Ermoldus Nigellus carmen in honorem Ludowici Pii 3

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Caesaris arma dei crescebant munere celsi,

      Gentibus et cunctis pax erat aucta fide;

Famaque Francorum Hludowici munere magni

      Trans freta cuncta volat, et petit aethra poli.

5

More tamen prisco regnorum limina Caesar

      Electosque duces adfore prima iubet.

Conveniunt omnes placito, parentque iubenti,

      Partibus aeque suis congrua verba sonant.

Nobilis inter quos Francorum germine Lantpreht

10

      Venit, et ipse sua parte volando citus.

Praevidet hic fines, quos olim gens inimica

      Trans mare lintre volans ceperat insidiis;

Hic populus veniens supremo ex orbe Brittannis,

      Quos modo Brittones Francica lingua vocat.

15

Nam telluris egens, vento iactatus et imbri,

      Arva capit prorsus, atque tributa parat.

Tempore nempe illo hoc rus quoque Gallus habebat,

      Quando idem populus fluctibus actus adest.

Sed quia baptismi fuerat hic tinctus olivo,

20

      Mox spatiare licet, et colere arva simul.

Vt requies sibi cessa, movent mox horrida bella,

      Et custode novo rura replere parant,

Lancea pro censu, munus pro rure duelli

      Redditur hospitibus, pro pietate tumor.

25

Francia in alternis pulsabat regna triumphis,

      Asperiora quidem quae sibi visa forent;

Idcirco haec tantos res est dimissa per annos,

      Gens magis atque magis crevit, et arva replet.

Iamque superba nimis Francorum regna lacessit,

30

      Nec contenta solo quo peregrina fuit.

Infelix, ignara, simul contendere sueta,

      Sperabat Francos exsuperare agiles.

Hunc vero, ut dixi, Lanpreht compellat avito

      Caesar more, rogans cuncta referre sibi.

35

"Vt gens illa deum recolat cultuque fideque,

      Ecclesiisque dei qualis abundet honor,

Qui sit plebis amor, quae sit iustitia, quae pax,

      Regis honor qualis, quod pietatis opus.

Insuper ad nostros quae sit salvatio fines:

40

      Ordine cuncta suo dic, volo, France, mihi."

Olli respondit fido de pectore Lantpreht,

      Caesareum adclinis basiat ore genu.

"Gens", ait, "illa quidem mendaxque superba, rebellis

      Hactenus existit, et bonitate carens;

45

Christicolum retinet tantummodo perfida nomen,

      Namque opera et cultus sunt procul atque fides.

Cura pupillorum, viduae, sive ecclesiarum

      Nulla manet; coeunt frater et ipsa soror.

Vxorem fratris frater rapit alter, et omnes

50

      Incestu vivunt, atque nefanda gerunt.

In dumis habitant, lustrisque cubilia condunt,

      Et gaudent raptu degere more ferae.

Iustitiae virtus nullam sibi vindicat aulam,

      Linea iudicii hinc fugit acta procul.

55

Rex Murmanus adest cognomine dictus eorum,

      Dici si liceat rex, quia nulla regit.

Saepius ad nostros venerunt tramite fines,

      Sed tamen inlaesi non rediere suos."

Haec Lantbertus ait, reddit cui talia Caesar,

60

      Insignis meriti, pacificusque pius:

"Est res dura nimis haec, est et inepta relatu,

      Quae, Lantperte, meis auribus ore sonas,

Vt peregrina meum gens gratis incolat arvum,

      Atque superba movet inproba bella meis.

65

En decet, et licitum, facinus hoc Marte revelli,

      Ni mare subsidium, quo petiere, ferat.

Praestat ut ad regem missus mittatur eundem,

      Qui bene nostra sibi perferat orsa prius.

Est quoque rex idem sacro baptismate tinctus:

70

      Idcirco hunc primo nos monitare decet."

Witchariumque vocat, qui forte advenerat illuc,

      Vir bonus atque sagax, et ratione capax:

"Ito celer, Wichart, nostra haec mandata tyranno

      Haud dubitanda refer, ordine iussa tibi.

75

En mea rura colit late, quibus exul oberrans

      Ponto vectus adest, et genus omne suum.

