Matthaeus Vindocinensis Milo

Testo base di riferimento: P. Busdraghi, 1976


Hamus amoris edax et rete capacius orbe,

      Omnia cum capiat, insatianter hiat.

Hec michi materia est; vigilanter adesto Thalia

      Tanquam de notis eliciendo nova.

5

De Milone cano Constantinopolitano,

      Carmine Romano ludicra Greca cano.

Quo decor est hospes, pudor exulat inde; decoris

      Vix maturescit virginitatis honor.

Afram forma decens beat; huic natura decori

10

      Artifices studuit apposuisse manus.

Est natu tenuis et re, sed gratia forme

      Ampliat et reficit quod minus esse potest.

Pauperiem species redimit tenuisque facultas

      Forme pensatur uberiore bono.

15

Non opere nutricis egens coma precipit aurum;

      Arbitrio fungi liberiore suum.

Supplicat in facie patientia blanda puelle,

      Verba vocative pagina frontis habet.

Blanda supercilii nota vicinatur ocellis,

20

      Consulto spatio nec fugiente modum.

Non hospes colit ora color: ne purpura vultus

      Languescat, niveo disputat ore rubor.

Nec depressa nec est surgendi prodiga naris

      Et medium recolens vitat utrumque malum.

25

Preradiant oculi; modico surgentia risu

      Purpurat assiduus grata labella rubor.

Colla nivi certant, ebori certando polito

      Legitima dentes in statione sedent.

Ne legem tumor excedat, ratione tumoris

30

      Precastigati parva mamilla sedet.

Excessu statura carens mediumque reservans

      Nec nimis ascendit nec sine lege iacet.

Quis favor, immo favus lateat, que gaudia, quante

      Delicie, vultus esse propheta potest:

35

Argumentose faciei signa beatus

      Qui videt, immo cui tangere visa licet;

Cetera cui tractare, tenere, fovere licebit

      Cum fortunatis se numerare potest.

Miratur natura decus pretiumque laboris

40

      Et prelarga datis rebus egere potest.

Dum perpendiculo percurrit singula, dici

      Prodiga formidat increpitatque manum.

Afre Milo datur sponsus, cui parva facultas

      Sed tenui censu militat ampla fides;

45

Paupertas non frangit eum; non mergit honorem

      Vultus irate prosperitatis hiems;

Ad decus, ad speculum sponse dulcescit egestas;

      Anxietas viso coniugis ore sapit.

Militat ad victum Milo mercesque diurnas

50

      Exponens modicas sedulus auget opes.

Afra decens regem tangit radioque decoris

      Condescendit amor imperialis ei.

Ad Venerem regis marcescit gloria, servit

      Imperium, sordet regia, sceptra iacent;

55

Rex humilem coitum poscit Veneremque remissam,

      Affectat tenuem regia cura thorum.

Rex prece, rex pretio movet Afram, supplicat, immo

      Imperat, immo preces principis arma movent.

Divitis ad tenues est arma petitio cuius

60

      Vltio depulsi destinat esse comes;

Ad pretium fragilis natura tepescit, inermis

      Sexus ad armatas dat sua terga preces.

Afra favet, Milo nescit; Milone remoto

      Rex humilis coitus sustinet esse comes;

65

Vti letatur humili rex crimine, mutat

      Stramine pulvinar hospitioque domum.

Absens Milo facit ad votum regis, amicat

      Sponsa sibi mechum, sponsus adauget opes.

68a

[Milo domi non est; peregre Milone profecto

68b

      Arva vacant, uxor non minus inde parit.

68c

Cum sit ager sterilis, cur uxor fertilis, edam:

68d

      Quo fodiatur ager non habet, uxor habet].

Sponsus abest, sponsa regi consentit amorem,

70

      Ad sponsam sponsi gratia victa iacet.

Sponsus arat, mecho blanditur sponsa, frequentat

      Sponsus agros, sponsus predia, sponsa ducem.

Et tamen errorem titulus regalis obumbrat

      Et redimit nocuum nobilis auctor opus.

75

Crimina festiva, deceptio pulchra, reatus

      Felix, peccatum nobile, culpa nitens.

Peccatoris honor pro crimine disputat, actus

      Palliat iniustos dissimulatque malum.

Nature fragili tenuis scintillula cause

80

      Sufficit ad culpe prodigialis opus.

Afra suis causam votis accommodat, immo

      Non causam ut causam ponit iniquus amor.

