Progeniem genitor votiva mente salutat
Et patrie spondet sedulitatis opem.
Nate, vale!, studio sollempnis, ut audio, patris
Delicie, patris gloria, patris amor!
5
Evi primitias maturis moribus ornas
Et studium gaudes officiale sequi.
Gaudeo quod teneros annos canescere sensu
Cogis et in puero scis redolere senem;
Gaudeo quod fame titulo, quod divite vena
10
Equiperas summos anticipasque pares;
Me tua laus reficit, provectio provehit, auget
Augmentum, precium ditat, honorat honor.
Sed miror tua cur properat querimonia: questu
Presumis iustos anticipare dies.
15
Quid quereris ficta de paupertate? querelam
Comprime, ne pateas prodigus esse patri.
Quos tibi legavi nummos, aut alea fallax
Aut tibi venales eripuere lupe
Aut talus venator opum, quocunque sepulte
20
Deliteant, loculi predo, sophista nocens.
Alea, dampnose fallax ancillula sortis,
Invitat faciles ad sua dampna manus;
Proxima sunt talis fraudes, periuria; luctus
Successor, furor est armiger, ira comes.
25
His reor afflictus predonibus ere paterno
Fomentum rogitas exiciale mali;
Ne tibi materies erroris desit, avaram
Porrigis ad patris emolumenta manum.
Hoc metuo, quia iusta metus est causa: scolaris
30
<>
Contio multorum, studii ieiuna, scolari
Sub titulo falerat exiciale malum:
Vmbra patet studii sed abest essentia: vultus
Esse dolet tegimen presidiale mali;
35
Hii sunt discipuli non re sed nomine: quippe
Indulget latebras nominis umbra malo;
Clunibus intendunt studio, promissa lupanar
Concelebrant, reprobant dogmata, probra colunt;
Prostibulo studium mutatur, pagina scorto,
40
Stramine pluma, fides fraude, pudore decus.
Blanditur meretrix, arpie consona, lactat
Blandiciis, laqueis implicat, ungue rapit,
Mel verbis, fel mente gerit: lupa vellus ovinum
Vendicat et spinam protegit umbra rose;
45
Agna superficie, furto vulpecula, tigris
Sevitia, passer clunibus, ore canis,
Vultu Penelope, vitiis Medea, Caribdis
Exicio, raptu Scilla, Megera malis.
Alea scortorum comes est geminoque laborat
50
Naufragio portum non habitura ratis.
Hec duo: pruritus caude, lusoria pestis,
Carpere sufficiunt Pigmalionis opes.
Assere dum plano talus lascivit et eris
Massa, timor sperat spesque caduca timet;
55
Anxia mens lucri bivio refugique favoris
Palpitat in medio, pendet egena status;
Frivola mens domino mentitur, prodiga census
Iactatrix rogitat plurima grana manus;
Alea discipulos spoliat fameque noverca
60
Vestitus gravidi pondus abire facit.
Hoc vicium vobis nocet, hec contagia cogunt
Patres blandicias evacuare patris.
Non quod te credam predicta labe notari,
Hec noto, sed metuit queque paternus amor.
65
Non igitur causare patres, sed dampna relegans
Talorum studiis invigilare stude;
Absit ut ista lues violet tua lilia, florem
Defloret, cogat non redolere thimum;
Absit ut urticam rosa sentiat, absit ut error
70
Iste tuum precium depreciare queat.
Expensa potiare brevi: memor esto sororum,
Quarum turba meo flagitat ere regi.
Non dubites tibi deesse <tui> suffragia patris:
Quantula nostra patent emolumenta tibi;
75
Absit ut hostiles pietas horrescat in actus,
Vt pater a patria proprietate cadam;
Absit ut in ramum radix presumat, origo
Plasmatis in vites progeniemque pater;
Absit ut effectum sua causa, puerpera florem
80
Virga neget, figulus vas genitorve genus.
Si vivus, si sospes ero, tibi tempore iusso
Presens nec genitor dissimulatus ero.
Flore relativo mea festivata senectus
Dotis honore tue deliciosa viget;
85
Me redimit tua gratuitas quasi virgula truncum,
Sol latebras, fumum flamma liquorque lacum.
Vive, vale, memor esto patris: scelus est inopinum
Principii sobolem non meminisse sui.