Matthaeus Vindocinensis epistulae 2, 1

Testo base di riferimento: F. Munari, 1982

Altre sezioni


Dilecte delegat amans quod Naso Corinne,

      Priamides Helene: prosperiora velit.

Non quia spes vite mihi sit sed olore magistro

      Articulo mortis proximiore cano.

5

Gemma puellaris cetus, mihi sideris instar,

      Nature speculum, flosculus orbis, ave!

Pars prelata mei, mea lux, mea gaudia, soli

      Sola medela, salus unica, solus amor,

Te precor affatu dubio, sed malo fateri

10

      Vulnera quam tacita perditione mori.

Spes audere iubet, cessare timor: fluitantem

      Scribere me cogit imperiosa Venus.

Te colo, te vereor, voveo tuus esse: favorem

      Posse tuum cupio conciliare mihi.

15

Me tuus ornat honor, informat gratia, splendor

      Irradiat, visus pascit, inescat amor.

Quid sitiam pallor loquitur, suspiria produnt,

      Insinuat macies, testificatur amor;

Nutu, blandiciis legatus amoris ocellus

20

      Sufficit affectus esse propheta mei.

Es mihi mors, mihi causa crucis: meroris in usum

      Dispensare dies me tua forma facit.

Nocte queror, gemit us gemino, ieiuna soporis

      Lumina discursu liberiore madent;

25

Nocte notata noces: mihi mente figuro figure

      Delicias, colli lilia, frontis ebur;

Incessus modulo, risus splendore, facetis

      Verbis, virginea simplicitate places;

Auguror amplexus et basia grata, pudoris

30

      Ad thalamum voto liberiore vagor:

Regna reor Veneris pubis ieiuna, saporis

      Prodiga, multiplices intus habere favos.

Talia coniecto: si coniectura maritet

      Se facto, videar equiperare Iovem.

35

Rursus blandicias tibi presentare cubili

      Destino, festivo verbula, pingo preces,

Scemata dispono, falero vel sicut Vlixes

      Verba, quibus possum sollicitare deas;

Orator sapiens mihi blandimenta propinat

40

      Ad fomenta sue commoditatis amor.

Te presente tuum sidus considero, miror

      Palleo, letargum cogor amore pati,

Mutus fio, perit racio, facundia nutat,

      Mens peregrinatur, paucula verba tremunt,

45

Hesito, pauca loquor, que semiplena tenore

      Proposito sensus integritate carent:

Quippe sibi mentem Venus aspera vendicat, immo

      Te presente male philosophatur amor.

Sensus quinque vacant Veneri reliquosque sodales

50

      Obsequium visus ad sociale vocat.

Tactus abesse dolet Veneri merorque ministro

      Ampliat affectu quod minus actus habet;

Pascitur intuitus, tactus ieiunat: amicat

      Intuitum forme gratia, mente nocet.

55

Si plerumque quies serpat, si lumina somno

      Hospite languescant, te celebrare puto:

Condolet afflicto mihi noctis visio, somnus

      Me beat et falsa prosperitate iuvor;

Alludunt bona falsa malis veroque dolori

60

      Falsa putativa compatiuntur ope.

Me noctis simulacra beant, mendacia prosunt,

      Falsa iuvant, species mulcet, imago sapit:

Excitor, exurgo, suspiro, domesticus hostis

      Lustrat et uberius instat iniquus amor;

65

Gaudia dum recolo noctis, dum falsa recurro

      Basia, prosperitas commemorata nocet;

Accuso noctis brevitatem, frivola malo

      Gaudia quam vera perditione premi.

Hoc precor, hoc rogito: morbi mihi causa, medele

70

      Esto causa, mei vulneris esto salus.

Me timor excruciat, me desperatio ledit,

      In desiderio perniciosa comes.

Si nescis, vitio fastus tua forma laborat,

      Turbine nequicie marcida forma perit.

75

Me facit inprobitas tua desperare, noverca

      Morum, nequicie prodigiosa parens.