Nempe tributa vetat, nec non et proelia temptat,

      Atque minas Francis mandat, et arma parat.

Nam post, dante deo, quam regna paterna recepi,

80

      Imperiique decus, plebe petente simul,

Hunc ex parte tuli, operiens si forte fidelis

      Adforet, et nostra quaerere iura velit.

Iam magis atque magis mens inproba nutat, et armis

      Insuper extentis bella nefanda negat.

85

Nunc nunc tempus adest, nec se infelixque suosque

      Decipiat; Francos pace rogando petat.

Sin aliud, tu perge celer, rediensque renarra

      Cuncta mihi." Caesar haec pius orsa dabat.

Witchar equo parat ire celer, pia iussa facessit;

90

      Notus erat sibimet rex, domus, atque locus;

Illius ast propter fines Wiccharius abba

      Regis habebat opes munere Caesareo.

Est locus hinc silvis, hinc flumine cinctus amoeno,

      Sepibus et sulcis atque palude situs;

95

Intus opima domus, hinc inde refulserat armis,

      Forte repletus erat milite seu vario.

Haec loca praecipue semper Murmanus amabat,

      Illi certa quies, et locus aptus erat.

Forte celer Wicchar cursim devenerat illuc,

100

      Alloquiisque petit regis ut esse queat.

Murman ut agnovit Hludowici Caesaris almi

      Adfore legatum, ilico mens refugit,

Vtque rei tantae eventum cognoscere possit,

      Spem simulat vultu, contegit atque metum.

105

Fit laetus, vi mox laetos iubet esse sodales,

      Tandem Witcharium in sua tecta vocat.

"Salve", Witchar ait, "Murman, tibi dico salutem

      Caesaris armigeri, pacificique pii."

Suspiciens prorsus reddit cui talia Murman,

110

      Oscula more dedit: "Tu quoque, Wicchar, ave.

Pacifico Augusto, opto, salus sit, vitaque perpes,

      Et regat imperium saecla per ampla suum.

Mox resident, cunctosque iubent procul esse ministros,

      Vocibus alternis mutua verba sonant.

115

Inchoat ore prior Wicchar, sibi iussa renarrat;

      Pectore in ambiguo Murman et aure capit:

"Me tibi transmisit Hludowicus Caesar in orbe,

      Gloria Francorum, christicolumque decus,

Pace fideque prior, nulli quoque Marte secundus,

120

      Dogmate praecipuus, et pietatis ope.

En sua rura colis late, quibus exul et errans

      Ponto vectus ades, et genus omne tuum.

Nempe tributa vetas, nec non et proelia temptas,

      Arma paras Francis insuper atque minas.

125

Nunc nunc tempus adest, nec te infelixque tuosque

      Decipias, illuc pace petendo veni.

Caesaris haec ego, sed nostris de partibus ista

      Adiciam paucis, Murman, amore tuo.

Si nunc sponte tua regalia iussa facessas,

130

      Vt prior ipse monet pro pietate sua,

Et cupis ad Francos pacem retinere perennem,

      Vt decet, atque opus est sat tibi sive tuis,

Perge celer, regisque pii pia suscipe iura;

      Non tua, sed potius debita redde soli.

135

Consule heu patriae, populo, rogo, consule cuncto,

      Consule seu proli, coniugiique thoro.

Praecipue cum vana colas, nec dogmata serves,

      Avia curva petas tu, populusque tuus.

Ille pius forsan proprium te mittet ad arvum,

140

      Et maiora tibi munera sorte dabit.

Esto esses magnus magni regnator et arvi,

      Et tibi multa manus belligerumque decus,

Auxilioque tuo gentes populique venirent,

      Vt Rutuli Turno sive Camilla celer

145

Italiaeque cohors cuncti venere Latini;

      Non tamen Aeneam vincere posse fuit.

Si tibi Odisseos, Pirrhus, seu durus Achilles,

      Pompeius socero cum quibus arma parat,

Non tamen in Francos fas est tibi tendere bello,

150

      Quorum arvis resides, et pietate manes.

Namque semel quicumque duello hos experiari

      Coeperit, ipse luet et genus omne suum;

Gens est Francorum nulli virtute secunda,

      Vincit amore dei, exsuperatque fide.