Regis delicie, maiestas, purpura causam

      Pretendunt sceleri subsidiumque malo;

85

Alludit sceleri regalis pondus honoris;

      Egregii falerat nominis umbra malum.

Afra iugum tolerare viri fastidit, amore

      Principis insurgit imperiosa viro;

Et sponsi gravius votis obtemperat, unde

90

      Milonem gravior sollicitudo quatit.

Sollicitat dolor ingenium rebusque sinistris

      Plenius anxietas ingeniosa sapit.

Milo iura thori sentit languescere, sentit

      Iacturam fidei, federa fracta notat.

95

Obstupet unde tenor fidei deflectat habenas;

      Algeat unde fides, unde tepescat amor.

Coniectat mala queque metus metuenda prophetat

      Et dubiis rebus deteriora canit;

Coniectura metus mala, peior, pessima frangit;

100

      Spes bona, spes melior, optima spes reficit;

Spes fovet, affligit timor, hec favet, ille minatur;

      Hec struit, hic perimit, hec iuvat, ille nocet.

Dum speciem recolit Afre fideique tenorem

      Milo, pedem referunt gaudia, meror abit;

105

Pro domina radius speciei disputat Afre,

      Causam sustentat, iura tacentis agit.

Si formosa nocet, peccantis forma perorat,

      Crimen commendat et veniale facit.

Ad sponse speculum perit indignatio sponsi

110

      Mentiturque metus et sua causa iacet.

Milo destruitur dum bellum mente volutant

      Per successivas spesque timorque vices.

Fluctuat ignara portus variumque figurat

      Prothea mens varios accipiendo status.

115

Pectoris archano vigilat discretio, casus

      Ponderat ancipites ad rationis opus.

Ex perpendiculo rationis colligit iras

      Castigare graves, dissimulare metus.

Suspectum videt Afra virum nec segnius ardet,

120

      Et vetitum gaudet amplificare scelus.

In thalamis gaudet regem refovere, laborat

      Furtis furta, malis accumulare malum.

Cum rex continuat lateri latus, illud in illo,

      Improvisus adest Milo foresque quatit.

125

Qui risu, qui pace, ioco, qui murmure gaudet,

      Qui sua continuat castra, stupescit amor.

Regis delicias, et regem, regis amorem

      Audax presumit sollicitare metus.

Semiplena metu rumpuntur basia, ludum

130

      Qui solet esse comes non habuisse dolent.

Ad vocem sponsi trepidat rea sponsa, ruborem

      Legat in exilium multus in ore timor.

Heu pudor accusat regem, dat terga pudori,

      Non pene: nec eum vis fugat, immo pudor.

135

Conditione preit rex, causa deficit equa,

      Milo preit causa, conditione minor.

Culpa potestatem premit oblitoque rigore

      Vultum demittit imperialis apex;

Sceptra reconduntur; vitio devicta potestas

140

      Crimine se clipeo pauperiore tegit.

Rex abit oblitus solearum: quippe pudore

      Immemor est ratio pauperiusque sapit.

Insidias sentit exclusus Milo; fatetur

      Ianua surda dolos proloquiturque malum.

145

Claustra patent: intrat Milo causeque vigori

      Confidens, nudo nuntiat ense minas;

Fulgurat, obiurgat, rivalem querit et iram

      Coniurat facies asperiore statu.

Regales soleas reperit, que stupra fatentur:

150

      Indumenta notam regia regis habent.

Predicat ornatus dominum, possessio dives

      Est possessoris expositiva sui;

Se vitium magno defendit teste, reatus

      Firmior auctoris nobilitate viget.

155

A sponsa revocat sponsus sua gaudia, sponsam

      Solus habere nequit et negat esse comes;

Rivalem fieri rivalis se negat, horret

      Sumere relliquias, qui prior esse solet.

Afram non solito coitu nec munere vocis

160

      Dignatur; gravius Afra repulsa dolet;

Plebeio sordere dolet quam regis amicat

      Cura sibi, regis gloria, regis honor.

Asperat in sponsum fratres soror impia; Milo

      Rivalis trahitur iudicis ante tronum.

165

Non timet innocuus Milo, non mutat honestas;

      Immo tumet iuris freta favore fides.

Vox fraterna prior loquitur tacitoque figurat

      Misterio regis turpe sedentis opus.

Ad cause fomenta sue sibi regis amicant

170

      Aures, consilium iudiciale petunt.

