacere solet.

315

Diligat occulte cui non sit vilis amica,

      Sic fit furtivus dulcior omnis amor;

Gaudia que sumpsit curet celare modeste,

      Nec nomen domine provocet ille palam.

Qui, propria culpa, placidam sibi perdit amicam,

320

      Perpetuo doleat rusticitate sua.

Qui fuerit cupiens ab amica solvere colla,

      Plenius a nostro carmine doctus erit.

Nosse decet primum quantum sit femina turpis

      Et quantum noceat fetidus eius amor.

325

Si fuerit pinguis, gravis est ut plumbea massa,

      Mollicie lutea turgida membra manent.

Que, cute sudante, velud est axungia porci,

      Lubrica sepe facit tedia tacta semel.

Macra placere nequit, quia pungunt hispida membra

330

      Exteriusque patent ossa, rigente cute.

Arida ligna quidem cito consumuntur ab igne,

      Vrit et absumptus sic perit eius amor.

Longa placet nulli nec habet sub pectore sensum,

      Est fatue mentis, nescia quid sit amor:

335

Iumento similis, nunquam saciatur ab ullo,

      Cum se supponit, vix sua membra plicat.

Si brevis est, forsan per singula verba superbit,

      Vritur interius, corde superba furit;

Nil valet eius amor, que tanquam vipera ledit,

340

      Nec bene sufficiunt parvula membra ioco.

Candida si fuerit, pallor suus inficit illam,

      Frigida corda gerens, nescit amore frui;

Despicit hec omnes iuvenes, sua corpora cernens,

      Marmorea statua pulcrior esse putat.

345

Sed nigra cur placeat, que, tacto corpore, tingit?

      Gaudia tinctus amor nulla movere potest:

Inferno similis, tenet hec fuliginis instar,

      Nocte quidem nulli crura levare vetat.

Rubra venenosa colera vel sanguine fervet,

350

      Igne coquit pectus, corpus adurit amans,

Ledit uti serpens, iaciens per membra venena

      Et nulli prorsus corde fidelis erit.

Femina, que facie pallenti sit quasi fusca,

      Demonibus similis, fallere docta fuit.

355

Hec melancolico quia sanguine tardius ardet,

      Ex multis viciis callida peius amat.

Qui de iam dictis aliquam sibi iunxit amicam,

      Talia pensando, linquere debet eam.

Sed medie forme mulier per talia nunquam

360

      Displicet, immo, velut sit dea, sola placet.

Hec fovet interius gaudenti corde medullas

      Cumque dolore gravi solvitur eius amor.

Estimet inprimis quantum ledatur amando

      Et que preterea dampna sequantur eum.

365

Efficitur fatuus qui sic amat ut modus absit,

      Negligit officium quilibet inde suum.

Sepe novum veteri mulier preponit amicum,

      Sepius et castas unus et alter amat.

Decipitur iuvenis: non est ita pulchra puella,

370

      Cuius amore gravi lesus ad yma ruit,

Vt putat: eius enim facies est picta colore,

      Vestibus ornantur vilia membra satis.

Nil bene cernit amor, videt omnia lumine ceco,

      Fallitur in multis anxietate sua.

375

Vadat ad hanc iuvenis ieiunus mane repente,

      Dum iacet in sompnis nuda soluta caput,

Gaudia tunc sumat, donec fastidia sentit,

      Quod vult plus faciat quam sibi velle fuit.

Post hec inspiciat quantum sint turpia membra,

380

      Que nulli placeant, si medicina vacet.

Hac ita demissa, iam diligat ipse laborem

      Et maceret corpus fortius arte sua.

Sit cibus et potus modicus, ieiunia prosunt,

      Nec petat hanc rursus nec petat inde magis.

385

Musa, placere potes si caros iungis amicos,

      Expedit hoc multis, protinus ergo doce.

Vtilius homini nichil est quam fidus amicus

      Vt veluti secum cuncta loquatur ei.

Rebus in adversis dabit hic solacia fati,

390

      Prosperitate quidem gaudet uterque magis.

Falsus adulator non est reputandus amicus,

      Proficit in nullo tempore fictus amor.

Qui fuerit felix, multis veneratur amicis,

      Si miser effectus, solus ad yma ruit.

395

Fidus in adversis ostenditur omnis amicus,

      Si tu ne desistat, falsificatur amor.

Quilibet inspiciat cui coniungatur amico,

      Qui sit propitius nocte dieque sibi.

Providus eiusdem doctrine querat amicum,

400

      Artis et officii commoditate parem.

Est etenim melius similem sibi consociari

      Quam per dissimilem linquere iura sua;

Sed tamen alterius iuvat artis habere sodalem,

      Cum forsan propria nullus in arte placet.

405

Pauper divitibus vel doctior insipienti

      Numquam iungatur, namque nocivus erit.

Non amat hunc dives nisi forsan confamulatur

      Et licet hic egeat, munera nulla dabit.

Arridet parcus, spondet se dona daturum,

410

      Dum poterit, tollet, nec dabit ipse vicem.

Nititur ut secum proprium consumat egenus,

      Quo iam consumpto, spernit et odit eum.