155

Pacem semper amat, nolens quoque corripit arma,

      Quis tamen arreptis nullus adire volet.

Illorum quicumque fidem quaesivit et arma,

      Laetanter vivit, pacificeque pie.

Eia age, rumpe moras, nec te in diversa pererrans

160

      Mens inimica ferat insidiando tibi."

Ille solo vultus iam dudum intentus et ora

      Fixa tenet, terram percutit atque pedo:

Iam iam cunctantem Wichar sermone polito

      Coeperat atque minis flectere rite datis,

165

Mente venenata thalamo cum perfida coniunx

      Murman ad amplexus more superba petit;

Oscula prima genu libabat, et oscula collo,

      Oscula dat barbis, basiat ora, manus.

Itque redit giro, tangitque perita per artem,

170

      Officiumque cupit insidiosa dare.

Suscipit ille miser tandem hanc, strinxitque lacerto,

      Datque locum voti, coniugis acta placent.

Et petit infelix aures, longeque susurrat,

      Avertit sensus moxque mariti animum.

175

Ac velut in silvis pastorum frigoris anno

      Turba foco celerat ligna recisa dare;

Hic fert apta citus, praesicco fomite stramen

      Iste vehit, flatus ingerit ille libens;

Iam rogus insiliens flammas dabat, altaque tangit

180

      Sidera, pastorum frigida menbra calent;

Cum subito tonitru grando, pluviaeque, pruinae

      Ecce fragore ruunt, et nemus omne tonat,

Imbribus ast crebris invitus concidit ignis;

      Venerat unde calor, fumus et inde redit.

185

Wiccharii haud aliter mulier funesta restinxit

      Verba, maritali pectore fixa boni.

Atque etiam missum torvum despectat eundem,

      Sublime aspiciens, et rogat arte sua:

"O rex atque decus Brittonum gentis opimae,

190

      Dextera cuius avi nomen in aethra refert,

Vnde tuas talis coniunx pervenit ad arces,

      Hospes", ait, "pacem, bellave sive canit?"

Olli subridens finxit mox talia Murman:

      "Mittitur a Francis nuncius iste mihi;

195

Seu pacem, seu bella ferat, res ista virorum est;

      Officium perage, femina, rite tuum."

Wicchar ut audivit verbis contraria verba,

      Protinus ore tulit haec quoque verba suo.

"Murman", ait, "regi quae vis mandata remitte:

200

      Iam nunc tempus adest iussa referre mihi."

Ille quidem tristes volvens sub pectore curas:

      "Tempora sint placiti haec mihi noctis", ait.

Ruricolas terris somnus perfuderat, et iam

      Auroram revehunt culmine solis equi,

205

Murmanis ante fores celerans Wiccharius abba

      Mane venit primo, poscit et orsa dari.

Ecce miser tandem potu somnoque sepultus

      Murman adest, oculos vix aperire valens.

Ebrius haec ructans labris vix orsa remotis

210

      Voce sonat, numquam post placitura sibi:

"Perges, tuo regi celerans haec verba renarra:

      Nec sua rura colo, nec sua iura volo.

Ille habeat Francos, Brittonica regmina Murman

      Rite tenet, censum sive tributa vetat.

215

Bella cient Franci, confestim bella ciebo;

      Neve adeo inbellis dextera nostra manet."

Wicchar ad haec: "Semper nostros dixisse priores

      Fama fuit, quae nunc mens mea certa feret,

Instabiles animos motus mutantia prorsus

220

      Pectore consilia gentis habere tuae.

Femina sola viri potuit mollescere mentem,

      Atque susurrando vertere consilia;

Sic Salomonis", ait, "testantur dogmata regis,

      Quae legit ecclesia saepius atque colit:

225

"Abstrahe ligna foco, confestim deficit ignis;

      Sitque susurro procul, iurgia cuncta cadunt."

Sed quia iam nostris non vis parere suadelis,

      Vera canam vates, sumque propheta tuus.

Francia cum primo sermonis dicta nefandi

230

      Audierit, frendens mox tua regna petet.

Tum millena tibi concurrent scuta virorum,

      Cuspide Francisco forte repletus eris,

Et tua densatim complebunt milite rura,

      Teque tuos captos in sua regna ferent.

