Lancea Longini, grex albus, ordo nefandus.
Cum monachis albis Longini lancea venit:
Non quoniam feriant, sed feriantur ea.
Lancea sunt illis vilis cibus, aspera vestis,
5
Mansio deserti, nocte dieque labor.
Cum contempnantur, et plus aliis patiantur
Pro Christo, non est ordo nefandus eis.
Ordo quisque bonus, sed non bonus ordine quivis:
Nec tamen ordo sua laudis honore caret.
10
Intus claustrales ardent virtutis amore;
Ardent et lucent; mens facit hoc et opus.
Exterius si sit aliquis qui non operetur
Vt decet, interius tendat ad omne bonum.
Ergo pro paucis ne possis perdere plures,
15
Pluribus unius non debet culpa nocere;
Debent peccata laedere quemque sua.
Sed quandoque mala, qua facto sunt aliena,
Consensus placito quis facit esse sua.
Sed quos vel vitia, vel consensus vitiorum,
20
Non tangit, cesset tangere sermo tuus.
Talia te facere facies tua facta senilis
Non sinit: has veteres disce fugare vices.
Iustis parce viris, in quos tua fundere virus
Mordacis dicti lingua dolosa solet.
25
Tollere quos velles, auges invitus honores,
Illis dum malus es, immo dum detrahis ipsis,
Ore tuo gladius pessimus esse studes.
Tandem frange tuum gladium, quia non noces illis,
Sed tibi: vim gladii sermo nocivus habet.
30
Forsan de decimis loqueris, quas non tibi solvunt;
Et, quia non solvunt, cur male rodis eos?
Rodis eos? rodis Papam: rodis quasi Christum;
Nam Christus Papam, Papa tuetur eos.
Ecclesiae Papa pater est, pariterque patronus:
35
Quod decimas retinent, Papa licere facit.
Ecclesiae non est per eos corrosio facta,
Vt dicis: decimae sunt quasi iure suae.
Christi sunt decimae: decimas illis vice Christi
Confirmat Papa: ius datur ergo satis.
40
A Christo Papae, per Petrum, plena potestas
Est data: Papa potest, vult, facit: ergo valet.
Papa potest quod iure potest: non vult nisi iustum:
Nil nisi iure facit, quod facit ergo tenet.
Et praeter Christum, non est qui iudicet illum:
45
Non est iudicio subditus ergo tuo.
Murmuris auctores ne sint, de iure remittunt
Saepe suo. Cur hoc? foedera pacis amant.
Illis ut faciant pacem, dat Papa licere;
Sed pro velle suo; sicque necesse negat.
50
Cum liceat decimas ipsis omnes retinere,
Qui solvunt aliquas, lis sibi nulla datur;
Cui solvunt nullas, sibi competit actio nulla,
Vt vicinorum sibi discordantia corda
Concordent, solvunt quae retinere queunt.
55
Quem perdant animas aliorum, perdere malunt
Plurima: nec perdunt, qui dare semper habent.
Pro Christo solvunt; pro Christo, quae retinentur,
Expendunt: sua sic omnia Christus habet.
Pauperibus Christi sua sunt communia cunctis;
60
Et sibi quid retinent, praeter egere nihil?
Est tenuis cibus, et vilis vestitus eorum:
Et sua sufficiunt omnibus atque sibi.
Hospitibus largi, nonnunquam sunt sibi parci:
Hoc quia dant aliis plurima, pauca sibi.
65
Sic fieri debet ex ordine; sic bonus ordo,
Sic dici metuit: ergo nefandus abest.
Hunc te non modice miror dixisse nefandum;
Sed bene si recolas, ipse nefandus eris.
Hii tibi si solvant aliquid, pro pacis amore;
70
Iam parcas, si sis pacis amicus, eis.
Fecisti pacem, sed non illam bene servas:
Contra te testis hoc tua lingua probat.
Canis parce tuis, parcendo religiosis:
Illis si non vis parcere, parce tibi.
75
Iam nugas dedisse tuas vel fine dierum,
(Quod decuit iuvenem) non decet esse senem.
Pro monachis, per Canonicum, defensio facta
Te monet ut taceas; tuque tacere velis.
Parce, Waltere! Video me posse videre
80
Quod mors iocunda <vita> rapit atque secunda.
Ludicra nugarum nisi sint deleta tuarum
Fletibus hac vita, delusus es, Archilevita
Ordinis augmentum facit spoliatio rerum.
Dum licet ergo, tua defle commissa; labora,
85
Vt sata nunc plena, postmodo falce metes.
Excute da sompno gravidum caput, ablue nefas
Peccati: propera, dum tibi posse datur.