Proh dolor, ecce scelus: audet quassare reatu

      Sacrilego forme lilia mentis hiemps;

Vmbra premit radium, fastus urtica roseto

80

      Invidet et florem floris egere facit;

In rosulam spine peccant, in lilia ventus,

      In speculum nubes, in iubar umbra nocens;

Floris predo tumor florem deflorat, obumbrat

      Caligo radium Luciferumque Nothus.

85

Et tamen est facies tibi blanda, decoris adulter

      Noxius heu! roseo peccat in ore tumor;

Ore favoralis es, verbis blanda, figure

      Simplicis, in placido supplicat ore favor.

Si nulli faveas, ieiunia nolo favoris

90

      Vt violes precibus depreciata meis.

Me refugis, quamvis tibi miles amatur: amantem

      Spernis et elati militis igne tumes.

Lugeo, letatur; precor, inperat; oscito, gustat;

      Posco, capit; colitur, pellor; adopto, tenet;

95

Diligitur, spernor; tepet, ardeo; deliciatur,

      Torqueor; eligitur, sordeo; cedo, venit;

Vilesco, redolet; auditur, obaudior; intrat,

      Egredior; psallit, conqueror; insto, placet;

Semino, fructificat; aro, colligit; impetrat, oro;

100

      Venor, habet; regnat, supplico; sulco, metit;

Fluctuo, constat; agit, patior; gemo, ridet; abundat,

      Indigeo; petitur, sector; amatur, amo.

Hoc timeo, timidum fieri me cogis: amoris

      Cognatus gravis est consociusque timor.

105

Sordescit mulier hac tabe: bipertit amicos,

      Fluctuat ac neuter inter utrumque placet:

Hic abit, alter adest; dabit hic, dabit alter: agone

      Tali zelotipos amplificatur amor.

Heu patior nec ago: modico ieiunat ab actu

110

      Passio nec transit in patiente manus.

Activum verbum non est in amantibus, immo

      Est amo passivum, transitione caret:

Non est activum, quia non agit in patientem,

      Sed furit et patitur excruciatus amans.

115

Tristis amo nec amor: est meme iudice pigrum

      Oblitumque sue transitionis amo.

Est amo vox miseri, cui si dederit paragoge

      R liquidam, fit vox prosperitatis amor.

Si fit amor, timeo ne tristis apocopa fiat,

120

      Ne motu liquide restituatur amo.

Si fit amo nec amor, liquida liquente liquescam

      Et liquide socius iam liquefactus ero.

Vix impendo fidem liquide, que nata liquari

      Fluctuat et facilis ire redire solet.

125

Consilium superest, liquidam religare catenis,

      Nominis ut nequeat significata sequi.

Pene supervacua maribus vox est amor, usum

      Cuius avaricie rodit amara lues.

Est amor egregium verbum, constructio cuius

130

      Rerum conversa gratuitate sapit.

Vix vere recitatur amor, quia nullus amatur,

      Ni dabit, immo placet non dator, immo datum:

Quippe nisi voti sacer intercessor habundet

      Census, ad effectum semita nulla patet.

135

Munera si rogitas, non me sed munus amari

      Sentio; possessor spernitur, era placent;

Nummus amatur, amor mendicat; adulter amoris

      Census abusiva vendicione nocet.

Gratis grata dari debent: ne gratia fiat

140

      Venalis, prohibet imperiosa Venus.

Si genus inquiris, genus est mihi nobile; virtus,

      Altera nobilitas, ad mea vota facit.

Fac ut agam: pro te patior; quem passio longa

      Actum promeruit, queso, negare nega.

145

Non potes esse decens et casta: noverca pudoris

      Forma vovet Veneris debita castra sequi.

Quod precor, aut alii dabis aut mihi: qui cruciatus

      Plures sustineo, gaudia iure metam.

Sum tuus et servus voveo tuus esse: precanti

150

      Aspira, refove votis, medere malis.

Queso, fave, propera: dilatio, seva noverca

      Polliciti, meritum dantis obire facit.