Purpurat eloquium, sensus festivat Vlixem,
Intitulat morum gratia, fama beat.
Linguae deliciis exuberat acer Vlixes
Eloquio, sensu providus, arte potens.
5
Est Ytacus prior ingenio, servator honesti,
Mente virens, verbo providus, arte potens.
Ne languescat honor mentis, facundia vernans
Ampliat et reficit quod minus esse potest.
Ne sit lingua potens sensu viduata, maritat
10
Se linguae sensus interioris honor.
Foederat ingenium studio, fructusque maritus
Seminis in messem fructificare studet.
Concipit ingenium sensu dictante, magistra
Discernit ratio consiliumque fovet.
15
Seminat ingenium, studium colit, asserit usus,
Eliminat ratio, lingua ministra sonat.
Sensus praecursor ratioque praeambula linguam
Heredem faciunt dogmatis esse sui.
Non cellae capitis in Vlixe vacant, epithetum
20
Officiale tenet prima, secunda sequens.
Prima videt, media discernit, tertia servat;
Prima capit, media iudicat, ima ligat.
Prima serit, media recolit, metit ultima; tradit
Prima, secunda sapit, tertia claudit iter.
25
Prima ministrat opus reliquis; sunt ostia prima,
Hospitium media, posteriorque domus.
Prima, secunda, sequens includit, iudicat, arcet
Obvia, visa, fugam poste, sapore, sera.
Stat medio rationis apex, et utrimque salutat
30
Ostia sincipitis occipitisque seram.
Naturam virtute praeit fidusque magister
Intimus est hominis exterioris homo.
Moribus excedit hominem, praeponderat aeque
Naturae sensus subvenientis honor.
35
Ponderat ancipites casus sapientia, iustum
Seu reprobum trutina iudice pensat opus.
Non nisi consulto libramine iuris in actus
Prodit consultae mentis amica manus.
Partitis vicibus confert contraria, dictis
40
Respondere suis consona facta facit.
Propositum facto vicino mancipat, ori
Concolor est mentis expositiva manus.
Non aetas animi virtutes pauperat, immo
Cortice de tenero spirat adultus odor.
45
Aetatem virtute domat, sua cana iuventus
Consilio redolet interiore senem.
Vota iuventutis virtute supervenit, aevi
Iura supergreditur mentis honore suae.
Mentis canities aevi castigat habenas,
50
Mensque stupet teneros anticipare dies.
Non animi florem fastus deflorat, honoris
Tanti delicias non premit ulla lues.
Non Fortuna premit fortem, sentitque biformis
Vnanimem, rigidum mota, caduca gravem.
55
Non valet Antiphates, non Circe sive Caribdis
Mentis Vlixeae debilitare statum.
Vincit, alit, cumulat fortis, consultus, honestus
Aspera, iura, fidem vi, ratione, statu.
Prudens, facundus, largus beat, ornat, honorat
60
Pectora, verba, manum mente, decore, datis.
Tullius eloquio, conflictu Caesar, Adrastus
Consilio, Nestor mente, rigore Cato.