In mediis reor esse bonis, quod carpere dotes
Musca suas certat, collaterale malum.
Proh pudor ecce scelus, ratio sopita fauillis
Luxurie nescit sobrietatis iter.
5
Luxurie stimulis cruciatur musca, nouerca
Mundicie, uiciis dedita, feda lues.
Que rudis artificem, studiosam noxia, doctam
Insensata, probam perniciosa premit.
Quo precio precium reprobat, qua dote superbit,
10
Qua uirtute tumet, qua ratione preit?
Cuius delicie fex, aula coquina, cloaca
Triclinium, stercus esca, cadauer opes.
Quoque uigente sapor mentitur, gratia fallit,
Marcet honor, precium sordet, acescit odor.
15
Que sibi primicias libans a stercore quouis
Aque cadaueribus feda tributa capit.
Sarcina dedecoris dampno preponderat, audet
Dum precium tabes depreciare meum.
Sim licet informis, sensus mihi fama perorat,
20
Et redimit uicium corporis artis honor.
Mentis enim grauitas mihi dat preconia, sensus
Predicat, attribuit fama, propinat odor.
Mentis opes stupet egra cutis, stupet area messes,
Nux nucleum, cortex robora, grana seges.
25
Vrtice tegit umbra rosam, splendoris obumbrat
Delicias nubis exterioris hyemps.
Vmbra nocens denigrat ebur, meliorque sophista
Vultu, sub fragili cortice spirat odor.
Specto furis, studeo consumis, posco ligurris,
30
Stertis eo, frangis fabrico, texo fugis.
Volueris edifico, scio nescis, machinor erras,
<>
Ergo ream iudex reprimat, ne noxia pestis
Audeat humanum mortificare genus.
35
Liuor sorte dolet ridente, propheta doloris
Contrahit ex uisa prosperitate crucem.
Proh dolor in uetitum rabies exuberat, arma
Protrahit in precium depreciata lues.
In mea dampna nocens presumit aranea, pestis
40
Noxia, pernicies pessima, tabe tumens.
Fex strumosa, grauis, mala, peior, pessima, uisu
Horrida, contactu feda, magistra necis.
Nature uicium, sed larua, sed ira deorum
Aut infernalis impietatis opus.
45
Filia Thesiphones neptisque pudenda Megere
Tartareos simili peste prophetat auos.
Vas immundicie, truncus deformis, in aluo
<>
Eructat letale malum, defundit in usum
50
Funeris, unde perit Claudius, unde Cato.
Noxia forma truces animas prenosticat, extra
Intima se nescit dissimulare lues.
Presidet ad plenum mea summa potentia, sola
Regales soleo primiciare dapes.
55
Mel uarias mihi fundit opes, mihi ridet in auro
Bachus adulterio non reprobatus aque.
Basia dat regina mihi, mihi nectar odorem,
Fulchra thorum, sedem purpura, ...
Florida pregusto, prelibo roseta labelli
60
Virginei, colli lilia, frontis ebur.
Glorior horrescis, pendes uolo, gaudeo meres,
Regno gemis, torpes cursito, poto sitis.
Ergo premat nocuam discretio uestra, nocentes
Expedit exicio perdicione premi.
65
Litera uix reptans de uena paupere dotes
Pectoris examen iudiciale timet.
Mendicat metri series ieiuna coloris,
Expers artis, egens schemate, nuda tropis.
Pigmee modulus nature uocis in usum
70
Prouecte puerum luxuriare uetat.
Mens preit etatem, tenero preponderat euo
Sensus et amplificat quod minus esse potest.
Cortice de tenero mens spirat adulta, patronum
In puero reddet, in leuitate statum.