Matthaeus Vindocinensis ars versificatoria 2, 33

Testo base di riferimento: E. Faral, 1924

Altre sezioni


Verbis et modulis brevitas succincta perorat,

      Et lyra delirat quae brevitatis eget.

Dissona sunt animus faciesque sophistica certant

      Sancta superficies interiorque lupus.

5

Fraudes ore patent faciesque prophetica culpae

      Criminis obiecti significata gerit.

Immixtus socio rubor est candore, saporis

      Prodiga respondent grata labella rosis.

Musa vacet gladio, gladiique vicaria Pallas,

10

      Quod minus est armis, suppleat oris ope.