235

Aut moriere miser, bibulaque iacebis harena

      Solus, et arma tua victor habebit ovans.

Nec te decipiant saltus tremulaeque paludes,

      Cum nemore et vallo sit tua septa domus."

Olli respondit furiato pectore Murman,

240

      Se solio adtollens Britto superba canit:

"Missilibus millena manent mihi plaustra paratis,

      Cum quibus occurram concitus acer eis.

Scuta mihi fucata tamen (sunt candida vobis)

      Multa manent; belli non timor ullus adest".

245

Haec inter sese referebant vocibus ambo,

      Non tamen ambobus mens erat una viris.

Haec responsa ferens Wicchar properanter abibat,

      Nunciat et regi dicta nefanda pio.

Interea Caesar Francorum regna recenset,

250

      Et iubet instanter arma parare sibi.

Est urbs fixa, maris Ligeris quo fluminis unda

      Aequor arat late, ingrediturque rapax,

Veneda cui nomen Galli dixere priores,

      Pisce repleta, salis est quoque dives ope.

255

Saepius infestans Brittonum hanc turba nocentum

      Visitat, et belli munera more vehit.

Ergo illuc Caesar Francos gentesque subactas

      Esse iubet placito, pergit et ipse simul.

Conveniunt prisco Franci sub nomine primo,

260

      Adsueti bellis arma parata ferunt;

Alba Suevorum veniunt trans flumina Rheni

      Milia centenis accumulata viris;

Et Saxona cohors patulis praecincta pharetris,

      Atque Turinga manus consociata venit.

265

Multimodam pubem Burgundia mittit, et auget

      Francorum numerum consociando viros.

Europae referens populos gentesque relaxo

      Inmensas, claudi quae numero nequeunt.

Caesar iter tutum per propria regna gerebat,

270

      Vsque Parisiaca quo loca celsus adit.

Iam tua, martyr, ovans, Dionisi, tecta revisit,

      Hilthuin abba potens, quo sibi dona paras;

Hinc, Germane, tui transivit culmina tecti,

      Martyris et Stephani, seu, Genuvefa, tui.

275

Aurelianenses sensim dehinc visitat agros,

      Victriacum villam iam pius ingreditur;

Quo, Matfride, sibi pulcherrima tecta parasti,

      Munera magna dabas atque placenda sibi.

Saepius inde means mox dictam visitat urbem,

280

      Se crucis armari munere quaerit ope.

Obvius ecce venis, praesul sanctissime Iona,

      Reddere digna paras debitor atque volens.

Iamque, Aniane, tuam properando revisitat arcem,

      Et sibi praestari flagitat auxilium.

285

Tum, Durande, frequens currisque recurris, et offers

      Quae tibi Caesareo munere cessa manent.

Inde Turonus adit, Martini culmina celsi

      Visere Mauricii martyris atque pii.

Eia age, tempus adest, Fridugise magister, et instat,

290

      Caesaris adventum gratulabunde vides.

Munera magna offers: Martinus flagitat almus,

      Vt sibi tutum itiner praestet habere deus.

Andegavensis ovans Caesar pervenit in urbem,

      Sacrum, Albine, tuum corpus honore petit.

295

Obvius occurrit laetanti pectore carus

      Helisachar, validas sedulus auget opes.

Namnetensis enim Caesar se mittit in urbem;

      Oratu et precibus culmina cuncta petit.

Iam, Lantberte, tuis optatum denique votis

300

      Suscipis en regem, dasque potenter opes.

Poscis ad invisos, Caesar, properare Britannos,

      Dignetur tibi se mittere in auxilium.

Cetera turba latet comitum, necnonque potentum,

      Quorum nec numerus, nec numerantur opes.

305

Venedam adit tandem praeclarus Caesar, avito

      Proelia more parat, ordinat atque duces.

Interea Murman satagebat Brito superbus

      Bella parare armis ingenioque suo.

Caesar agens iterum solitae pietatis amore,

310

      Actutum mittit, qui sibi cuncta ferant.

"Dic", ait, "o misero, quae se dementia torquet,

      Quidve struit, cogit bella parare sibi?

