Christe, tibi sit honor, sit laus, qui cum patre regnas,
Rex cum rege, Deus cum sine fine Deo.
Ens alius, sed non aliud quam sit pater, immo
Cum patre non idem unus, idemque patri.
5
Et pater et natus et spiritus est Deus, unum
Non unus, tres sunt non tria, tres et idem.
Non secat alteritas natura quod unit, et una
In tribus integritas, unio terna stupet.
Do grates figolo vas, fabro fabrica, regi
10
Servos, plasmanti plasma, propago patri.
Quo dictante loquor, quo praeside navigo, ducor
Quo duce, quo portu praeradiante fruor.
Quem nescit sapere sapientia, fama profari,
Mens memorare, loqui lingua, locare locus.
15
Qui bonus est nec qualis et immensus sine quanto,
Vocum mentiri significata facit.
Qui sine nube dies, et in omnibus omnia, totum
Est sine parte, sine conditione potens.
Quem non discernit discretio, nescia nescit
20
Noscere, quem voces significare timent.
Quem stupet esse locus maiorem, quem stupet aevus
Primaevum, finem finis, origo patrem.
Immotus qui cuncta movet, qui trinus et unus,
Est tres, est unus, sit tribus unus honor.
25
Quem nec cognoscit oculus, quem non capit auris,
Quem nescit ratio, suppleat alma fides.
Parisius maturo gradus; mihi dulcis alumna
Tempore Primatis, Aurelianis, ave.
Instruit ad versus pueros haec summula, nomen
30
Ex re sortitur: summa docere potest.
Vive, precor, nec formida livoris hiatum,
Summula, per menses emodulata duos.
Haec memini, meminisse iuvat; sat prata biberunt.
Explicit emeritum Vindocinensis opus.