Fratrum simplicitas vero prostrata favore

      De Milone parat sub brevitate queri:

Vinea, Miloni spe fructus tradita, crebras

      Pullulat in sentes et fruticosa iacet.

175

Cedit in oppositum spes fructus, vinea languet

      Cultorisque sui sentit abesse manus;

Vinea prolis eget crinitaque brachia celo

      Debens serpit humi pauperiore coma,

Languida conqueritur viduam torpere iuventam

180

      Et sterilis vite tristia dampna pati;

Non parit heredem fructum ramosve nepotes

      Nec matris redimit postuma virga necem.

Cultoris vacat egra manus qui vimina nulla

      Falce metit, nullo vomere tangit humum.

185

Mendicat cultoris inops, languore redundans

      Cultureque rogat effugientis opem.

Hinc furit urtica mordax, hinc exigit ungues

      Armataque rudis asperitate viget.

Ergo pro dampno dampnum, pro crimine penam

190

      Solvat Milonis desidiosa manus,

Qui pepigit nobis fructum patiturque soluto

      Articulo iuris deperiisse fidem.

Sic fratres. Surgit Milo lingueque potentis

      In responsivas incitat arma vices:

195

Iuris ad articulum ritus legalis anhelet,

      Quo duce, quo ratio preside tuta viget;

Regia mens verum discernat, commodet aures

      Veris et brevibus gratia vestra sonis.

Floruit et viguit michi tradita vinea, dives

200

      Fructu, presignis palmite, fronde virens.

Me duce, florigera celum cervice salutans

      Vultu respexit lucidiore Iovem.

Edomui, colui, fovi, vigil, impiger, astans,

      Vimen, humum, fructum, falce, ligone, manu.

205

Floruit, emicuit viguit, stirps, virgula, tellus,

      Palmite, vite, mero, plena, superba, potens.

Fractus, hebes, tristis, lego, sentio, gusto, miricas,

      Litigium, taxos, messe, favore, favis.

Sedulus, inmeritus, insons, meto, perfero, sumo

210

      Crimina, dampna, malum, laude, nitore, bono.

Rennuo, nolo, nego, dare, credere, mittere, saxis

      Naufragio, scopulis, semina, vela, ratem.

Ne lateat vos causa mali, cur vinea languet,

      Destino succincta sub brevitate loqui.

215

Dum vaco culture, vestigia seva leonis

      Cultoris timidas increpuere manus.

Castigat mea cepta metus, castigo laborem

      Ne vite videar prodigus esse mee.

Cui noceo si sum michi prodigus? immo nocentem

220

      Se probat innocuo qui studet esse nocens.

Aure scelus patula rex colligit, immo stupescit

      Fictile vas potum fundere nectareum.

Nil metuit de se qui iudicat, immo reatus

      Auctoris titulo pro ratione sedet.

225

Legum iustitie preiudicat ausa potestas,

      Ius premit et gladius iudicialis hebet.

Quis leo, quis cultor, et que sit vinea, sentit

      Fossoris solitus rex adhibere vices.

In commune suum tractari crimen et anceps

230

      Quod tegat et faleret allegoria videt.

Lucescit caligo rei, quod obumbrat amictus

      Misterii sensu mens famulante capit.

Turpe reum causatur opus culpeque propheta

      Coniecturalis arguit ora pudor.

235

Exit in hanc vocem regis discretio, quamvis

      Multus in ore pudor pauperat oris opes:

Cultor, abi tutus, vites cole, nulla leonis

      Amplius inspicies signa, repelle metum.

Cepto summa tuo respondeat, ira tepescat,

240

      Prisca reformetur gratia, prisca fides.

Pullulet in ramos vitis fructumque propinet

      Vinea cultori conciliata suo.

Audit Milo, duci credit causamque doloris

      Castigans revocat gaudia; letus abit.

245

Libertas animi, culpe sua iura remittens,

      Non odio nocuum vindice pensat opus.

Plausus ab exilio remeat, respirat amoris

      Integritas, mentis unio, fida fides.

Ira tepescit, amor exuberat; Afra marito

250

      Grata prius post hoc gratior esse potest.

Sic dum mentis eos confederat unio, gaudent

      Vite curriculo prosperiore frui.

Non falero falsum. Constantinopolis huius

      Se spectatricem iactitat esse rei.

255

Non levis arbitrium lingue, non livor obumbret

      Debile Mathei Vindocinensis opus.