Non memorat iurata fides, seu dextera Francis

      Saepe data, et Carolo servitia exhibita?

315

Quo ruit, insanusque volens sibi proditor exstat,

      Atque suae proli, exulibusque simul?

Praecipue sit cum una fides nostrisque suisque,

      Dante deo periet, pro dolor! absque fide.

Hic finis, si praestat; agat, quae iussio nostra

320

      Suadet eum, capiat mox mea frena celer,

Christicoloque gregi iungatur pace fideque,

      Linquat amore dei daemonis arma miser.

Sin aliud, nam invitus agam, sed bella ciebo

      Densa satis nimium, atque verenda sibi".

325

Itque reditque celer missus, praestantia regis

      Verba canit iussus, increpat atque rogat.

Ille miser merito pesti devotus iniquae,

      Nescit habere fidem, sed pia iussa fugit.

Mandat acerba magis confixus mente, superbae

330

      Coniugis oratu fervida corda gerit.

Bella cupitque, vocat cunctos in bella Brittannos,

      Ordinat insidias praeparat atque dolos.

Interea Caesar Brittonis dicta superbi

      Aure capit, Francis et recitanda iubet.

335

His accensa cohors, iam dudum Marte parato,

      Castra movent, sonitum dat tuba terribilem.

Sed pius induperans custodes ponit opimos

      Omnibus, et mandat haec in amore dei:

"Ecclesias servate, viri, nec tecta sacrata

340

      Tangite, et ecclesiis pax sit amore dei."

Salpicibus iam rura sonant, nemus omne resultat,

      Et cava per campos bucina pulsa gemit.

Itur, ubique vias populis dat silva remotas,

      Milite Francisco rura repleta manent.

345

Quaerunturque dapes, lustrisque, palude repostae,

      Atque solo sulcis ingenioque datae.

Praedantur miseri hominesque pecusque iuvenci;

      Res quoque nulla latet, nec latuere doli.

Nulla palude salus, nec dumis abdita servant

350

      Claustra viros; Francus undique vastat opes.

Ecclesias, ut Caesar eis testatur, amabant;

      Caetera flammivomis tecta dedere focis.

Sed tamen in campis Francis occurrere apertis

      Nulla fides; bellum, Britto superbe, fugis.

355

Per dumosa procul, felicum per densa reposti

      Apparent rari, proelia voce gerunt.

Vt folium veniente gelu cadit arbore querna,

      Vt pluvia autumno rosque calente die:

Haud aliter miseri complebant strage ferarum

360

      Brittones lustra, sive paludis agros.

Bella per angustos agitabant inproba calles,

      Aedibus inclusi proelia nulla dabant.

Iam, Murmane, tuae passim peragrantur harenae,

      Avia lustra patent, atque superba domus.

365

Interea Murman dumosis vallibus instans,

      Acer equos agitat, armaque nota capit.

Affaturque suos laetus, proprioque superba

      Pectore verba dabat increpitatque diu:

"Vos servate domum, coniunx, proles, famulique

370

      Haud timidi vestras frondigerasque casas,

Ast ego cum paucis, quo tutior agmina lustrem,

      Illuc ire paro, concomitando viris.

Credo quod indutus praeda spoliisque refertus

      Ad mea tecta celer memet equo referam."

375

Armat equum, semet, fidos armatque sodales,

      Ambas missilibus armat et ipse manus,

Scandit equum velox, stimulis praefigit acutis

      Frena tenens; giros dat quadrupes varios.

Et salit ante fores, potus praegrandia vasa

380

      Ferre iubet solito, suscipit, atque bibit.

Coniugis amplexus, prolis, famulosque per omnes

      More petit hilaris, oscula lenta dabat.

Tum manibus crebro crispans astile profatur:

      "Coniunx, aure cape quae tibi verba dabo.

385

Lanceolas, quas cernis", ait, "manibusque reflexat

      Murman, amata, tuus laetus equo residens:

Si mihi certa fides, Francorum sanguine tinctas

      Aspicies hodie me redeunte domum.

Credo quod incassum nullam Murmanis, amata,

390

      Dextera mittet; ave, femina amata, vale."

His dictis celerans silvis se condit apricis,

      Ebrius, infelix te, Hludowice, petens.

