Stephanus Rothomagensis Draco Normannicus, appendix 6

Testo base di riferimento: R. Howlett, 1885

Altre sezioni


Nova carmina confice Musa,

Licet hic tibi non novus extet,

Cui metrum scribere temptas,

Hunc olim nam eruisti,

5

Cognoscere nec valuisti

Eius speciem removere,

Proprio quin pectore fixa

Tenet illius interiora.

Nam Parthonopeus in annis

10

Paridis faciem renovabat,

Tideum statura notabat.

Ast nunc in phylosophiae

Studiis animum spaciando,

Hic ingenio fit Homerus,

15

Nec prosa iam Ciceroni

Cedit metrove Maroni.

Huic tanto phylosophorum

Cur audes scribere Clio?

Amor hoc facit, intima dudum

20

Cordis penetralia lustrans,

Tandem nunc exerit ignem,

Quem longo tempore clausum

Nec verbis promere quibat.

Verum quia fama per orbem

25

Currens proprias replet aures,

Huius narrans michi laudes,

Huic munera carminis huius.

Michi noscas mittere dulce,

Haec nunc si cernere tantum

30

Dignetur vel retinere.

Nam talia ferre timesco.

Tanto iam phylosophorum,

Licet haec mea munera parva

Dilectio maxima fundat,

35

Quam cernere si valuisset

Reor amplius inde stuperet,

Modicum quod ego sibi notus

Hunc tanto mentis amore

Cordis complector in imis.

40

Sed me fore noverit illum

Patruus quem dulciter eius

Enutriit instituitque,

Si diligit ergo nepotem

Huius qui contulit ista,

45

Non multum cerno stupendum.

Sed iam valeas michi care,

Indutum quem monachilem

Me cernere spero cucullam

Cum munere Pneumatis almi.