Stephanus Rothomagensis Draco Normannicus, appendix 2

Testo base di riferimento: R. Howlett, 1885

Altre sezioni


Gaudet amor verus carum dum novit amicum,

Innatum multis si cor non gestat iniquum;

Sensus enim noster veros discernit amicos

Lex naturalis compellit amare propinquos:

5

Est vigor interior mentem qui fallere nescit,

Bisso splendidior, dum lux sibi vera patescit,

Ex vi nature te sic compellor amare,

Rebus secure poteris quod et ipse notare,

Te licet ignotum vultu, circumfero totum

10

Omne bonum cupio teneas, talis tibi fio.

Signa quidem mentis sunt talia verba loquentis,

Testanturque meum tibi cor seu vasa lyaeum:

Exponunt mentem ceu flosculus efflat odorem

Promunt ardorem de pectoris igne calentem;

15

Hos tibi transmitto versus in pignus amoris,

Ast velut est moris, alios te mittere scito,

Notus cum mihi sis, volo discere carmine quis sis.

Velle meum mulcebit carmen, quod mihi dulce,

Suscipito munuscula quod dat avus tuus unus.

20

Sint tibi dulcia, nec tibi vilia conspiciantur,

Aspicis intima, quae tibi proxima iam sociantur.

Littera pingit, quod tibi stringit, carmen amantis,

Vis ea mentis, quam tibi sentis dona tonantis.

Te pietas simul et bonitas aeterna coronet:

25

Exterius regat, interius coelestia donet:

Metam nunc pono, cognato me tibi dono.