Hortatur socios firmato pectore in arma;

      Ire iuvat, cuncti Martis amore ruunt:

395

"Cernitis, o iuvenes, Francorum exercitus omnes

      Vastat agros, homines, et pecus omne trahit.

O patriae virtus, o quondam fama parentum

      Nobilis, heu frustra iam memorata pudet.

Cernitis en miseros silvis confidere cives,

400

      Nec campis audent hostibus arma dare.

Nusquam tuta fides, ubi nunc promissa per annum

      Dextera? nunc Francos nullus adire volet.

En late regnant, laetique furuntque trahuntque

      Munera Brittonum tanta parata diu.

405

Si fortuna foret, possim quo cernere regem,

      Namque sibi ferrum missile forte darem,

Proque tributali haec ferrea dona dedissem,

      Oblitusque mei pergerem in arma celer.

Memet sponte mea morti dare nempe iuvaret

410

      Pro patriae laude, proque salute soli."

Olli respondit quidam socia arma secutus,

      Vera canens nimium, non tamen apta sibi:

"O rex, vana cadunt tristi de pectore verba,

      Plus reticenda valent, quam recinenda modo.

415

Milia multa vides Francorum plana tenere,

      Innumeri silvae lustra per alta ruunt.

Rex idem vario stipatus milite celsus

      Tutus iter tutum per tua rura gerit.

Eheu, gens nimium quadrum diffusa per orbem,

420

      Imperiis cuius subditur omnis homo.

Si, Murmane, placet, raros, quos cernis euntes,

      Persequere: ad regem tendere nulla fides."

Ille caput volvens, tandemque profatur, et infit:

      "Certa canis nempe, non placitura tamen".

425

Non caruere genae lacrimis, non corda dolore;

      In varias partes mens male sana ruit.

Mox quoque in adversos sese dedit ocius hostes;

      Terga ferit, ferro pectora lata forat,

Nunc huc, nunc illuc armis furit ante paratis,

430

      More parentis agens nunc fugit, atque redit.

Turba subulcorum iam Murmanis icta furore

      Multa iacet passim, opilioque miser;

Qualiter ursa rapax catulos amissa novellos,

      Per rus, per silvas itque reditque fremens.

435

Coslus erat quidam Francisco germine natus,

      Non tamen e primo, nec generosa manus.

Francus erat tantum, fama minus antea notus,

      Postea cui nomen dextera celsa dedit.

Hunc Murmanus agens procul aspicit, ocius et mox

440

      Fisus equo contra fervidus ire parat.

Nec minus ille quidem fidis confisus in armis,

      Hunc celerando petit, acer uterque nimis.

Protinus hunc Murman verbis conpellat acerbis:

      "France, tibi primo haec mea dona dabo.

445

Haec servata tibi iam dudum munera constant,

      Quae tamen accipiens post memor esto mei."

Hoc dicens, ferrum vibrans longe et iacit hastam;

      Ille sagax clipei hanc procul egit ope.

Coslus ad haec, armis animo praestantior atque,

450

      Exultans verbis haec tulit ore suo:

"Britto superbe, tuae suscepi munera dextrae:

      Nunc decet accipias, qualia Francus habet."

Calcibus adstringens ferratis cornipedem mox

      Murman in adversum concitus ire facit:

455

"Non hoc missilibus certandum est tempore parvis!"

      Cuspide Francisco tempora lata forat.

Ille caput ferro seu cetera membra parato

      Vestierat; Francus sed tamen arte ferit.

Concidit ad terram confixus cuspide Murman,

460

      Tristis et invitus corpore pressat humum.

Coslus equo cedens stricto caput abstulit ense,

      Vitaque cum gemitu mox fugit acta procul.

Murmanis ante comes Coslum percussit eundem,

      Victor et incautus, eheu! Cosle, peris,

465

Cosli namque puer, domini praevinctus amore,

      Actutum latera perforat hostis acris.

Ille dolens plaga puerum confixit eundem;

      Alter ab alterius vulnere flexus obit.

Quatuor hi campo certabant Marte superbo:

470

      Victori et victo sors fuit una quidem".