Pascua divitibus bona pauperis esse putantur,

      Cum Salomon docuit ne societur eis.

415

Despicitur sapiens fatuo sociatus inepte,

      Cum quo conversans destruit omne decus.

Assiduo gressu nunquam comitetur euntem,

      Sed tamen ut moveat sepe loquatur ei,

Incesto castus sociatus, iustus iniquo

420

      Non bene conveniunt, ni sit uterque malus.

Nemo placet stulto nisi dicat quod libet illi

      Et malus efficitur qui sociatur ei.

Queritur eventu socius, tamen arte tenetur,

      Querere res brevis est, sed retinere labor.

425

Sermo quidem dulcis veteres conservat amicos,

      Sepius ad rixam verba superba movent.

Diligit et spernit socius bonus omne quod alter,

      Vnum velle duos iungit et unus amor.

Cum socius peccat, sapienter corrigat alter

430

      Et, cum delinquit, quod moneatur amet.

Deserat in nullo socium discrimine vite,

      Prebeat auxilium semper ubique sibi;

Sed tamen in mundo non est modo fidus amicus,

      Fraudibus est etenim callidus omnis homo;

435

Sed qui non poterit socium sibi querere fidum,

      Diligat hic alios sicut amatus erit,

Fallere fallentes quia nulla lege vetatur

      Et decet ut fallax corruat arte sua.

Musa, stilum moveas et nunc de iudice tracta:

440

      Quod deceat monstra, nam nimis inde places.

Hic tenet eterni metuendi iudicis instar

      Fitque Deo similis, cum sua iura tenet.

Huic caput inclinant reges, comites proceresque,

      Quilibet ex populo corde timente favet.

445

Provideat casum iudex, cui sit gradus altus,

      Non male condempnet ne maledictus eat;

Iudicium teneat quo dampnabuntur iniqui,

      Quo licet appellet, non revocabit homo.

Absolvat iustum sed raro parcat iniquo;

450

      Omnia iura sciat, mente frequentet ea.

Iusticiam querat, fugiat turpissima lucra,

      Nam miser efficitur talia quando petit.

Qualis erit iudex, tales sunt quippe ministri,

      Si malus est dominus fit populusque malus.

455

Quid deceat medicum referas, mea, posco, camena,

      Ex hac materia carmina grata move.

Arte sua medicus pollet cunctis venerandus,

      Qui mortem differt atque futura cavet.

Rerum naturas subtiliter intueatur

460

      Vt quidquid faciat non ratione vacet.

Sollicite caveat qui per contraria curet,

      Sed tamen in cunctis sit medicina modus.

Inspiciat caute quid poscat tempus et etas,

      Quid cupiat regio, quid velit usus agi.

465

Antidotum nunquam det falsum, vivat honeste;

      Qui bonus est medicus semper honesta facit.

Calliope, proprio cetu comitata sororum,

      Militis acta proba, que tibi grata placent.

Milicie vita non est felicior ulla,

470

      Quam quasi precipuam quisque virilis amat.

Rusticus est laicus qui non vult vivere miles,

      Hoc si permittant sufficienter opes;

Non sine militibus reges sua regna tuentur

      Nec bene, si desunt, patria tuta manet;

475

Milicie decus est proprio si iure fruatur,

      Arma decet ferri, quando frequentat equos;

Strenuus existat quotiens ad bella paratur

      Nec facili causa det sua terga fuge.

Nil valet in bello qui vivit deliciose,

480

      Nec sine duricia bellica palma datur.

Quisquis erit laycus, si miles non valet esse,

      Vt non displiceat, sit bonus ipse pedes:

Quemque decet patriam defendere tempore belli.

      Quilibet ergo sciat quis modus arma gerat.

485

Ingenio pugnet qui vult bellando placere

      Et non sit timidus cum ferit hostis eum.

Nil valet ingenium nisi cui coniungitur usus;

      Sepius insolitis pugna nocere solet.

Quando senecta venit gravitas facit esse verendos,

490

      Canities ornat, sensus acutus adest.

Admoneat iuvenes, respublica gaudeat illo,

      Omnibus et semper mite levamen erit.

Sed tamen ad senium caveat dum venerit iste,

      Cui mors est requies, vivere quippe mori.

495

Preterea nullus sibi iungat nomen avari,

      Gaudeat in modico quod Deus ante dedit.

In propriis rebus cui nunquam sufficit usus

      Dona Dei spernit, peccat et ipse satis;

Quilibet horret eum qui perdit commoda vite

500

      Deque bonis secum nil moriendo feret.

Cui sua non prosunt, aliis conservat habenda,

      Heres post mortem perdet amore suo.

Non cupiat quisquam quod nunquam possit habere:

      Quod fortuna dedit sit satis illud ei.

505

Quos vult sors ditat, quos vult quoque compede tricat

      Incertaque via volvitur ipsa rota.

Disposuit natura quidem quicquid sit in orbe,

      Sic igitur nullus querere plura potest.

Qui, velut est dictum, propriam vult ducere vitam,

510

      Aurigena doctus vate, facetus erit.