Interea castris paulum crebrescit et auras

      Fama replet tenues, gesta novella canens;

Scilicet infestum Murman cecidisse superbum

      Sorte sua, castris fertur inesse caput.

475

Circumfusa ruit Francorum hinc inde caterva,

      Visendi studio laetificata satis.

Mox caput affertur collo tenus ense revulsum,

      Sanguine foedatum absque decore suo.

Witchar adesse iubent, prorsus orantque referri,

480

      Vera an falsa canant, eligat ipse, rogant.

Is caput extemplo latice perfundit, et ornat

      Pectine; cognovit mox quoque iussa sibi.

"Murmanis hoc caput est," inquit, "mihi credite cuncti;

      Cervix ista mihi sat bene nota manet".

485

Caesar at ipse pius telluri more cadaver

      Inponi miserans pro pietate iubet.

Corpora Francorum mandantur namque sepulcro

      More pio, hymnis munere rite datis.

Altera fama furit Brittonum lustra pererrans,

490

      Voce tonat: "Regem sors tulit atra nimis.

Heu miseri cives concurrite, Caesaris almi

      Quaerere iura decet, dum modo vita datur.

Murman noster obit Francisco cuspide tactus,

      Credulus en nimium coniugis alloquiis!"

495

Regia frena petunt Brittones namque coacti,

      Iam sobolesque genus Murmanis omne venit.

Mox Hludowicus ovans recipit Brittonica iura,

      Dat ius, datque fidem; pax requiesque datur.

Inde deo grates victor persolvit opimas,

500

      Imperio sociat perdita regna diu.

Laetus at inde redit Caesar, paucisque relictis

      Ardua regna petit, auxiliante deo.

Legati interea, quos dudum miserat orbi

      Caesar, ut ecclesiae cresceret almus honor,

505

Iussa patrata pii, perfectisque ordine rebus,

      Vndique conveniunt, orsa parata ferunt.

Vrbes innumeras, seu castra monastica cuncta

      Canonicosque greges seu, Benedicte, tuos,

Rite peragrantes, Caesar quo maximus illis

510

      Iusserat, adveniunt, haec quoque dicta canunt:

"Multa, favente deo, vestroque labore fideli

      Vidimus ornata sive peracta pie,

Rebus et exemplis, cunctoque ex ordine cultu

      Currere directo tramite, dante deo;

515

Plurima namque minus, neglectis rebus et actu,

      Offitiumque minus currere rite dei.

Quis tamen obnixe vestri sub pondere verbi

      Iussimus, implerent ordine quisque suo;

Mensurasque sibi vestro moderamine dantes,

520

      Quis valeant semper pergere iure viam,

Sive etiam librum, quem patrum vestra potestas

      Dogmate decerpsit, atque peregit ope,

Vrbibus et castris, sexus quod eget uterque,

      Linquimus, adfantes: "Haec legitate viri".

525

Illum pastor amat placide, grex sedulus illum

      Perlegit, hunc semper sedula turba colit.

Illic inveniunt iuvenesque senesque magistri

      Quid teneant, doceant, quicquid amore colant.

Addimus ast, Caesar: post Christi tempora nostri,

530

      Cum prius ecclesia crevit in orbe sacra,

(Vera quidem canimus) nullius tempore regis

      Creverat ecclesia, seu decus atque fides,

Temporibus vestris ut nunc, miserante tonante,

      Crescit amore dei, sive decore sui.

535

Dextera vestra facit cunctos procul esse nocentes,

      Protegit et famulos dextera vestra pios;

Munia vestra docent quicquid docuere priores,

      Et facis assidue haec recolere ipse tuis.

Terribilis torvis, pius et mansuetus alumnis,

540

      Inque tuis meritis mundus habundat ope."

Reddidit ast illis Caesar mox pectore grates,

      Munificis donis munerat hos pariter.

Mos erat antiquus Francorum semper, et instat,

      Dumque manebit, erit gentis honorque decus,

545

Vt quicumque fidem regi servare perennem

      Abnegat ingenio, munere sive dolo,

Aut cupit in regem, sobolem, seu sceptra misellus

      Arte inferre aliquid, quae sonat absque fide,

Tum si frater adest, qui se super haec quoque dicat,

550

      Tunc decet ut bello certet uterque fero

Regibus et Francis coram, cunctoque senatu;

      Detestatur enim Francia hocce nefas.

Namque fuit dictus quidam Bero nomine quondam,

      Dives opum nimium, prae - quoque sive - potens,

555

Qui Parchinonam Carolo tribuente tenebat,

      Temporibus multis credita iura regens;

Hunc super infestans alius, cui Sanilo nomen

      Propria terra dedit, alteruterque Gothus;

Hic venit ad regem, coram populoque senatu

560

      Verba nefanda canit, quae Bero cuncta negat.

Prosiliunt pariter, pedibus volvuntur honestis,

      Atque precantur eis Martia tela dari.

Tum Bero primus ait: "Caesar, pietatis amore

      Deprecor, ut liceat ista negare mihi.

565

More tamen nostro liceat residere caballum,

      Armaque ferre mea." Saepius ista rogat.

Caesar ait: "Francis hanc rem finire licebit:

      Sic fas, sicque decet, nosque iubemus idem."

Iudicioque dato Francorum ex more vetusto

570

      Arma parant, trepidi currere in arma volunt.

Caesar amore dei paucis conpellat eosdem,

      Certa canens illis pro pietate sua.

"Quisquis", ait, "vestrum mihi quippe fatebitur ultro

      Delicti istius protinus esse reum,

575

Errorem miserans donabo, et cuncta remittam

      Debita peccati, vinctus amore dei.

Credite namque, meis praestat parere suadellis,

      Quam fera pestiferi proelia Martis agi."

Ast illi celeres iterumque iterumque precantur:

580

      "Bella placent nobis; bella parentur enim!"

Caesar eis sapiens, Francorum iura facessant,

      Praecipit; ast illi, haud mora, iussa colunt.

Est locus insignis regali proximus aulae,

      Fama sui late, quae vocitatur Aquis,

585

Marmore praecinctus lapidum sive aggere septus,

      Consitus arboribus, quo viret herba recens;

At fluvius medium praelambit gurgite lento,

      Hunc volucres variae incolitantque ferae.

Quando placet regi, paucis comitantibus illuc

590

      Venandi studio saepius ingreditur,

Figere cornigerum praegrandia corpora ferro

      Cervorum, aut dammas percutere atque capras,

Seu glatie stringente solum sub tempore brumae,

      Vnguigeris volucres exagitare capis:

595

Ergo illuc veniunt tremuli Bero, Sanilo necnon;

      Cornipedum resident corpora magna viri,

Scuta gerunt dorso, manibusque astilia portant,

      Exspectant signum regis ab arce dari,

Quos sequitur propius regalis turba virorum,

600

      Regali iussu scuta gerendo simul,

Vt si quis socium gladio percusserit, illi

      More pio eripiant, mortis ab ore trahant.

Mox Gundoldus adest, feretrum de more paratum

      Ducere postque iubet, ut fuerat solitus.

605

Annuitur solio, mox illi bella lacessunt

      Arte nova Francis antea nota minus,

Et iaciunt hastas, mucronibus insuper actis

      Proelia temptabant irrita more suo.

Iam Bero figit equum, giros dare cornipedes mox

610

      Incipit, atque fugit prata per ampla celer.

Ille sequi simulat, tandem dimittit habenas,

      Et ferit ense: ille se canit esse reum.

Concurrunt iuvenes validi, fessumque Beronem

      Eripiunt morti Caesareo monitu.

615

Miratur Gundoldus enim, feretrumque remittit

      Absque onere tectis, venerat unde, suum.

Caesar ei vitam tribuit, tribuitque salutem,

      Et miserans proprias cessit habere dapes.

O pietas inmensa nimis! peccamina laxat,

620

      Cedit opes, vitam cedit habere reis.

Haec eadem pietas, posco atque reposco fidelis,

      Memet Pippino reddat opima pio.

Iam, Benedicte, tuum complesti ex ordine cursum,

      Servastique fidem, Paulus ut ore tonat.

625

Nunc paradisiaca residens laetanter in aula

      Aequivocum sequeris, quem hic imitatus eras.

Tertius in vestro finem tenet ecce libellus

      Nomine, ut Ermoldi sis memor, alme, tui!